Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0311

227

Linke Spalte

hic tantum sed et industria nobilis fuit, affectu potissimum pro more priscorum, nullibi non expresso. Mortuusque est Lugduni Batavorum anno 1533. anno aetatis sexagesimo quinto.

XL. BERNHARDUS
BRUXELLENSIS
Pictor,

XL. BERNHARD DE BRUSSEL.QUem communiter Baernt vocabant, et ipse in serie virorum celebrium locandus, tam colore sive oleario sive aquario, quam diagraphica et dispositione similiter excellebat. Primo autem in servitiis erat Margaretae Provinciarum Belgicarum Gubernatricis; Opera eius Antverpiana.et postmodum a picturis aulicis Caroli V. Imperatoris. Antverpiae in Sacello Eleemosynarum illius manu pictum spectatur extremum iudicium, cuius tabulam ante inductos colores totam auro tegi curavit, ut omnia splendidiora et durabiliora manerent; quod et felicissime successit et Mechliniensia. in repraesentanda perspicuitate caeli. Mechlinii tabulam Altaris pictorum pinxit, de S. Luca D. Virginis iconem pingente, quod opus est artificiosissimum colore oleario factum; et a Michaele Coxice deinde

Rechte Spalte

valvis pictis munitum. Sed et pro Margareta Domina sua et principibus aliis, quin etiam pro Imperatore, multas delineavit pro tapetibus ideas pulcherrimas, quo in genere mira utebatur promtitudine, multis ob id muneribus ditatus. Deinde pro Imperatore varias quoque pingebat venationes, nemora sylvasque circa Bruxellam sitas, venatuque Imperatoris nobiles repraesentans iconibus etiam tam Imperatoris quam Principum utriusque sexus varie exhibitis, unde tapetes contexti sunt multa elegantia insignes.

Porro quoque Hagam Comitis ad Mauritium Comitem sedecim ideae tapetum deferebantur, ab hoc artifice inventae; inter quas figura quaedam equestris viventis magnitudine, quam propter elegantiam singularem Comes iste colore oleario a Johanne Jordano Antverpiensi Delphis tum habitante depingi curavit: ubi anni ideis illis adscripti aetatem earum, quae plusquam saeculi erat, exhibuit, unde et quo tempore artifex iste vixerit colligi poterat, quem ad plures annos aetatem extendisse probabile est. De ortu autem et morte eius nihil mihi innotuit, cum nemo scriptorum ullam eius faciat mentionem.


CAPUT VI.
LUCAS LUGDUNENSIS
et artifices adhuc undecim alii.
Argumentum.

XLI. LUCAS LUGDUNENSIS Chalcographus, pictorque, tam tabularum, quam vitrorum. Anni tyrocinii eius. Opera eius iuvenilia: Comparatio illius cum Alberto Dürero. Chalcographica eius alia. Typi eius aenei caro venduntur pretio. Picturae eius Lugdunenses. Opera eius alia Amstelodamensia. Alios visitat artifices in Belgio. XLII. QUINTINUS MESSIS, vulgo Quintinus faber dictus, pictor Antverpiensis; fabrilem primo exercet artem; miro casu pictoriam prosequitur. Opus eius est historia de Christo e cruce sublato, quae Antverpiae extat. Epigramma. XLIII. HIERONYMUS BOS, Pictor Boscoducensis. Opera eius. Ludovicus Johannides de Bosco. XLIV. CORNELIUS CORNELIDES pictor Lugdunensis, opera eius. XLV. JOHANNES de CALCHAR pictor; discipulus est Titiani. Opera eius. XLVII. PETRUS KUKIUS pictor et Architectus Alostanus, Constantinopolim venit; historiasque varias Turcias delineat. Scripta eius. XLVIII. ALBERTUS ALDERGRAF pictor et Chalcographus Soestensis. Opera eius picta; Chalcographica eius. XLIX. JOACHIMUS PATENIERUS Pictor Dinantensis; in subdialibus excellit. Discipulus eius Franciscus Mostert. L. HEINRICUS de BLES, Bounia prope Dinantum oriundus, Pictor. Opera eius. LI. JOHANNES de MABUSE pictor; novam ex Italia methodum in Flandriam defert; Opus eius, quod Mittelburgi est; historia alia de Christo e cruce ablato. E papyro undulaturas damascenas efformat. LII. JOHANNES SCHORELIUS pictor. Discipulus primo est Mabusii: iter per Rhenum facit in Germaniam superiorem. Ad Albertum Dürerum venit. Hierosolymas abit, loca omnia itineris sui delineans. Opera eius Rhodi, Romae et in Belgio facta; in Galliam vocatur: a Rege Sueciae amatur.