Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0307

223

Linke Spalte

magna in copia adhuc extant, multo digna pretio.

Pictura eius.Nec sicco praetereundum est pede opus illud, quod in Viridario Volkameriano Norinbergae in fine porticus cuiusdam pinxit noster; ubi in lacunari conclavis colore oleario repraesentata est actio fabrorum quorundam lignariorum, quasi aperto adhuc tecto hic trabes, alibi cantherios vel asseres aptantium, inque structura tecti occupatorum, quae omnia sub caelo nudo, nubium transcursu, aviumque volatu spectabili tam videntur viva et naturali, ut multi errore seducti rem vere sic geri primo existimaverint, praesertim si ex illo pictura spectetur statu, ubi artifex noster Horizontem suum prudentissime fixit.

Chalcographica eius.Aeris quoque caelatura opera edidit laudatissima plurima, a graphicophilis undiquaque magna cura conquisita, summoque in honore pro tyronum informatione merito habenda. Praecipua autem illorum circa annos 1530. 40. et 50. in lucem emissa sunt, inter quae Veteris et Novi testamenti historiae plurimae; qualia sunt septem opera misericordiae; historia Josephi in Aegypto; historia Tobiae; de Samaritano; de divite epulone: et sic quoque ex historia profana Tomiris; Lucretia; Medea; Titus Manlius; Marcus Curtius et similes. In diagraphica enim tanto gradu excellebat, ut quattuor ipsius Evangelistarum celeberrimus ille Albertus Aldegrafius summa industria ipse fecerit apographa. Et quia in enarrandis omnibus operibus eius nimium tereretur temporis, benevolus lector ipsos saltem conspicere poterit typos eius, praesertim autem opus illud magnum, de Romanis nocturno tempore Carthaginem occupantibus: e quibus facillime cognoscet, Georgii Pensii opera omnium artium esse Scholam, quarum beneficio ad laureae gloriam iter panditur cuilibet. Effigiem autem illius Tabula nostra Cc. exhibet.

XXXI. JOHANNES
BROSHAMER Ful-
danus,

XXXI. JOHANN BROSHAMER de Fulda.PAtriae nomen imagini cuidam crucifixi maiori pulcherrimae, anno 1542. typo aeneo editae, adiecit. Quamvis enim operum eius sive xylo - sive chalcographicorum pauca ad manus meas pervenerint alia, exhinc tamen satis apparet, eum singulari quodam optimoque delineandi usum genere: ubi simul conicio, eum florida adhuc aetate e vivis excessisse, quod tanta sit operum illius paucitas. Nihil enim

Rechte Spalte

mihi restat amplius, quod de illo enarrare possem.

XXXII. JACOBUS BIN-
KIUS Chalcogra-
phus

XXXII. JACOBUS BINK chalcographus.EOdem tempore in vivis erat, cuius tamen patria me latet: hic opera sua chalcographica literis I. B. signabat, quae magno satis ab ipso edita numero de ingenio eius insigni, magnaque diagraphices Characteres eius. peritia ob curam, gratiam, et imaginum nudarum, vestiumque et foliorum gyrandorum Opera eius. perfectionem illustre perhibent testimonium. Si enim septem eius Planetas tantum, triumphumque Bacchi, Bacchanalia item puerorum, cum aliquibus longiori forma exhibitis proeliis nudorum minoribus denominavero, haec sola decantandis laudibus eius longe sufficient magis, quam calamus hicce meus: unde effigiem quoque ipsius tabula nostra Cc. exhibere volui. Namque et hoc Marcus Antonius sub nomine suo in exprimendis caelo Raphaelis delineationibus usus est plurimum. Locum tamen habitationis et mortis eius indagare mihi haud licuit, quamvis probabile sit, illum Norinbergae similiter degisse.

Erat autem eodem tempore et alius, qui ad ipsius imitationem typos suos chalcographicos literis I C B. notabat, quod a simplicioribus primo non observatum, deinde suam prodebat differentiam per caput Holofernis, quod Judith portat; item per Davidis figuram Goliathi caput et gladium manu gestantis anno 1530. confectam: nec non periconem Lucae Gasseli anno 1529. factam et similia. In Jacobi autem Binkii honorem compositum fuit epigramma subsequens:

BINKIUS, ingenio quae finxit, pinxit et
idem,
Et sculpsit, certant ars, manus, inge-
nium.
Cum tua sint docte parvis expressa ta-
bellis,
Artis Censori, credito, magnus eris.

XXXIII. LUCAS KRU-
GERUS chalcogra-
phus

XXXIII. LUCAS KRUGERINter optimos Germaniae numerandus, et cum coaetaneis hac in arte omnibus tam Italis quam Gallis superior: eo quod multi tum essent, qui aurificum opera partim caelando, partim erodendo multo exornarent ingenio; prout varia adhuc reperiuntur vasa argentea a Johanne Sebaldo Bohemo et Crugero