Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0324

238

Linke Spalte

erat: cumque amicus Lampsonii esset singularis, hic in illius honorem poemata quaedam ingeniosissima composuit, quae ob studium brevitatis hoc loco omittimus.

LV. JOHANNES HOL-
BEIN iunior, Basileensis
pictor,

LV. JOHANN HOLBEIN.HAud levis inter antiquos extitit controversia, de origine humanae indolis, quibusdam astrorum hic influxum feliciorem; quibusdam et aerem huius vel illius regionis temperatiorem ad id concurrere opinantibus, ut aliqui tam feliciter quaedam addiscant, ad quae alii non nili magna pervenire queunt industria. Cum autem quotidiana testis sit experientia, quibusdam in Urbibus vel provinciis nonnullos quidem reperiri artifices, sed et inertes alios quam plurimos; aeris autem usus omnino sit universalis: et similiter sub uno eodemque caelorum influxu homines tamen nascantur diversissimi: rectius, iuxta Christianorum Philosophiam, habilitas humanae indolis soli creaturarum conditori adscribitur, cuius gratia maiorem huic, minorem alii perfectionis gradum tribuere solet.

Cuius exemplum celeberrimus ille Johannes Holbeinius praebet, qui quamvis crasso natus esset sub aere Helvetico, quod Carolus Manderensis factum esse dicit Basileae anno Christi circiter 1498. ingenio tamen praecelluit acutissimo et arte maxima. Distinctior tamen de ipso notitia e libro pictorum Basileensium tributi eruitur, ubi Pater eius. traditur: Johannem Holbeinium seniorem, qui et ipse pictor fuerit praestantissimus, supradicto tempore adhuc civem fuisse Augustanum, et postmodum Basileam demum translato domicilio, ibidem eadem in arte Johannem Holbeinium iuniorem, filium suum, informasse, eundemque ceu discipulum suum protocollo praedictae tribus inseri curasse. Hic autem Johannes Holbeinius iunior iconem patris sui, eiusdemque fratris, qui et ipse pictorum haud postremus fuit, propria manu fecit (quarum autographa ego possideo, et in tabula nostra EE. benevolo lectori communico, cum signo Johannis Holbeinii iunioris, annum 1512. exprimente) ubi inscriptio prioris ita se habet: Effigies Johannis Holbeinii Senioris, pictoris: Posterioris autem ita: Sigismundus Holbein, pictor, et senioris frater.

Istius opera.Opera autem Holbeinii Senioris Augustae Vindelicorum quaepiam extant, quorum unum a Domino de Walberg graphicophilo praecipuo aliquot millibus florenorum coemtum est. In monasterio S. Catharinae ipsius manu in tabula praegrandi depicta extat Salutatio Angelica: inque opere

Rechte Spalte

quodam alio magnae pariter molis, vita S. Apostoli Pauli figuris dimidiam viventium quantitatem aequantibus, cura depicta est maxima, cum hac inscriptione: Praesens opus complevit Johannes Holbein civis Augustanus. Sic et historiae cuidam alii, in qua campana visitur, haec ipse adscripsit: Johannes Holbein 1499.

Opera Filii. Holbeinius autem iunior, ad quem nunc redeundum est, Basileae opera varia confecit nobilissima, quorum aliqua in curia ibidem spectantur: inter quae Passionis Dominicae historia octo partium inventione admiranda, subdialibus elegantissimis, acutissimo discrimine luminis diurni atque nocturni, colore integerrimo et arte, quantum excogitari queat, summa elaborata est, ut illius manu nihil unquam confectum sit perfectius. Unde cum anno 1644. Serenissimo Bavariae Electori Maximiliano gloriosae memoriae, dum eiusdem pingerem effigiem, sedenti, fallendi temporis gratia, istius operis consummatissimam perfectionem enarrarem, Serenitas sua tanto illius videndi exarsit desiderio, ut misso illuc expresso nuncio, tanto illud emi pretio iuberet, quantocunque venale esset. Ubi tamen, qui deputatus fuerat, cum negotium minori tentasset prudentia, re infecta redire coactus, magistratus autem illius Urbis de summo istius operis pretio eo certior factus est. Sed et in foro piscario ibidem illius manu picta extat chorea rusticorum artificiosissima: nec non publica similiter editione evulgata chorea mortis, ubi figuris pluribus ostenditur, nemini parcere mortem, sive Pontificum, Imperatorum, Regumque potentia; sive divitum aliorum opulentia; sive paupertas rusticorum, sive simplicitas embryonum; sive moestitia parentum; sive militum audacia eidem opponatur, prout in opere ipso figurae testantur Xylographicae elegantissimae. Deinde et pictura quaedam ibidem conspicitur ab ipso confecta de corpore Domini e cruce ablato, pro qua, quamvis tanta non sit elaborata sollicitudine, quam cetera eius opera prae se ferunt, mille tamen oblati sunt Ducati. Sic Basileae quoque visuntur effigies uxoris et liberorum eius ab ipso factae, ut una in summa viginti ibidem reperiantur opera picta, una cum pluribus tamen diagraphicis in charta delineatis, quae omnia magni ibidem aestimantur, et a magistratu illius Urbis multo coemta sunt pretio, ut graphicophilis inter rariora Urbis ostendi queant.

Italiam, quantum mihi pernosse licuit, non vidit: Erasmi autem Roterodami occasione iter Anglicanum elegit. Hic enim cum Basileae insignem Holbeinii praestantiam cognovisset, quippe qui iconem eius tanta pinxerat arte, ut melior a nemine fieri potuisset,