Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0346

254

Linke Spalte

saepius evomeret, cum dolore mariti maximo. Quamvis et in aliis eadem causa fuerit malorum eius plurimorum, quod nimirum in domo eius parvula quidem sed tranquilla commorari noluerit, saepius id reiterando, non posse se vitam suam in casa hac anachoretica transigere: ut Franciscus tandem emto fundo quodam palatium extruere cogeretur splendidius, in quo erigendo Cornelius frater eius architectus erat, qui antiquorum more portas et parietes cum antis e lapide pullo adornans non paratas tantum fratris sui pecunias, sed et mutuo sumtas haud paucas consumebat; ut non media tantum sui sic disperderet, sed et labores negligeret plurimos, quod cum operariis suis quotidie compotationibus indulgeret, eosdemque a laboribus nimium quantum abstraheret: nimis enim benigno erat animo, rerumque suarum exinde negligentior, unde compotatores habebat plurimos, qui ad prodigenda bona eius, quicquid etiam non uxor tantum, sed et frater eius Jacobus Floris crebrius quererentur et rixarentur, omnes nervos suos intendebant.

Promtissimus est.Cum Carolus V. Imperator Antverpiam ingrederetur, Francisco nostro picturae maiores conficiendae erant, quarum indies septem consummabat, quamvis septem tantum horas per diem laborando insumeret; et tamen pro singulis libra Flandrica eidem numerabatur, quod sic per quinque septimanas integras continuabatur. Si autem pro aliquo discipulorum suorum unica die laborabat, hic octodecim vel viginti eidem florenos persolvebat: et quamvis in multas usque diei horas sterteret, nec ante nonam matutinam cubile relinqueret, multa tamen postmodum optime peragebat. Opera eius. Sic etiam cum deinde Philippus Rex Hispaniarum Antverpiam veniret, unica die tabulam quandam ingentem absolvit, in qua victoriam, cui captivi et vincti varii ad pedes advoluti essent, una cum trophaeis antiquis plurimis aliis exhibuerat; quae pictura dehinc aere roso ab ipso publicata est atque caelata, magna cum admiratione omnium. Domum suam extrinsecus colore fulvo et quasi orichalceo depinxit, effiguratis ibidem Pictoria et aliis liberalibus artibus. Inter opera eius postrema, quibus et immortuus est, pro summo Priore Regni Hispaniae elaboratis unum e rarioribus imago erat crucifixi, et aliud historia resurrectionis Dominicae, singula viginti septem pedum altitudine, quae ante mortem eius adhuc absolvebantur: alia autem post obitum eius ab aliis absoluta sunt, quaedam nimirum a Francisco Pourbusio; quaedam etiam a Crispiniano et aliis. Sic Medioburgi quoque opus quoddam illius reperitur longe clarissimum

Rechte Spalte

apud Dominum Melchiorem Wyntgis, quod novem continet Musas dormientes. Apophthegma eius hoc fuisse dicitur: Dum laboro, vivo; dum ludo, morior; quod tyrones artis nostrae prae ceteris notare deberent. Tribui pictoriae inserebatur Anno 1539. annus autem obitus eius erat 1570. aetatis eius quinquagesimus; et dies sepulturae eius, honestissimae sane, erat dies S. Francisci. Effigiem autem illius tabula nostra G G. conspiciendam praebet.

LXXXIII. CHRISTO-
PHORUS SCHWARTZ,

LXXXIII. CHRISTOPH SCHWARTZ.INgolstadiensis, suo quoque tempore gemma quaedam Artis nostrae erat pretiosissima, et quidem a picturis aulicis Serenissimi Bavariae Ducis. Quantus hic fuerit colorum artifex, magnifica eius testantur, quae Monachii et alibi in templis extant, opera. Inventionum eius quasdam Johannes Sadeler chalcographus celeberrimus typis publicis edidit, inter quas historia aliqua Passionis Dominicae, in qua Christus ad pedes aliorum plerumque, vel in terra prostratus exhibetur, e quibus ingenium eius in ordinandis et disponendis imaginibus In albario recente excellit. argutissimum satis patescit. Inter alia autem Monachii in albario recente faciem domus cuiusdam maioris in veteri platea Castrensi integram picturis exornabat, exhibitis ibidem historiis plurimis Romanis de Camillo et similibus, quae omnes ordine optimo, cura singulari, et colore tam vivido depictae sunt, ut colore oleario meliores haud fieri potuissent: prout omnia illius in tectorio humido confecta opera colorum ratione omnia superant reliqua; imo propriae eiusdem colore oleario elaboratae picturae istorum respectu plerumque aquario saltem subactu peractae videntur; quod tamen contra omnem artis indolem et rarum est admodum, cum colores olearii vitae alias imitationem promoveant, et albarium recens haud usque adeo admittat illam: unde cum ipse praestiterit contrarium, id merito laudum assecutus est fastigium, ut vel celeberrimos aetatis suae longe post se reliquerit intervallo.

Sic eiusdem manu ad Braxatoris etiam cuiusdam in eadem platea habitantis domum eiusque murum quendam ingentem depicta est historia resurrectionis Dominicae cum omnibus circumstantiis viventium quantitatem referentibus imaginibus, ubi ordo undiquaque decorque elucet maximus. Porro in Platea, quae mercatorum dicitur, in domo quadam, ubi mercatores, quos Clivenses vocant, habitant,