237
LAMBERTUS LOMBARDUS, LU-
CAS GASSEL, ET JOHANNES
HOLBEIN.
LIII. LAMBERTUS LOMBARDUS, pictor et Architectus Leodiensis. Discipuli eius, et itinera. Figurae reperiuntur chalcographicae ab ipso inventae. LIV. LUCAS GASSEL, Helmontiensis, subdialium pictor. LV. JOHANNES HOLBEIN iunior, pictor Basileensis. Johannes Holbein pater eius, pictor Augustanus. Istius opera Augustana: Holbeinii iunioris opera Basileensia. In Angliam venit. Opera eius ibidem elaborata. Magna fruitur Regis gratia. Opera eius Anglicana, et alia. Currus divitiarum atque paupertatis. Nonnullae illius effigies. Varia post se relinquit diagraphica, quin et Passionem Dominicam minori forma; una cum aliis. Picturae illius adhuc aliae. Ipsi eundem imitantur Itali. Mors ipsius.
LIII. LAMBERTUS
LOMBARDUS, pictor et
Architectus Leodi-
ensis.
LIII. LAMBERTUS LOMBARDUSDE quo si mihi ad manus fuisset Libellus Lampsonii, quem de illo tempore, cum Secretarius fuit Episcopi Leodicensis, conscripsit, plurima enarrare possem, cum singularis inter hos intercesserit amicitia: iam vero ea saltem referam, quae aliunde rescivi. Quod nempe patria eius fuerit Leodium; quodque tam pictura, quam sculptura et architectura, praesertim autem operibus opticis clarissimus extiterit: ut quemadmodum Discipuli eius. e Schola Chironis Heroes plurimi, sic et ex ipsius informatione artifices haud pauci prodierint, inter quos Franciscus Floris, Wilhelmus Keye, Hubertus Goltzius et alii.
Itinera.Factis autem per Belgium, Germaniam et Galliam itineribus variis, omnia, quae ad artem pertinere videbantur, sedulo conquisivit, eque statuis Antiquorum tantam sibi conciliavit peritiam, ut e nudo aspectu de genuina cuiusvis operis aetate iudicare potuerit. Sic nec ex Italia, Urbeve Romana vacuus rediit, sed ibidem tanto progressus est artis profectu, ut Pater istius et nutritius merito dici valeat; eo quod methodus incondita omnis atque barbarica per ipsum cessaverit, et antiqua venustior introducta sit; pro quibus omnibus grates eidem debentur immortales. Ceterum et Philosophiae studiis imbutus, et Poeta erat multo acumine insignis: inque picturis suis dispositione utebatur ingeniosissima, et ordine decoro, historiasque seligebat argutas, et affectus, cum circumstantiis
reliquis, plane exprimebat naturales.
Chalcographica. Nonnulla ipsius opera typis aeneis impressa conspiciuntur, inter quae maiori forma Coena Dominica, quo solo charactere inter Lumina Belgarum sive huius, sive pristini temporis mumerari meretur. Haec autem chalcographica dum diligentius contemplor, quaedam ex illis hac nota insignita conspicio, L. Suavius Inventor. Unde cum aliis ea sum opinione, primis temporibus eum usum fuisse nomine Lambertis Sutermanni, quod cognomen latina voce Suavii exprimere voluit. Ut in errore versatum putem Carolum de Mandern, qui, ob nomen istud, duos exhinc statuit artifices diversos, cum certum omnino sit, eas laudes, quas ille ambobus tribuit, Lombardo deberi unico: cuius effigiem in perpetuum ipsius honorem tabula nostra exhibuimus.
LIV. LUCAS GASSEL
Helmontiensis, subdialium
pictor.
LIV. LUCAS GASSEL.SEmper enim hac gloria claruit Belgium prae Italia, quod in pingendis campestribus, illius artifices his praeemineant: quod ipsi quoque fatentur Itali, qui proinde popularibus suis alia tribuunt, quodque in pingendis figuris maioribus, historiisque pulcherrimis prae ceteris clarescant, pro potissimo laudis eorum momento referunt. Gasselius igitur noster, qui Bruxellis vixit, ibidemque sepultus est, natus alias Helmontii, inter illos potius numerandus est, quibus minora arrident, quorum similiter haud exigua est copia. Quamvis autem in pingendis subdialibus excelleret, labori tamen haud usque adeo deditus