Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0316

230

Linke Spalte

Amstelodamenses. extat apud Johannem Lossert, quae est historia filiorum Israel circa vitulum aureum choreas ducentium et lascivientium, iuxta verba textus: Sedebat populus ad edendum et bibendum, ad ludendum mox surgens. In his lasciviendi generibus vivide admodum expressi sunt obsceni quidam gestus illius populi, ex oculis emissi, ut dolendum saltem sit, totum opus ab imperito quodam nimio vernice quasi corruptum esse. Porro opus et aliud colore aquario pictum eiusdem autoris in aedibus Domini de Sonnenfeld, graphicophili insignis extat, historia nimirum Rebeccae et Servi Abrahami, ab illa ad fontem potati: ubi mulieres et puellae sunt expressae variae diversis gestibus, hydriisque variis conspicuae. Ita quoque effigies quaedam ab illo picta Lugduni existit apud Consulem quendam Nicolaum Arianium, vitam ipsam exprimens et naturam exhauriens universam. Dehinc Lugduni pariter imago D. Virginis minor ab ipso facta conspicitur apud Pictorem quendam Bartholomaeum Ferrerium: Ut et Davidis imago cithara ludentis, et a Saule hasta impetiti: item rusticus quidam odontalgia laborans, qui dum linimento quodam utitur, prae dolore non percipit mulierem quandam nummos ipsi e crumena furto abripientem. Porro et figura quaedam aeri incisa maior superest, Senis cuiusdam, cum femina quadam instrumenta musica concinnantis; natura quam proxime expressa. Primarium autem operum eius fuit Effigies Maximiliani Imperatoris, cum hic Lugdunum venisset, ab illo confecta, quaetam est augusta, ut melior fieri non potuisset. Unde dicere haud possem, utrum pictura, an chalcographia, an vero diagraphica vitraria praestiterit.

Alios visitat artifices.An. aetatis suae 33. Artifices quoque Belgas alios, Seelandos sc. et Brabantos visitaturus, navi propria nummisque haud paucis provisus Medioburgum veniebat, ubi visis Johannis de Mabuse operibus omnibus artificiosissimis, eidem et pictoribus aliis convivium apparabat, quod et Gandavi, Mechliniae, Antverpiae, et alibi fecit, inque locis hisce singulis sexagenos pictoribus florenos hilariter consumendos erogavit: Prae ceteris autem cum Johanne Mabusaeo, qui splendido semper utebatur vestitu, aurea plerumque indutus tela, magna utebatur familiaritate, vestitus et ipse veste serica splendidiore. Tandem autem plus nimio hoc iter ipsi constitit, quod venenum ab invidis sibi propinatum suspicaretur, quoniam ab illo tempore integra nunquam amplius usus est sanitate. Idque sive verum, sive ex imaginatione saltem exortum fuerit, hoc tamen effecit, ut sexennium vitae suae ultimum grabato plerumque affixus transegerit, quod quidam tabis cuiusdam diuturnae crediderunt effectum.

Rechte Spalte

Sed ne in lecto quidem aeri quaedam incidere cessabat, facto in hunc finem apparatu quodam singulari, magisque semper ac magis hoc laboris genere delectatus. In gravescente autem malo et praevalente vi morbi nec ullo succurrente medicamine, horam mortis appropinquare persentiscens, biduo ante obitum auram semel adhuc vivam haurire, magnificumque caeli opus exactius contueri desiderabat: quo facto, die confestim altera an. 1533. aetatis 39. expiravit. Ultima illius imago Pallas quaedam erat minori forma; quam consummatam ante sese reposuisse dicitur, summa cum voluptate consideratam, quasi hoc iam opere vere contentus. Filia ipsi erat unica, quae nono ante obitum eius die nepotem ipsi pariebat, de quo a Baptismi lavacro domum iam reportato cum quaereret Lucas, quonam ipsum compellassent nomine, responsumque esset: Lucam eum vocari Lugdunensem; indignabundus hic replicabat: pernosse se, quod abitum suum desiderarent, cum alium iam sibi surrogassent. Hic autem nepos eius Lucas Damesius mortuus est Ultraiecti an. 1604. aetatis 71. arte pictoria et ipse illustris: ut et Frater ipsius Johannes de Hooy, qui servitiis R. Galliae addictus fuit.

Artifici autem huic nostro Lampsonius Epitaphium quidem latinum composuit; quod tamen cum virtutes eius haud omnino pro meritis evehat, hoc loco potius omittere, fautorique artis benevolo, iconem saltem eius in tabula nostra Dd. communicare volui.

XLII. QUINTINUS MES-
SIS, vulgo Faber, pictor Ant-
verpiensis,

XLII. QUINTINUS MESSIS faber dictus. NOn scripta tantum eruditorum, sed quotidiana etiam testatur experientia, illos, qui sive paupertate, sive belli iniuriis, sive aliis incommodis pressi, ad artes primo naturae suae contrarias appliciti, tandem tamen inclinationis suae ductum sequuntur, citato cursu ad fastigia abripi: unde et qui ad picturam natura inclinante ducuntur, si ad alia asperiora declinaverint opificia, quamvis sero satis ad artem hanc naturalem sibi redeant, confestim tamen proclivitate genii sui adiuti profectus edunt haud ordinarios quod inter alia non Polydori tantum supra commemorati, sed et Quintini Messisii pictoris Antverpiani historia abunde comprobat.

Fabrilem primo exercet artem. Hic enim Quintinus fabri propterea nomen retinebat, quod opificio fabrili per vicennium integrum incubuisset, donec tandem morbo quodam vehementiore impeditus, hoc vitae genere sese amplius sustentare haud posset, et ad matrem suam senio