243
Praeterea adhuc unum ab hoc artifice elaboratum reperi opus figuris Xylographicis editum, de quinque Virginibus prudentibus et quinque stolidis, ubi figurae singulae singulis impressae sunt foliis in quarto, adiectis his Characteribus N. M. D. 1518. Plura me de illo conspexisse non recordor. Iconem autem illius tabula nostra EE. spectandam exhibet.
LVII. JODOCUS MAU-
RER Tigurinus pi-
ctor,
LVII. JODOCUS MAURERSEnator patriae suae (cuius effigiem in tabula nostra FF. conspicere licet:) vir erat vario virtutum et studiorum genere politissimus, inque Geometria pariter atque Mathematicus est. Poesi exercitatus, et simul arte pictoria clarissimus, quod laudatissima eius opera, praesertim quae in domo iaculatoria Tigurina extant, satis testantur: ubi Signiferos laudatissimi Foederis Helvetici in fenestris hypocausti depinxit. Sic Urbis quoque Tigurinae ichnographiam delineavit forma maxima, sex plagulis regalibus opere Xylographico editum, una cum toto Tigurinorum territorio circumiacente. Deinde ex fundamentis quoque Astoronomicis Horoscopia gnomonica conficiebat optima, cum ornamentis variis aliis, circa quae semper occupatus erat. In Poesi autem Sacra tantopere profecerat, ut Psalmos Davidicos versibus expresserit elegantissimis. Quas ob scientias in ordinem assumebatur senatorium, in praefectum deinde electus: cui officio tanquam vir bonus amansque patriae praefuit usque ad annum 1580. ubi anno aetatis suae quinquagesimo ex hac vita discessit.
LVIII. CHRISTOPHO-
RUS MAURER Ti-
gurinus,
LVIII. CHRISTOPHORUS MAURER. FIlius istius Jodoci artem hanc a praememorato patre suo didicit, quam per institutas postmodum peregrinationes ad ulteriorem deduxit perfectionem: quo tempore potissimum apud celeberrimum illum Tobiam Stimmerum Argentoratensem commoratus est: unde methodus utriusque diagraphica quam simillima est, ut opera illorum haud raro confusa sint. Tiguri, Opera eius. ubi in coniugio quidem, sed improles, vixit, icones multas pingebat optimas; una cum picturis aedium in albario recente institutis, quibus varias hinc inde exhibuit historias arte plurima. Sic Topographiam totius Helvetiae delineavit ingeniosissime, coloribus dehinc expictam:
adiecta historia de origine confoederationis: quae omnia in armamentario Tigurino maiore conspicere licet. Sed et vitri picturis excellebat: multasque pro typographis aliisque delineationes elaborabat; nec minus aere eroso emblemata publicabat acutissima: poeseos quoque studio delectatus, quae omnia una cum pluribus aliis longe maiori consummaturus fuisset perfectione, nisi in Senatum pariter maiorem assumtus, praefectura Winterthurensi oneratus esset: ubi anno 1614. beata excessit morte.
LIX. JODOCUS A-
MAN Tigurinus,
LIX JODOCUS AMAN ANte hunc Maurerum eadem ex Urbe clarus, optimo prognatus stemmate, sed pictura potissimum vitraria et delineationibus calamo factis admodum celebris, ita ut diagraphica plura quam ullus alius typis ligneis circa annum potissimum 1588. ediderit. Integri enim ab ipso editi conspiciuntur libri, nimirum figurarum Biblicarum maiorum et minorum: historiarum Romanarum Titi Livii: historiarum Taciti; una cum ingenti venationum copia, nec non piscationum et aucupii generibus plurimis. Adde, quod varios quoque tum temporis usitatos religiosorum ordinum habitus; Urbium plurimarum topographias; historias tam veteres quam recentes; opera tam opificum quam rusticorum, nec non animalium varia genera calamo in ligno et papyro delineata publici iuris fecerit. E vivis autem excessit Norinbergae.
LX. GEORGIUS KEL-
LER Francofurten-
sis,
LX. GEORGIUS KELLER. AManni praedicti discipulus, vir prudentissimus, meusque in arte Diagraphica circa annum 1615. praeceptor: qui Francofurti de Amanno illo cum admiratione mihi narrare solebat, eum durante tyrocinii sui quadriennio Norinbergae tot confecisse diagraphica, ut vix foeni plaustro vehi potuissent, quibus potis simum Sigismundus Feyrabend Biblio et Iconopola Francofurtanus celeberrimus in libris historiisque suis elegantissimis usus sit plurimum. Kellerus autem hic mortalitatem Francofurti ad Moenum exuit.