221
Düreri propria delineati, alii a Burkmayrio partim equis, partim sine equis vel hominibus, vel cervis, vel aliis animantibus tracti, partim certis quibusdam machinis moti, et quasi automati effigurati sunt. Sic quibusdam horum curruum chori vehuntur musici, quibusdam virtutes Imperatoris, quibusdam illius ministri: ante quos Heraldi equites, postmodum ministri iustitiae, ad ministros belli usque pro proeliis tam navalibus, quam equestribus et pedestribus, cum plurimis aliarum personarum centuriis ad lixas usque et calones, adeoque a gradu summo usque ad imum: ubi singuli pro status sui ratione tanta cura expressi sunt, ut nihil magis augustum, magisve curiosum vel artificiosum confectum sit unquam. Quam vero ob rationem pulcherrimum hoc opus publice haud sit editum, et utrum praematurus forte istius Imperatoris obitus, an vero aliud quid in causa fuerit, me sane latet: quaecunque enim mihi de his videre licuit, tentamina saltem fuerunt impressoria, sine titulo et complemento descriptionis omnia. Praedictum autem istius libri exemplar ab amico meo dilectissimo Matthaeo Meriano Seniore ex mero favore mihi cedebatur, qui eundem a Georgio Mitnero Technopola Augustano acceperat, pro certo asseverante, trunculos ipsos xylographicos Augustae Vindelicorum certo quodam in loco asservari: Ubi, cum viso penes me libro hoc pulcherrimo saepe commemoratus Dominus de Spiring eosdem desideraret, omnem quidem, ut voto eius satisfacerem, adhibui diligentiam, ut illis potiri liceret; tandem tamen nihil adeptus sum aliud, quam folium unicum nobilium piligerorum cum turma quadam confusa colonum; ut verear omnino, eosdem haud ita pridem igne consumtos esse.
Idem Burgkmayrius e domibus Fuggerianis, quae Augustae sunt in foro Vinario, angularem quandam picturis exornavit artificiosissimis: ut et aliam e regione templi S. Annae, ubi in muro varios ingenio maximo exhibuit artifices colore tam durabili atque perfecto, ut quamvis paries ille tam vento et pluviae atque soli, quam procellis, aliis omnibus plenissime sit expositus, hic tamen per tantum annorum decursum ne minimum quidem vel vitiatus sit vel defecerit. In coenobio S. Catharinae eiusdem Urbis in peristylio ab ipso in ligno depictum est opus quoddam maximum, de septem Urbis Romanae templis a peregrinantibus variarum nationum frequentissime visitatis; ubi interalia etiam reperitur S. Ursula cum comitatu suo maximo: et quamvis ob nimiam imaginum copiam figurae satis sint parvae, opus tamen ipsum ob inventionem rarissimam, gestus singulares, et vestimenta peregrina elegantissima
nulla satis evehi potest laude, magnoque dignum est pretio.
XXVII. JOHANNES CU-
LENBACENSIS
XXVII. JOHANNES de Culmbach.DIcipulus erat Alberti Düreri, a praeceptore ob methodum suam probe imbibitam singulariter dilectus, et in omnibus promotus, quod in operibus eius egregiam ipsi praestaret opem. Patria eius, ut vulgo putant, Culmbacum erat Ducatus Barutani Urbs: Opera eius plurima erant xylographica variis in libris edita, iuxta methodum praeceptoris sui omnia. Inter picturas eius prae ceteris eminent illae, quae Norinbergae in templo S. Sebaldi altare illud, quod e regione monumenti Sancti huius aenei a Johanne Fischero sumtibus Dominorum Tucherorum muro affixum est, exornant; ubi throno insidens D. Virgo cum filiolo a S. Catharina et Barbara debita cum reverentia observatur; inque valvarum altera S. Petrus et S. Laurentius sub effigie Canonici supradicti, in altera autem Johannes Baptista et S. Hieronymus ad methodum Praeceptoris eius verissimam expressi sunt, qui inventionem quoque hanc ingeniosissime et curiosissime calamo prius delineavit, quam Iconem sub charactere an. 1511. in libro meo technico inter charissima mea in memoriam illius asservo. Ubi autem et quando mortuus sit, vel quae peregerit alia, indagare mihi haud licuit. Iconem tamen illius iuxta Alberti Düreri autographon tabula nostra Bb. exhibemus.
XXVIII. BARTHOLO-
MAEUS BOHEMUS Chalco-
graphus et Pictor Norinber-
gensis:
XXVIII BARTHOLOMAEUS BOEHM. Noricus.HIc quamvis natione Germanus fuerit, pro exotico tamen non minus ab indigenis quam a peregrinis ob laborem suum habitus est, cum ad opera sua chalcographica (quorum tamen edidit plurima) nunquam vel nomen suum vel characterem ullum adiecerit, sed quaedam saltem annorum 1520. et sequentium, usque ad annum 1528. charactere signaverit. Ne autem celeberrimum Bohemi istius nomen omnino pereat, cum vix aliquis reperiatur, qui vel tantillum de ipso enarrare queat, ego immortali illius gloria hoc loco ea commemorabo, quae ante annos iam quadraginta quinque a pictore quodam octogenario, cui Donauero nomen, Monachii audivi; Bohemum hunc scilicet suo tempore inter pictorum Germanorum optimos numeratum fuisse: quod pariter mihi confirmabat celeberrimus ille et curiosissimus plastes cerarius Alexander Abondius,