251
licet multum operae iisdem impenderet, unde facile colligere licet, quanta lautitia idem exhinc frui potuerit. Sed et adhuc hodie Lugduni in aedibus Johannis Geritii Buyteweg tria extant ab ipso elaborata opera optima, colore ceteris merito praeferenda, et quoad historiam magna cura expicta: primo nempe imago crucifixi cum duobus latronibus, et D. Virgine, nec non feminis et discipulis aliis moestissimis, quibus adest et Maria Magdalena, crucem Domini brachiis amplexata. Secundo Christus crucem gestans, quem magna populi copia consequitur, una cum Maria et mulieribus atque discipulis aliis. Tertio historia Abrahami Isaacum immolaturi, qui ligni fascem humeris suis gestat. Sic porro in Aedibus Dieterici de Montfort conspicitur pictura extremi iudicii ab illo facta, ubi in animalibus sacris icones Dieterici et Jacobi de Montfort exhibitae sunt. Item Harlemi quoque Dn. Goltzius historiam Maris rubri colore oleario ab illo pictam possidet, quae tamen turpissime corrupta est, ut non nisi indicia quaedam rariorum vestium, pileorum et aliorum ornamentorum adhuc residua sint.
Gesta quaedam illius lepida.Laborem suum cuiquam locaturus, cauponam cum illo petebat, ut de pretio convenirent: quibus sub noctem discedentibus, ipse tamen domum haud remeabat, sed vel aliam quaerebat societatem, vel fistula per plateas canens divagabatur; cuius sonitu sic abripi solebat, ut bis vel ter in undas prolapsus sit, haud sine extremo vitae periculo. Aliquando e taberna domum abeunti et apud fossam coriariorum consistenti ebrius quidam ex improviso accurrens scalpro genam dilacerabat, quod in ebrietate sua iurasset, id se facturum primo occurrenti. Ubi cum respiciens noster, quis istud audeat, interrogaret: alter ille, agnita voce veniam rogabat, qua mox etiam impetrata ad Chirurgum eundem deducebat. Ex illo tempore hic noster per illam viam intempestive haud amplius permeare cupiebat. Et nihilominus cum paulo post in societate civis cuiusdam Lugdunensis Quirini Nicolai, ob pretium pro ultima sua pictura bibisset, profundaque nocte domum iturus, solli citante alvo ad murum fossae coria iorum consedisset, pallio in murum reposito, fallente, dum pallium repeteret, pede in fossam, pro aqua haurienda tum apertam, incidebat, undis suffocatus anno 1564. aetatis eius 66.
LXXX. JOHANNES
BOCKSBERGER pictor,
LXXX. JOHANNES BOCKSBERGER.A Patre eiusdem nominis pictore Salisburgensi tempestive ad artem applicitus, ut eidem socius praesto esset, contra ordinarium axioma, eundem mox superabat,
cum tanta esset ingenii eius vivacitas, ut vix aliquid excogitasset, quod agillima manu sua non etiam quam celerrime depingeret. Opera eius. Sed picturis tamen albarii recentis, praesertim venationibus et proeliis tam equestribus, quam pedestribus, potissimum incumbebat; unde plurimae adhuc domus Augustae Vindelicorum, Salisburgi, Monachii, Ratisbonae, Ingolstadii et Passavii laudum eius testimonia perhibent apertissima, elegantissimis picturis suis praestantiam istius artificis incessabili praeconio depraedicantes. Praeterea tamen apud Dn Baronem de Mayr Graphicophilum insignem tam Monachii quam Ratisbonae, picturas etiam quasdam istius Bocksbergeri vidi excellentissimas, tam oleario quam aquario colore factas, magno in honore, et merito quidem ab excellentissimo hoc Domino Possessore habitas. Vixit autem circa annum 1560. effigiemque ipsius in perpetu am eius memoriam in tabula istius operis GG. exhibuimus.
LXXXI. JOACHIMUS
BUECKLAER pictor Ant-
verpiensis,
LXXXI. JOACHIMUS BUCKELAER.NAturae simul et fortunae commodis pro hac arte sufficienter instructus, cum non tantum ad id natus videretur, ut naturam quam accuratissime imitaretur, sed matertera quoque ipsius Petro Aertsen pictori celeberrimo nupsisset, quem Petrum procerum appellare solebant, qui veram eidem ad ipsissimam artis consummationem viam dexterrime commonstrabat. Ubi sub initio quidem difficultates circa verum colorum usum expertus est haud exiguas, cum praeceptor eius iuxta naturae exemplaria omnia eundem pingere iuberret: deinde autem continuatis in exprimendo vario fructuum, florum, carnium, avium, piscium et similium genere exercitiis tantopere proficiebat, ut inter primarios numeraretur, qui et mira promtitudine, et multa celebris esset venustate. Quemadmodum autem haud raro inter haec mundana contingere solet, ut praesentia vilesceant, praeterita autem vel futura pluris aestimentur: sic istius quoque artificis opera suo quidem tempore vili satis pretio coemebantur, quae post mortem illius multo maiori, imo vel duodecuplo carius veneunt.
Fructuum et rerum culinariarum pictor est.Cumque inter alia picturis potissimum culinarum elegantissimarum incumberet, sic aliquando pro Monetario Antverpiensi opus quoddam rarius picturus, exiguo quidem satis pretio illud pollicitus erat, sed quoniam nova semper ille requireret, quae insererentur, ut variis piscibus, avibusque, nec non carnibus et fructibus tota quasi referta esset tabula, vix panem noster cum caseo hoc ipso labore lucrabatur. Deinde