245
fructibus potissimum inclarescebat, ut haud sine dolore plurimorum e vivis excederet, quod contingebat anno 1641.
LXIV. DIETERICUS
MAYR Tiguri-
nus,
LXIV. DIETERICH MAIR.OPtima progenitus familia, iconum pictura, naturam quam proxime imitante clarissimus, multaque industria et universali studio laudandus, quod non saltem vitra depingeret artificiosissime, iuxta morem ibidem usitatum; sed et fundum repererit pro aere erodendo ingeniosum admodum, quo in genere non propriam tantum effigiem, sed Librum quoque Insignium Tigurinorum, aliosque libellos publici iuris fecit: unde ansam Matthaeus Merianus Senior arripuit, ut pro addiscenda hac Chalcographiae methodo Tigurum abiret, plenamque in hoc studio ab ipso peteret informationem: quo facto eidem Artifici non tantum Partem quandam Chronici sui dedicavit Merianus, sed multis quoque aliis libris suis eundem donavit elegantissimis. Intuitu tot virtutum anno 1600. Mayrius iste in senatum adsciscebatur, Officio simul Camerario et Cellario praefectus: donec et in minorem Senatum eligeretur, ad ulteriora promotus honorum genera, in quo anno 1658. anno aetatis 87. e vivis excessit, relictis post se quinque siliis, de quibus paucula iam subiicienda sunt.
LXV. RUDOLPHUS
MAYR,
LXV. RUDOLPHUS MAIR.UNus filiorum Dieterici praememorati, diagraphica insignis, nec non exhibendis aere roso iconibus celebris, quarum exempla Francofurti Matthaeus Merianus edidit egregia. Quibus iungi queunt 80. Emblemata Domini Danielis Crameri anno 1630. publicata. Idem quoque pro libello illo de Chorea mortis, de qua mox plura dicemus, 26. elaboravit figuras; quo facto in flore adhuc aetatis, anno nimirum trigesimo tertio, qui post natum Salvatorem erat millesimus sexcentesimus trigesimus octavus, non sine dolore graphicophilorum ultimum suum obiit diem.
LXVI. JOHANNES JA-
COBUS MAYR,
LXVI. JOHANN JACOB MAYR.FRater istius natu minimus artis Chrysurgicae amore ducebatur, cuius laboribus elegantissimis usque adeo etiam proficiebat, ut anno aetatis suae quinquagesimo
ad maius Collegium Senatus Tigurini assumeretur, in quo, quantum mihi pernosse licuit, virtute plurima adhuc existit spectabilis.
LXVII. CONRADUS
MAYR Tigurinus,
LXVII. CONRAD MAYR.ET ipse Dieterici praedicti filius, natus anno 1618. et a teneris in studiis paternae artis multa cum sedulitate exercitatus pictura et Chalcographia rosoria Tiguri haud parum inclaruit, non iconibus tantum optimis, sed aliis quoque pingendi generibus laudandus. Extant enim et historiae ab ipso adinventae, resque gestae Biblicae aere publicatae egregiae, praeter icones magna in copia aere eroso expressas: quibus addi potest libellus ille, quem Choream mortis appellavit, ubi varia omnium statuum genera ingeniosissime in scenam producuntur; opus omni inventionis parte, rosique aeris sedulitate maxima commendabile, qualia adhuc plura ab ipso haud immerito desiderant plurimi. Effigiem ipsius, cum quinque praecedaneis ipsius manu factis, benevolus Lector in tabula nostra FF. spectare poterit.
LXVIII. JOHANNES
CORNELIUS VER-
MEYEN Beverovi-
censis,
LXVIII. JOHANN CORNELIS VERMAYEN.PIctor sua aetate inter perfectissimos, a Carolo V. Imperatore magni aestimatus. Natus est anno 1500. Beverovici, quod est Oppidulum haud procul Harlemo distans, Cum Carolo V. peregrinatur. patre Cornelio. Itinera cum praedicto principe instituit varia, et inter alia in regionem Barbariae Tunetanam, quod ab Imperatore ad delineanda gesta illius bellica, depingendosque triumphos adhiberetur, unde postea tapetes contexebantur admirandae venustatis: quod multa iuxta viva expressislet exemplaria; inter quae obsidio Tunetana tractusque illius regionis integer; quo in genere, quod Geodaeta simul esset insignis, plura ipse praestitit, quam ullus alius.
Opera eius multa Atrebati extant in Coenobio ad S. Gervasium multa laude evecta, nec minori arte conspicua: qualia etiam Bruxellis et alibi reperiuntur haud pauca, quamvis et iconomachicis tumultibus perierint plurima. In templo S. Georgii, quod Bruxellis est, Epitaphium idem sibi confecit ipse, quod historiam Resurrectionis Dominicae referebat, cum imagine Dei Patris in supernis conspicua: hoc opus filius eius Johannes Vermayen Pragam detulit, ubi ipse aurifex erat egregius, multaeque apud Imperatorem