240
a Rege privilegiorum suorum petente: ubi Rex ipse Henricus viventis magnitudine throno cuidam insidet magnificentissimo, tapetem pedibus terens: ante quem genibus innixus procumbit tribunus ille, privilegia sua Regi porrigens, quae alius quidam ministrorum summa cum reverentia reciper evidetur. Et quamvis quidam ab Holbeinio hoc opus haud consummatum esse existiment, sed ultimam eidem ab alio impositam credant manum; certissimum tamen est, eundem, quisquis ille tandem fuerit, tam proxime ad Holbeinii ductus accessisse, ut haud facile discerni queant utriusque labores.
Sed et in aliis magnatum palatiis tot ab illo confectae conspiciuntur icones praestantissimae, ut mirum omnino sit, qua ratione tanta ab illo proficisci potuerit copia; una cum iis, quae pro aurifabris, pictoribus, Xylographicis et chalcographicis laboribus, nec non pro aliis sive delineavit, sive cera plasmavit. Ceterum tam oleario quam aquario in picturis utebatur subactu; nec minori facilitate in monochromaticis miniatis utebatur; quod exercitii genus nondum quidem callebat, cum ad Regem perveniret; in aemulationem tamen alterius cuiusdam, cui Lucae nomen erat, hac arte praecellentissimi, eandem et ipse excolebat; cumque delineando, disponendo, iudicandoque illo longe esset melior, hunc Lucam statim tanto post se relinquebat intervallo, Emblema divitiarum, quanto a Luna Sol distat. Porro Londini adhuc duo eiusdem supersunt opera alia colore aquario confecta, triumphus nempe divitiarum, et status paupertatis. Opulentiam repraesentat Pluto sub forma senis cuiusdam calvi in curru quodam iuxta methodum antiquorum deaurato sedentis, qui alteram manum in corbem quendam nummis plenum immittit, altera autem numismata tam aurea quam argentea dispergit. Haud procul ab isto absunt Fortuna et Fama, et iuxta eum in curru thesauri et nummi extant varii; post currum autem quidam dispersam ab illo pecuniam corradunt. Pone currum tandem ditissimi veteris aevi conspiciuntur principes, quales sunt Croesus, Mydas, atque similes. Ipsumque currum quadrigae trahunt candidae, caecitate notabiles, quibus comites adsunt quattuor mulieres, quarum nomina vel capitibus vel pedibus illarum adscripta visuntur. Imagines autem omnes naturali sunt quantitate; facies porro, manusque et pedes colorem prae se ferunt carneum elegantem, vestes autem varietatem undique iucundam.
et Paupertatis.Opus alterum, quod Paupertatem delineat, vetulam exhibet fame emaciatam plaustro insidentem vilissimo, substrato straminis fasciculo, sub tecto pertuso atque lacero, miserando vultu, detrita indutam veste:
cuius currui asinus atque bos iuncti sunt, praecedentibus viris quibusdam et feminis vilissimo quoque habitu vestitis; et rustico praesertim rastrum, nec non opifice malleum gestante cum similibus. Anteriorem currus partem Spes occupat, vultum attonita ad caelos elevans, cum variis circumstantiis aliis, ut opus hoc, ut in se artificiosum, sic poeticum revera sit et philiosophicum, diagraphica accuratissimum, et ordine miro conspicuum. Ambo haec opera ab illo elaborata sunt, cum Fridericus Zuccherus in Anglia esset, circa annum Domini 1574. qui ob insignem, quam ostentant, industriam, hoc de illis protulit elogium, quod aeque sint artificiosa, ac si ab ipso Raphaele Urbinate picta forent.
Effigies eius.Cumque et Comitissae cuiusdam effigiem Holbeinius pinxisset viventis quantitate, panno Attalico tam candido quam nigro vestitae, in aedibus quondam Domini de Pembrock locatam, et Fridericus eandem similiter cum pictoribus quibusdam aliis contuitus esset, tantopere illa delectatus est, ut ne unicam quidem vel Romae se vidisse diceret picturam, sive arte, sive cura huic similem; cum admiratione discedens maxima. Erat autem quondam Londini graphicophilus quidam arti nostre addictus Andreas de Loo, qui quaecunque ab Holbeinio elaborata venalia coemerat, ut miram possideret elegantissimarum iconum eius copiam: inter quas effigies Magistri cuiusdam Nicolai Astronomi Regii, dimidia viventis mole cum variis instrumentis Astronomicis expressa artificiosissima. Germanus iste fuerat sive Belga, qui postquam vel triginta annis in Anglia commoratus esset, nec linguam tamen Anglicanam satis calleret, interrogatus a Rege, qui id factum esset? tantillo, respondit, temporis spatio linguam tantam se discere haud potuisse. Porro idem de Loo Iconem quoque habebat Domini Crauwel sesquipedalem, ab Holbeinio factam; nec non Effigiem Erasmi Roterodami, antea commemoratam: sic quoque opus maius aliud colore aquario pictum idem possidebat, in quo ordine elegantissimo viventium mole considere videbantur Thomas Morus, et uxor eius cum filio et filiabus: quod verissimum erat artis eius specimen, ut supra iam retulimus. Diagraphica eius.Similiter Comes Arondelius omnivario laudis genere merito extollendus, qui nulli sive auro sive argento pepercit, si Holbeiniana quaedam venalia essent, integram ex meris picturis istius congessit pinacothecam, ut et diagraphicorum eius libros integros; sive calamo eadem circumducta et monochromate nigro inumbrata; sive ad ritum chalcographicorum calami ductibus decussata, sive creta nigra in charta alba maiori forma delineata essent: quae cuncta tanto constant artificio, tantaque