Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0308

224

Linke Spalte

hoc nostro caelo insignita, magni undique aestimata. Hic autem circa annum 1516. vixit, et operibus haud nimium abundat: inter quae primaria sunt crucifixio quaedam

Rechte Spalte

Salvatoris nostri; eiusdemque nativitas nocturna; nec non historia trium Magorum et similia quaedam alia a Graphicophilis huc illuc asservata.


CAPUT V.
CHRISTOPHORUS AMBERGER,
et artifices adhuc sex alii.
Argumentum.

XXXIV. CHRISTOPHORUS AMBERGER Pictor. Opera eius Augustana. Historia eius Josephi; effigiem Caroli V. pingit. XXXV. LAMBERTUS, FRIDERICUS et JOHANNES SUSTERUS, pictores Monachiani XXXVI. PETRUS CANDITUS pictor Monachiensis XXXVII. MATTHAEUS GRUNEWALD Aschaffnaburgensis, pictor. Diagraphica eius. Opera eius Francofurtana, Moguntina, et Isenacensia. Imago crucifixi vivida admodum. XXXVIII. JOHANNES GRUNEWALD pictor. XXXIX. CORNELIUS ENGELBRECHT, pictor Lugdunensis Batamus. Opera eius Lugdunensia et Ultraiectina. XL. BERNHARDUS BRUXELLENSIS pictor. Opera eius Antverpiana et Mechliniensia.

Linke Spalte

XXXIV. CHRISTO-
PHORUS AMBERGER
Pictor,

XXXIV. CHRISTOPH. AMBERGER.ARte quidem et operibus clarissimus, sed quoad patriam, parentes atque praeceptorem ignotus omnino; nisi, quia circa Argentoratensium Urbem multa elaboravit, et in pingendo iconumque praecipue genere Holbenium artificem famigeratissimum secutus est, annorumque charactere in istius aevum coincidit, istius quoque discipulus censendus sit. Certissimum tamen est, Ambergerum hunc non tantum delineando ingeniosum vitaeque aemulum, sed et inveniendo et historias disponendo clarissimum fuisse, cuius testimonia Augustae Vindelicorum extant luculentissima in domibus pluribus pictura extrorsum in albario recente confecta ab ipso exornatis.

Hist riaHistoria eius JosephiSingulari autem laude digna sunt duodecim eius opera in linteo colore ovario depicta de Josepho a fratribus vendito; ab uxore Potipharis falso accusato; carceri incluso; ob somniorum expositionem evecto; a fratribus visitato et honorato, accedente et Benjamine et Patre, nec non hoc ipso ab illo ad sepulchrum conducto; quae omnia figuris spithama paulo maioribus acumine maximo, veritate proxima, affectu miro, et circumstantiis tam animalium, quam aedium et subdialium rarissimis ab ipso elaborata sunt; ut id dolendum saltem sit unice, opus hoc non nisi aquario colore confectum, quam proxime perituro: unde cum apud Steiningeros graphicophilos illud

Rechte Spalte

conspicerem, in memoriam artificis perpetuam illud coemi, melius a me asservandum.

Opera eius Augustana. Augustae tamen Vindelicorum plurima sua praestantissimus hic noster fecit opera, quorum aliqua apud Dominum Doctorem Thomam, et Dominum Iohannem Sigismundum Mullerum adhuc spectari possut. Tempore Effigiem Caroli V. pingit, Caroli V. anno scilicet 1530. idem effigiem summi huius principis pingebat vividam admodum atque gratiosam; ubi cum sciscitanti, quo pretio laborem hunc aestimaret, Imperatori, de duodena imperialium respondisset, triplum eidem liberalis iste Princeps cum torque et nummo aureo porrigi iubebat, id subiciens, nec Titianum, cui pro singulis iconibus centum imperiales numerati essent, meliores illas fecisse. Praeterea plurimae quoque picturae eius in Pinacotheca Bavarica asservantur omni laude atque gloria dignissimae: ut mirum omnino sit, neminem Germanorum Ambergeri nostri ullibi in scriptis suis fecisse mentionem. Cuius famam ut posteritati melius conservem, non ista tantum de eodem enarrare, sed et iconem eius, quam ipse manu confecit propria, tabulae nostrae Cc. inserere volui.

XXXV. LAMBERTUS,
FRIDERICUS, ET JOHAN-
NES SUSTERI

MOnachienses fratres, Christophori Schwartzii pictoris celeberrimi discipuli; quorum primus in historiis pingendis excellebat, quas multa gratia, ordine optimo, et ingenio felicissimo disponere poterat, ut ipsa plus satis id testentur eiusdem