228
XLI. LUCAS LUGDU-
NENSIS chalcographus, pictor-
que tam tabularum quam vitro-
rum.
XLI. LUCAS de Leyden.INter omnes Belgii artifices quasi solus in primis iam aetatis suae annis arte floridus, ut tam ad caelum quam ad penicillum natus videretur. Prout enim quoscunque natura solers ad singularem quandam destinavit perfectionem, matura quondam aetate egregiis factis prae aliis ostentandam, ipso statim pueritiae flore primoque annorum vere ferendorum virilitatis suae autumno fructuum rariora quaedam praebent indicia, ut quidam ad sessionem in Senatu Romano admissi, alii serpentum iam in pueritia victores fuerint, unde tritum illud: Urit mature quod vult urtica manere: sic fidem ferme superare videtur, quod Lucas hic noster, anno iam aetatis nono, typos ediderit aeneos, propria manu suoque ingenio elaboratos, in se tamen elegantissimos probeque confectos; quorum quidam adhuc extant, anni quidem charactere carentes, sed aliis, quibus anni appositi sunt, omnino similes: e quibus aetas illius satis colligi potest.
Natus autem fuit Lugduni Batavorum anno 1494. circa Maii finem Juniive initium, Patre Hugone Jacobide, qui et ipse pictor erat suo tempore celeberrimus, cuius discipulus primo erat Lucas noster, quamvis natura docente iam fere magister et a Cornelio Engelberto deinde ad absolutum Anni tyrocinii eius. usque numerum informatus. Hic igitur manuducente natura primis iam annis suis omnem in hoc studio addiscendo navabat operam, ut multas saepe noctes lucubraret, et inter ludicra sua non nisi carbones, cretam, pennas, penicillos, caelum et similia ad artem hanc requisita organa numerans, pro sociis tantum eiusdem genii ephebos, aurificum nempe, pictorum vitri et pictorum ordinariorum tyrones sibi adscisceret; ut mater ipsius ob continuatam sedulitatem noctu saepe a lucubrationibus ipsum abstraheret, periculum verita sanitatis. Ubi tamen haudquaquam ipse desistebat, naturales omnium rerum formas delineans, sive vultus essent, sive manus, sive pedes, sive domus, et provinciae et subdialia, sive vestium genera, quibus singulariter delectabatur, sive alia, ut hoc modo in universo picturarum genere maximos faceret progressus, seu colores spectentur non olearii minus quam ovarii, seu obiecta, ut sunt historiae, icones, subdialia, imaginesque aliae; seu species, quales sunt pictura vitrorum, chalcographia et similes: eaque omnia a primis iam aetatis suae annis.
Anno aetatis suae duodecimo colore aquario in tela quadam S. Huberti pingebat historiam mira elegantia, quae Opera eius iuvenilia. tantopere ipsum commendabat, ut a Domino de Lochorst totpro illa acciperet aureos, quot annos natus esset. Anno aetatis decimo quarto typo aeneo repraesentabat historiam de Muhammede, ebrio Monachum occidente. Anno sequente varia elaborabat, inter quae historiae quaedam Passionis Dominicae forma rotunda ad pingenda vitra editae, ut sunt: captura Christi in horto oliveti; deductio eiusdem ad Hannam; Illusio; flagellatio; Coronatio; Exhibitio publica; crucis gestatio; et crucifixio; eleganti omnes ordine exhibitae. Eodem anno opere chalcographico publicabat artificiosissimam Pauli conversionem, caecitate sc. percussi et Damascum deducti, ubi caecitatem quam verissime expressit. In figuris his aeneis facies spectantur pulcherrimae miraque varietate spectabiles; similiter et vestium antiquiora genera, mitris et thoracibus ita variegata, ut nullum alteri appareat simile, unde magni nostrorum temporum artifices Itali figuris eius magna cum utilitate utuntur, easdemque operibus suis exigua variatas discrepantia inserere solent. Deque hac Pauli conversione mentionem quoque facit Vassarius, in variis eundem vel Alberto Dürero praeferendo dum inquit: Istius opera tantam prae se ferre artem, ut inter primaria omnium Comparatio eius cum Dürero. caelo unquam exaratorum numeranda sint: tamque laudabilem esse historiarum eius coaptationem, ut ipsa res gesta oculis obversari videatur: eundem quoque tam exacte in omnibus observare artis regulas, tantamque e ductibus eius elucere industriam, ut impossibile sit colore eos melius effingere; unde eodem praeeunte multis pictoribus haud parum aperti sunt oculi. Haec de Luca nostro testatur Vassarius, quae, partim vera quoque sunt, cum tantus ordo tamque accurata opticarum regularum observatio in operibus Alberti Düreri, praesertim subdialibus non conspiciatur.
Anno sequente 1510. aeri admirandam illam exhibiti a Pilato Christi incidebat historiam, ut mirum revera sit, tanto eum Chalcographica eius alia. tam tenera aetate polluisse iudicio, ut figurarum dispositionem, vestium variationem, nationum distinctionem aediumque structuram magnificam iuxta prospectivae regulas tam accurate observare potuerit. Sic rusticum quoque efformabat et rusticam cum tribus vaccis, et hanc quidem a mulgendo surgentem, curvatique sedendo dorsi lassitudinem detegentem; quod opus est clarissimum et maximi aestimatum. Porro et Protoplastas pingebat e Paradiso eiectos; nec non Evam Cainum primogenitum suum ulnis tenentem, quod opus pariter laudatissimum est. Dehinc