Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0332

244

Linke Spalte

LXI. TOBIAS STIM-
MERUS Schaffhusa-
nus,

LXI. TOBIAS STIMMER. VIr celebris et in arte pictoria peritissimus, quod variae non tantum in patria eius, et circumiacente vicinia, sed et Francofurti ad Moenum testantur aedes, quarum exteriorem faciem manu propria ingeniosissimis tam sacris, sive veteris, sive novi Testamenti, quam profanis exornavit historiis. Sed et tabulas Argentorati pinxit plurimas optimas, quo a Serenissimo Marchione Badensi vocatus fuerat, ubi potissimum pictis inventione optima iconibus Marchionum priscorum, unam cum illorum familia pro cuiusque temporis ratione cataphractatis, magnam promeritus est laudem, ut dolendum id saltem sit, quod praematura ibidem adhuc coelebs obierit Xylographica eius. morte. Sic typis quoque Xylographicis opera multa edidit clarissima, a graphicophilis omnnium nationum celeberrimis maximi aestimata: inter quae praecipua Figurae Biblicae maiores; ut et in Flavii Josephi opere figurae tam biblicae, quam aliae; deinde et Novum quoque testamentum una cum Apocalypsi Johannitica, Argentorati anno 1588. impressa. Sic veteres etiam novosque tam Gothorum quam Italorum et Germanorum heroes, ut et Principes clarissimos; itemque magno quodam libro Theologorum Germanorum celebratissimorum icones figuris Xylographicis edidit, impressione Argentorati anno 1587. curante Bernhardo Jobio Bibliopola famigerato, facta: Cum innumeris quasi opusculis aliis praeclarissimis, de variis venationum, operumque oeconomicorum generibus, nec non historiis, et inter alias quoque Pantagruelicis atque similibus.

Figurae eius biblicae. Porro quod ad figuras attinet biblicas speciatim delineatas, et anno 1586. Basileae a Thoma Guarino editas, verissime illas Academiam diceres tyronum, cum ne celeberrimi quidem pictores imagines atque historias integras pro studio suo singulari ex illis excerpere atque picturis suis inserere erubuerint. Sic famigeratissimus ille Petrus Paulus Rubens anno 1637. mihi in itinere eius Batavico eidem inservienti in scapha tractili Amstelodamo Ultraiectum petente, cum super hoc libello sermo incidisset, fatebatur, se in iuventute sua plurimarum illius figurarum fecisse apographa; illumque libellum cimelion merito Artis nostrae dici posse. Nec minorem merentur laudem Emblemata eius, quae Icones affabrae ab ipso vocantur, impressa Argentorati apud Bernhardum Jobium

Rechte Spalte

supra commemoratum anno 1591. Ut hac ratione Germania nostra Tobiae Stimmeri ingenio, acumine, promtissimaque industria gloriari merito queat. Inter omnia autem illius opera Marcus quidam Curtius, Schaffhusii ab ipso pictus, singulariter depraedicatur, qui terrorem inicere videtur omnibus praetereuntibus, quod equus ille ceu omni momento in ipsos desulturus appareat. Unde pro immarcescibili illius gloria iconem quoque illius tabula nostra FF. exhibere voluimus.

Tobiae huius frater natu maior erat Abel Stimmerus, pictura vitraria sive en caustica clarus, cuius opera Schaffhusii adhuc conspiciuntur plurima.

Frater eiusdem natu minor Christophorus Stimmerus erat, Xylographus insignis, cuius manu figurae biblicae minores, nec non Josephi, item Libellus emblematum, et alia similia a graphicophilis adhuc asservata opera, ligno incisa sunt.

LXII. JOHANNES
CONRADUS GEI-
GER,

LXII. JOHANN CONRAD GEIGER. Qui, dum haec scriberem, adhuc vivebat, annum tunc agens septuagesimum quartum; pictor inter plurimos celeberrimus: Colore oleario vitra pingit qui id simul invenit, qua ratione colore oleario vitrum pingi queat: prout et pocula vitrea en caustica paravit elegantissima: item specula maiora magno acumine picturis exornata, ut dono talia oblata fuerint Regi Galliae, Magno Hetruriae Duci, et Reipublicae Venetae, tamque curiosa rarissima. Idem topographiam delineabat totius Helvetiae, quam deinde Conradus Mayerus tanta perfectione aeri incidit, ut in ea omnes montes, valles, atque Silvae, prout in se suaque natura extant, appareant. Sic alias quoque territorio Tigurino adiacentes delineavit ditiones, ut piscinae omnes atque ponticuli inibi exprimantur, cum omnibus illius status limitibus, prout opus ipsum in curia Tigurina adhuc extat. Iconem autem ipsius tabula nostra FF. repraesentat.

LXIII. JOSEPHUS
FLEPP Pictor Ber-
nensis,

LXIII. JOSEPH FLEPP. IN patria sua celeberrimus, quod icones humanas arte exprimeret maxima; nec non Architecturae, Geodaesiae et Prospectivae insigniter gnarus esset, Pingendis autem