Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0360

268

Linke Spalte

Scripta eius.Similique felicitate et rem poeticam tractabat idem, prout ingeniosissima eius testantur Poemata, inter quae Homeri opera tam ligato quam soluto styli genere translata; Bucolica et Georgica Virgilii; Domus Panis; Novus Orbis, sive descriptio rerum Americanarum; Olivetum, de Urbe Harlemensi; item Amstelodamensi: Liber pictorius; Metamorphosis Ovidii cum explicatione fabularum; praeter carminum, odarumque et similium genera alia plurima, lingua Belgica edita; quibus accedit Comoedia de Sichemo et Dina, a Comicis ruralibus Flandris Publice exhibita; et alia nondum praelo submissa. Sic notissima quoque est cithara eius aurea Davidica, sive Psalmi et cantica sacra alia, a Christianis Belgis summa cum devotione adhuc cantari solita. Nulla autem satis laude decantari potest magnum illud et illustre volumen eius Pictorium, in quo Pictorum vitas, artemque et virtutes atque encomia tanta descripsit dexteritate, ut immortalem ipse nominis sui propterea meritus sit gloriam. Inque hoc genere et ipse Ego gratias eidem debeo immortales, quod tanta cura tantoque ingenio facem mihi praeluxerit opus hoc paulo auctius edituro, cum eodem si caruissem, tot sane Belgarum artificiosissimorum encomia tam perfecte describere nunquam potuissem.

Tandem autem cum in morbum aliquem incidisset, imperitia medici, loco confortantiarum, medicamina ipsi propinabantur omnino nociva, ut mortem iam effugere haud posset: quo comperto, paratum sese omnino perhibebat, et sermone quodam valedictorio eleganter id testabatur, omnem spem suam unico Jesu Christi merito fundari. Post obitum igitur laurea viridante redimitus, Amstelodami in templo Veteri magna cum solennitate terrae mandabatur anno 1607. Effigiemque illius tabula nostra G. G. spectandam exhibuimus; subnexo et hoc, quod in honorem eius compositum fuit, epigrammate:

Peniculo vivunt pictores inge-
niosi, Et vivunt Calamo, Carole docte,
tuo,
Pictor, Pictorum censor, tu candi-
dus idem:
Pulchrum est artificis pingere
iudicio.

Rechte Spalte

CII. MARTINUS
DE VOS, Pictor Antver-
piensis,

CII. MARTIN DE VOS.CElebrioribus artificibus aliis et ipse annumerandus, quod arti huic magna cum industria invigilaverit, et propterea Romam, Venetias, aliasque Italiae Urbes visitaverit. In Tribum pictorum Antverpianorum receptus est anno 1559. ex quo tempore varia elaboravit opera praestantissima, iconesque vividissimas quam plurimas. Sic quoque quae iuxta inventionem eius copiose satis editae sunt figurae aeneae abunde testantur, quam decoro ordine atque dispositione in concinnandis historiis ubivis usus fierit, ut summum illius ingenium non satis depraedicari valeat. Et quamvis frater quoque illius Petrus de Vos in arte nostra haud imi fuerit subsellii; Martinus tamen picturarum copia praeeminuit; vel Hemskerkio in hoc longe superior. Ceteroquin corpore erat obeso atque crassiore, et in summa aetatis crepidine anno Christi 1604. inter vivos esse desiit: ubi in honorem eius subsequens compositum fuit Epigramma:

Qui se offert oculis Martinus Vossi-
us ille, Cuius erat frater pictor, et ipse
pater.
Arte hic Martinus sane est Hemsker-
kius alter,
Nam simili ductu pinxit uterque
modo.

CIII. JOHANNES
STRADANUS, Pictor
Brugensis,

CIII. JOHANNES STRADANUS Brugensis.TAnta fuit patriae suae, Brugensium scilicet Urbi, in arte pictorum gloria, quanta Johannes de Bononia eidem fuit in statuario: quamvis utrumque Hetrusca illa Circe Florentia, a patria sua abstractum sinu suo in ultimum usque senium foverit. Natus autem fuit Johannes iste Stradanus anno 1536. e celebri quondam Stradanorum familia, quae dehinc tamen, quod anno 1127. eadem curante Carolus Goudensis Comes Flandriae decimus tertius Brugis in templo S. Donaes, tanquam iniustus istius comitatus usurpator, occisus esset, dispersa omnino et tantum non extirpata fuit. Hic igitur amore artis nostrae stimulatus, in Italiam sese conferens, Florentiae pedem figebat, ubi opera plurima