252
Antverpiae quoque in aede D. Virginis illius manu pictum erat festum Dominicae Palmarum, mira elegantia, quae tabula in turbis iconomachicis confracta est. Sed et adhuc duo illius opera extant Amstelodami, apud Dn. Simonem Luz, quorum alterum forum est piscarium; oporeticum alterum, variis simul imaginibus instructa, et colore atque argutia naturali maxime conspicua. Nec minus apud Melchiorem Wyntgis Monetae Medioburgensis praefectum culina quaedam illius extat elegantissima, ubi figurae viventium quantitatem referunt:
nec non ceremoniae Dominicae Palmarum alia monochromate nigro elaborata. Sic apud Jacobum Raenwart Amstelodami forum quoddam illius conspicitur minori forma elegantissimum, inque prospectu optico historia Christi a Pilato producti, magna venustate laudabilis. Mortuus autem est Antverpiae temporibus Albani Ducis, cum labores quosdam pro Chiliarcha aliquo Vitello conficeret: ubi sub ipsum mortis articulum indoluisse dicitur, quod tam vili semper operam suam elocasset; circa annum aetatis suae quadragesimum.
FRANCISCUS FLORIS
cum Artificibus adhuc tribus aliis.
Pictorum Italorum et Belgarum differentia. LXXXII. FRANCISCUS FLORIS Pictor Antverpiensis. Iudicium Italorum de ipso. Genus eius. Discipulus est Lamberti Lombardi. In Italiam abit, domumque revertitur. Matrimonio infelix est. Promtissimus est, sed magnum satis pretium pro laboribus suis requirit. Opera eius. LXXXIII. CHRISTOPHORUS SCHWARTZ, pictor Ingolstadiensis: in laboribus albarii recentis excellit. Opera eius in tectorio humido. Opera eius olearia. LXXXIV. WILHELMUS CAIUS Pictor Bredanus. Opera eius: terrore moritur. LXXXV. HUBERTUS GOLTZIUS pictor, Chalcographus et Historicus Venloensis. Discipulus est Lombardi. Opus eius de Iconibus Imperatorum Romanorum. Varios edit libros alios. In ordinem Equitum Romanorum recipitur. Picturae eius. Epigramma quoddam in illum compositum,
Pictorum Italorum et Belgarum differentia.PIctores Itali, praesertim qui de communiore sunt sorte, imaginibus suis nudis parum tribuunt plenitudinis, quod selecta faciliore methodo, ingenioso musculorum nexu cerebrum sibi disturbare haud affectent; quo ipso verae tamen artis gratiae mirum quantum detrahunt. E contrario autem Belgae nostri dum studium nervorum atque venarum excoluisse videri volunt, macilenta nimium pingunt corpora sua. Quisquis autem magni illius Bonarotti opera contuetur, plenissima eadem musculis reperit, carneamque undiquaque deprehendit molem, quod maximi opus est ingenii, et summi decoris, cuius excellentissimus iste artifex semper fuit studiosus. Atque sic inter antiquorum etiam statuas genuina debitae aetatis conspicitur discrepantia, ut alio corporis habitu appareat iuvenili adhuc et macilento magis statu Antinous; alio virili magis robore conspicuus carnosiorque Hercules; alio iterum senio iamiam confectus et tabidus quasi Laocoon. Unde illi quoque, qui in Laocoontis statua nihil habebat quod carperet, quam quod macro nimis
fictus esset corpore, id fuit responsum; pinguedinem accrescente senio diminui, maciemque senibus omnino esse naturalem. Istamque ob macritudinem a quibusdam etiam vituperari solitus est.
LXXXII. FRANCISCUS
FLORIS, Pictor Antver-
piensis,
LXXXII. FRANCISCUS FLORIS.QUi vera tamen Belgarum nostrorum fuit gloria. Sed isti tantum fuerunt Itali magna ex parte, qui ex operibus eius chalcographicis saltem id iudicarunt, quae Iudicium Italorum de ipso. tamen picturis eius minime sunt similia: cum e contrario Vassarius ipse fateri coactus fuerit, eundem omnium Belgarum fuisse praestantissimum, qui internos animi motus, quales sunt, tristitia, dolor, ira, atque similes alii, optime expresserit omnium, ut Raphaeli quoque Urbinati pictorum principi eundem comparaverit; quamvis typi illius aenei haud satis id arguant, cum chalcographus venustatem delineationum eius parum admodumsit assecutus: Cumque hoc suum de Floride nostro iudicium etiam Vassaius e figuris tantum chalcographicis desumserit,