Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0315

229

Linke Spalte

mulierem quoque parvulam nudam effiguravit, e villis catelli cuiusdam pediculos quaerentem: quae opera propterea saltem enarro, ut appareat, quantos fructus tam tenellus iam tulerit ramulus: cetera enim omnia, quae vel pinxit vel caelavit, vel sculpsit, vel vitro inussit, enarrare impossibile esset.

Ex his vero omnibus apparet, eum non tantum in picturis multa cura colores applicuisse, sed et in typis aeneis tanta usum sollicitudine, ut nullam ediderit figuram, in qua vel minima fuisset macula: unde et de ipso testata est filia eius, ipsum figuras aeneas combussisse plurimas, quae vel tantillum impressionis prae se tulissent vitium: quae causa fuit, ut vel vivente ipso opuscula eius magni essent valoris, et folia eius maiora singula, ut sunt figura Magdalenae, Crucifixi; Christi exhibiti populo; trium Magorum, etc. aureo venderentur Rhenano. Post mortem vero illius longe maiori eadem aestimata sunt valore, praesertim cum Batavi sympatriotae eius, inter quos graphicophili Opera eius caro veneunt. curiosissimi plurimi, licitando pretia tantopere augerent, ut Dominus de Spiring Legatus Suecicus apud Batavos, pinacophylacio consummatissimo clarus pro unica plicaturae quartae figura, quam Bubonis vocabant Speculum, quamque nullibi alias vidi, quadringentos numeraret florenos; et pro alia, de Agare ab Abrahamo cum Ismaele dimissa, quam Agarem maiorem vocant, (cum et aliam minori forma fecerit:) priore haud multo grandiorem, quingentos; Similesque Amstelodami tum temporis fuere plures, ut Johannes Ulricus Mayerus Augustanus mihi retulerit, praeceptorem suum Rembrandum pro quatuodecim foliis istius autoris, impressione mundissima publicatis, inter quae, Christus ecce homo! Paulus conversus, crucifixio maior, chorea Magdalenae et similia in auctione publica mille et quadringentos florenos expendisse.

Sed et matrimonium iniit Lucas noster praestantissimus cum Nobili quadam uxore de familia Boshusiana, ubi multum temporis cum nugis insumsit Nobilium, pro ditiorum more. Quidam etiam volunt, eum cum Alberto Dürero in perpetuo fuisse laborum certamine, ita, ut quotiescunque Albertus quaedam typo aeneo edidisset, hic aemulando ediderit similia, ut alterius laborem semper miratus fuerit alter: unde tanta tandem utriusque exorta sit familiaritas, ut cum Albertus Lugdunum venisset, alter alterius pinxerit iconem, tempore reliquo amoenissima conversatione insumto. Erat autem minori statura Lucas atque tenera, prout effigies eius, quam ipse imberbis adhuc mitra instructam plumata fecit, caput mortuum sinu occultantem, demonstrat.

Picturae ab ipso confectae, quae adhuc extant,

Rechte Spalte

Picturae eius Lugdunenses. pauciores sunt, sed admiratione dignae omnes et gratiossissimae: inter quas tamen praeeminet Altare quoddam bivalve, quod ante mea tempora Goltzius Harlemi habuit Lugduni an. 1602. magno coemtum pretio; in hoc depicta extat historia Bartimaei caeci a Christo sanati, labore pulcherrimo, ordine accurato, delineatione inculpabili, valvis etiam utrinque pictura exornatis. Hic nudas videas figuras venustissimas, facies vivida hilaritate spectabiles, vestes singulares, ornamenta capitum egregie distincta; vultum Christi laudatissima simplicitate, benefica pronitate, et verissima commiseratione conspicuum: caeci conatum surgendi extensa manu vere naturalem; porro campum circa postrema picturae nemoribus obsitum, mira amoenitate notabilem: et in recessu historiam Christi maledictione sua ficum perdentis, cum domibus quibusdam pro tractus illius complemento. Hoc autem opus pictum est anno 1531. et extrinsecus vir quidam cum femina insignia quaepiam tenent, venustate plurima spectabiles. Et hoc ultimum fuit operum eius colore oleario pictorum, in quo omnem quasi artis energiam exhibere, nominique suo hoc ipso immortalitatem conciliare voluit, cum biennio tantum supervixerit.

Postmodum et Lugduni Batavorum in curia opus quoddam illius prostat nobilissimum, quod extremum repraesentat iudicium, et inter optima numeratur: in hoc cum nuda occurant plurima tam mulierum quam virorum corpora, exactissime patescit quantopere vitam ipse secutus sit, et quidem in exprimenda potissimum membrorum femininorum teneritudine. Extrinsecus duo sedent Apostoli maiori forma, Petrus nempe in una, et Paulus in altera valvarum. Quod opus tanta innotuit celebritate, ut multi Principes exteri illud emere voluerint, renuente Semper senatu, qui tanto civis sui mnemosyno privari noluit. Similiter in aedibus quoque Nobilis cuiusdam Francisci Hoogstraeti Lugduni opus quoddam illius manu factum extitit, arca nempe valvis clausa cum imagine D. Virginis pectoretenus conspicua, tegente partem inferiorem quasi lapide quodam: puellulus autem uvam manutenet admiranda venustate, quod symbolum quasi esse debuit illius Christi dicti, ubi sese vitem profitetur. Ex altero latere femina erat orans, cum Magdalena Christum huic in gremio Virginis commonstrante. Posteriora nemora continebant et arboreta pulcherrima: exterius autem annunciationis historia depicta erat figuris integris, vestibus pulcherrimis: quod opus Rudolphus Imperator deinde coemit. Adiectus autem et annus erat nempe 22. cum ordinario Artificis charactere L.

Sic elegantissimum quoque illius opus Amstelodami