Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0336

246

Linke Spalte

autoritatis. Ibidem opus quoque illius extabat aliud nocturnum de nativitate Christi, longe clarissimum: nec non imago quaedam Christi, manum alteram pectori applicantis. Effigies eius, propria ipsius manu elaborata Medioburgi in Seelandia existebat apud filiam eius Mariam, cuius posteriora tractum quendam subdialem exhibebant pulcherrimum una cum Urbe Tunetana e naturali exemplari transumta, quasi ipse coram illa assidens, certo quodam satellitio stipatus, eandem depingeret. Ibidem inter alia femina quaedam conspicitur pulcherrima, quae in brachio vulnus acceperat gladio caesum: nec non ambarum uxorum eius icones elegantissimae, quarum alteri cum sex digitos habuisset in utraque manu, ob abscissos minimos, cicatrices appinxit suo loco argutissime. Quin et filiam suam ibidem apposuit habitu Turcico venustissimo vestitam: nec non filiolum natu minorem capillo pulcherrimo decorum; item victoriam quandam navalem, imaginibus nudis variis ingeniose refertam.

Multa autem cum voluptate praedictus Imperator Principibus aliis ostendere solebat istius Artificis iconem ob insignem formae eius lepidae singularitatem: cum enim statura esset pulchra atque procera, barbam tamen alebat non latissimam saltem, sed et tam longam, ut etiam erectus adstans pedibus illam calcare posset. Propter istam barbae eius prolixitatem, multi Johannes barbatus dicitur. illum Johannem barbatum vocabant; et propterea effigies eius publicis edita est typis. Mortuus autem est Bruxellis anno 1559. anno aetatis circiter 59 sepultus in templo Georgiano, ubi supradictum eius Epitaphium locatum fuerat.

LXIX. AUGUSTI-
NUS JORIS, pictor Del-
phensis,

LXIX. AUGUSTINUS GEORGIDES.DElphis Batavicis natus anno 1525. et postquam ex ephebis excesserat, in disciplinam traditus a patre cuidam Jacobo Mondi, artem nostram per triennium didicit. Abhinc Mechliniam profectus, sociam et hic pictori cuidam exhibuerat Itinera eius. manum. Unde porro in Galliam profectus, Lutetiae Petro Cluffaeo sese adiunxit Chalcographo insigni, qui inter alia tria spectra Rossi et lacunar aliquod pertusum elaboravit ab infra conspiciendum; quique licet picturam ipse non excoleret, pictores tamen et aurifices semper alebat, adeoque et Augustinum hunc ad labores suos applicabat. Ubi cum hic noster per quinquennium commoratus esset, patriam repetiit, in qua, confectis quinque minuti generis operibus, magnam sibi conciliabat nominis

Rechte Spalte

celebritatem. Imaginibus enim insigniter excellebat et ordine. Exactis autem domi vix quinque mensibus, in puteo quodam mortuus inveniebatur, casu nemini cognito, nisi quod suspicio esset, eum fallente Undis suffocatur. ob lubricitatem pede illapsum, undisque adeo suffocatum esse: cum insigni omnium dolore, quod initia perfectionis in eo iam apparerent tam admiranda. Factum id est anno 1552. aetatis illius 27.

LXX. JOAS CLI-
VENSIS, Pictor Antver-
piensis,

LXX. JOAS CLIVENSIS.MAgno ardore hanc artem prosecutus, ut brevi ad statum ascenderet consummatissimum. Fieri enim haud posset, nisi peculiaris quidam humanum animum impelleret motus, quo ceu calcari ad ardua haec, plerisque inimitabilia adigerentur, ut tot ac tanta infinitarum quasi difficultatum iuga, primo statim obtutu quemcunque terrentia, superare possent artifices. Quamvis autem hic Joas methodo in figuris uteretur elegantissima, tanto tamen insimul occaecabatur ambitionis glaucomate, ut opera eius omnibus praeferri vellet aliis, imo pretio vix exhauriri posse crederet: qua ex causa mentis quoque dehinc privatus fuit sanitate, qui superbiae haud raro effectus esse solet luctuossissimus.

Contracto enim inter Philippum Hispaniae Regem et Mariam Angliae Reginam matrimonio, cum ad vendendas Regi picturas suas eodem et Joas se conferret, implorato in hunc finem Antonii Mori pictoris Regii auxilio; hic autem, ob opera alia plurima praestantissima, praesertim Titiana, ex Italia allata, quae quod Regi magis placerent, emenda fuerant, Joae auxiliatricem manum, pro voto suo, porrigere non posset: iste prae impotentia animi iracundia effervescens ad iurgia convertebatur; Morum pictorem nauci esse, exclamans, qui nihil intelligat, cui melius foret, si Ultraiectum rediret, ad pudicitiam uxoris contra Canonicos defendendam. Cumque Mori insimul minas tamen metueret, ipse non tantum sub mensa latebras quaerebat, ut ulteriori commotione eundem non dignaretur Morus; Amens fit. sed paulo post in hoc amentiae profundum demergebatur, ut proprias vestes suas Terebinthina, vernice, aliisque oblinens, per plateas fatui instar incederet: corruptis et iam picturis antehac manu sua magna cum laude elaboratis, quascunque arripere poterat, quasi easdem emendaturus, donec ab amicis tandem secretius custodiretur. Inter omnes tamen sui aevi artifices applicatione colorum palmam promerebatur ipse, cum imagines suas vere carnosas exhiberet, adiecta colore ipso carneo exaltatione, ut