Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0327

239

Linke Spalte

de illius promotione meditatus, Thomae Moro magno Regni Angliae Cancellario, condiscipulo quondam suo, iamque amicorum suorum intimo eundem, ut ad servitia Regia promoveretur, commendabat, cum praesertim Henricus VIII. tum temporis Angliae Rex, singulari erga artem hanc propensione inclinaret: tradita eidem simul hac ipsa icone sua, una cum literis de veritate expressionis plus satis testantibus; quam occasionem Holbeinius etiam, quod uxorem haberet rixosam et inquietam, avidissime In Angliam venit. amplectebatur. In Angliam igitur ad Thomam Morum una cum literis istis et icone supradicta perveniens, gratissimus huic erat Regni Cancellario, qui effigie ista Erasmi insigniter delectabatur; unde Rege inscio per triennium circiter eundem in aedibus suis detentum laboribus privatis destinabat, ne forte, si Rex interea, cognita eiusdem praestantia, eum ad se adscisceret, ipse suum haud assequeretur Opera Anglicana. scopum. Confectis igitur tam Cancellarii, quam uxoris, et omnium quasi agnatorum eius iconibus, cum operibus pluribus aliis, Thomas Morus tandem, invitato ad convivium in aedes suas Regi, omnes artificis huius picturas exhibebat, quibus similes confestim Rex unquam se vidisse negabat, quod personas optime sibi cognitas plurimas quasi vivas coram sese contueretur. Quo cognito Morus omnia haec dono Regi offerens, in illius gratiam eadem confecta asserebat. Quae grato recipiens animo Rex, et simul, annon haberi queat artifex ipse? percontatus; annuente Thoma, productoque Holbeinio, illico gavisus autore horum, dona omnia Moro restituit; quod, obtento fonte, rivulis sese haud egere diceret.

Assumtus igitur in servitia Regia Holbeinius, multas primo, iussu Regis, pingebat icones, quae Londini adhuc spectari queunt: Quin imo tanta superabundabat Regis gratia, ut sequenti in casu feliciter, e periculo evaderet. Accidit enim, ut Comes quidam Anglicus Holbeinium, sive artis illius videndae, sive operis tum pingendi curiositate ductus visitare vellet, quod Holbeinius tamen, ad vivum tum exemplar secreto aliquid pingens, omni civilitate declinare studebat, bis vel ter eundem rogans, modo hac vice ipsum haud interpellaret, se alio quovis tempore ad servitia eius promtissimum fore, atque paratissimum. Cumque excusationibus hisce non attentis Comes haud tamen desisteret, sed violenter per scalam sursum properaret, tantum personae suae respectum a pictore expectans, quantum prae se ferret titulus eius, hic e contrario re aliter pensitata, cum ad monita ulteriora ille

Rechte Spalte

continuo pergeret, prehensum tandem per gradus deturbabat, ut delapsus sermone suo Anglico misericordiam Dei imploraret. Occupatis interea nobilibus et famulis Comitis, quos lapsus iste plane reddiderat attonitos, circa Dominum suum, Holbeinius pessulo ianuae suae obiecto, per summam tecti fenestram descendens, festinabundus ad Regem properabat, veniam facti cuiusdam rogans, quod tamen non enarrabat, vel iteratis vicibus interroganti, donec tandem impetrata venia rem omnem, prout gesta erat, exponeret. Ubi Rex quasi poenitentia ductus concessae tam inconsiderato vaniae, an in posterum simile quid tentaret, monitum, in cubiculo tamen vicino praestolari iubebat, donec, quid de Comite evenisset, narraretur. Qui brevi post lectica vectus obligatis vulneribus ad Regem perveniens pictorem accusabat, causam suam pro virili in sui favorem exaggerans, veritate in multis, quod facile Rex observabat, celata: in fine orationis suae id tandem desiderans, ut sua Regia Maiestas Holbeinium pro merito puniret, quod nisi fieret, coactum iri sese, ut tantas iniurias ipse ulciscatur. Quo petito, respectui Regio haud parum derogante, ad iram commotus Rex, quod iudicem ille in propria causa, decisione Regia haud contentus, semetipsum constituere vellet, sic tandem inquit: Non iam cum Holbeinio rem ipsi fore, sed cum ipsamet Regia Maiestate sua, cui haud parvae sit curae Holbeinius: eo quod e septem rusticis septem creare Comites facillimum ipsi sit, cum e septem Comitibus ne unicum quidem Holbeinium efficere queat. Quibus territus Comes, veniamque rogans, nutui regio omnia submittebat, iterato monitus, ne vel per se vel per alios ullam ab Holbeinio sumeret ultionem, quam erga se exercitam interpretatura alias esset Maiestas sua.

Durantibus his servitiis suis, Heinrici VIII. Regis sui effigiem fecit viventis magnitudine, tanta artis consummatissimae sedulitate, ut citra stuporem eadem conspici nequeat, cum vivere videatur imago insensata, caputque quasi et omnia membra movere velle. In eodem palatio Withallensi adhuc aliud ipsius opus extat, quod revera Apellem ipsum sui temporis fuisse praedicat. Eadem artis perfectione icones quoque pinxit liberorum regiorum, Eduardi sc. Mariae et Elisabethae, quae pariter ibidem adhuc extant: ut alias magnatum utriusque sexus effigies plurimas, artificiosissima manu eius elaboratas iam sicco praeteream pede. Sic Londini quoque in oeco Chirurgorum opus quoddam illius extat praeclarum, de praefecto illius tribus, confirmationem