253
quarum maxima tamen pars iuxta discipulorum eius saltem delineationes, vel iuxta picturarum eius apographa desumta fuit; quid quaeso laudum in eundem congesturus fuisset idem, si ipsam penicilli eius gratiam propriis conspicere licuisset oculis?
Genus eius.Ut autem et specialiora quaedam de illo recenseam, de stemmate eius notandum: Antverpiae civem quendam fuisse honestissimum atque prudentissimum, cui nomen Johannes de Vriendt, cognomen, Floris, quem in causis haereditatum adhibere solebant varii; qui relictis post se duobus filiis Cornelio et Claudio Floris, mortuus est An. 1400. Claudius iste statuarius erat laude dignissimns, qui multa Antverpiae sculpsit opera clarissima, ex parte ibidem adhuc conspicua; mortuusque est an. 1540. relicto post se Francisco Floride hoc nostro, tribusque filiis aliis Francisci huius fratribus, qui in variis diagraphices generibus excellebant singuli. Cornelius enim Statuarius erat Architectusque insignis; Franciscus corona pictorum; Jacobus pingendorum encaustica arte vitrorum celeberrimus artifex; Johannes autem pingendis urceis vitreatis tantopere praecellens, ut nemo Belgarum testaceum hoc genus vasorum candicantium sive historiarum lepore, sive imaginum simplicium venustate expingeret elegantius: quorum Franciscus Floris sat magnam domi suae habebat copiam, visu dignissimorum. Cornelii autem opera architectonica, quae Autverpiae erant plurima, inter alia sunt Palatium Regium, Curia, Domus emporetica, quam Osterlingorum dicunt, et alia similia, qui mortuus est Anno 1575.
Franciscus autem noster, quem natura ad id destinasse videbatur, ut alios in pingendi arte longe post sese relinqueret, in statuaria primum sese exercuit, sive statuas, sive monumenta in templis sculpendo: cum autem ad genuinam eius et continuandam ipsi artem natura eundem, impelleret, Discipulus est Lamberti Lombardi. annōanno aetatis vigesimo Leodium veniebat, Lamberto Lombardo ibidem famigeratissimo in disciplinam sese committens, cuius etiam methodum tam arctis consectabatur vestigiis, ut per totam vitam suam eidem inhaereret. Unde Lambertus cum discipulos suos Antverpiae aliquando inviseret, et inter opera varia haud postremae laudis, et Francisci huius picturas longe artificiosissimas contueretur, hunc furem a teneris fuisse nobilem dicebat: quod cum bilem moveret condiscipulis reliquis, deinde sic interpretabatur, ut de Zeuxide dixerat Apollodorus, eum nempe mira dicendi solertia artem omnem sibi suffuratum esse: unde plausus inter omnes exoriebatur amoenissimus.
In Italiam abit.Franciscus igitur amore artis exardescens in Italiam tendebat, Romaeque summa cum industria apographa faciebat omnium quae genio eius maxime arridebant: potissimum tamen creta rubra delineationes suas peragebat, prae ceteris imaginum illarum nudarum extremi iudicii et fornicis Michaelis Angeli, aliorumque antiquiorum Domum revertitur apographa instituens. Reversus igitur in Belgium, ob insignes suos in arte profectus diu haud delitescebat, sed post exposita publice opera sua egregiam nominis mox assequebatur celebritatem. Primis enim temporibus, ut quanto artificio excelleret eo magis pateret, diligentiam ubivis adhibebat insignem, quin et colloquiis magnum prodebat ingenii acumen, discursibus institutis de rebus sacris atque profanis, tam Philosophicis quam Poeticis, aliisque variis: unde et opibus mox affluebat haud exiguis, quod magna pro templis et palatiis principum saepius conficeret opera. In qua tamen rerum omnium abundantia a sociis quibusdam ad compotationes nimias usque adeo seducebatur, ut in vulgare illud totique Belgio tum commune ebriositatis vitium plane provolutus tantus iam evaderet potator, quam simul erat pictor. Unde et modeste eundem ab hoc dehortabantur amici quidam, inter quos Dietericus Volkart Poeta, et Coornhertus; qui epistola quadam et carmine singulari acutissimo eundem monebat, quasi somnio quodam detectum sibi esset, in hoc vivendi genus Franciscum illabi; item Albertum quidem Dürerum artificem illum famigeratissimum iam senem, magnis eundem ob artis elegantiam evexisse laudibus, sed ob asotiam hanc minus tamen honeste de eo sentire. Ubi circa carminis finem id adiecerat, revera quidem haud ita se somniasse, sed famam de eo undiquaque sic dispergi publicam. Quae invitus omnino recenseo, id potius exoptans ut narratiuncula hac supersedere mihi licuisset: quamvis immodicus iste bibendi excessus apud Germanos fere haud amplius pro vitio habeatur, cum ceterae nationes aliique prudentes non tantum inter peccata id connumerent enormia, sed et ceu brutale quid reiciant atque damnent.
Interea familiaritatem cum ipso, tanquam artifice incomparabili, inibant singularem ex magnatibus plurimi, inter quos Matrimonio infelix est. Princeps Auriacus, Comesque Egmontanus et Hornensis, qui frequenter in aedibus eius conveniebant compotandi et convivendi gratia: quod tam aegre plerumque ferebat Uxor Francisci Clara, ut nullo habitu respectu et ipsos hos magnates quandoque maledictis incesseret, litigiique serram non cum famulis tantum illorum traheret, sed et in illorum uxores convicia