267
CI. CAROLUS DE
MANDERN, Pictor et
Poeta Meulebrecanus,
CI. CAROLUS DE MANDERN.NObili satus familia optima filiusque Cornelii de Mandern, qui praedium suum nobile Meulebreck dictum in Flandria incolebat, filiumque hunc suum in omni virtutum et studiorum genere informari curabat, ubi in vita tali rurali hic noster ludicra exercebat plurima, nobilissimumque ingenium suum ad Poesin potissimum et picturam applicabat. Tanta autem futurae perfectionis suae adhuc iuvenis edebat indicia, ut ad omnes domus patriae muros, inque chartis variis delinearet varia, et inter alia quosdam Parentis sui ministros, hunc capitonem, brevioribus pedibus, vel gibbosum illum, et sic quoque pedissequas depingeret, naturali veritate omnes, adiectis et versibus iocosis, partim risum, partim iurgia excitantibus, praesertim si vestes ipsis adicieret ludicras, et colore aquario in charta ipsas depingeret.
Anni tyrocinii eius.Cum igitur iuxta studia ordinaria picturae simul continuo incumberet, parentes tandem in disciplinam eum tradebant Lucae de Heer tum temporis celeberrimo, et post egregios in hac Schola profectus, Petro Udalrico, penes quem multas Veteris Testamenti historias ingeniose depinxit: ubi simul in Poesi, componendisque Comoediis strenue sese exercebat. Exortis autem interea turbis intestinis, parentes eius, quod hoc torrente et praedia i!lorumillorum abriperentur, Brugas sese conferebant, quorum consensu hic noster 26. tum annorum in Italiam cum aliis nobilibus iunioribus peregrinabatur, quamvis quod delineando rariora quaedam hic illic reperta, ubivis detineretur, eundem haud expectaret societas. Romam igitur perveniens anno, qui Jubilaeus erat, 1575. rarissima ibidem conspiciebat plurima; magnoque cum emolumento per integrum triennium ibidem commorabatur.
Opera eius ItalicaInterea pro Comite Ternensi, qui est locus haud procul ab Urbe Romana dissitus, in folio maiore lanienam depingebat Lutetianam; Item in societate Italorum quorundam iuniorum, nec non Sprangeri, varias pingebat icones, nec non foliorum gyros et Alabandaea varia in albario recente, quod promtus esset in omnibus. In reditu autem Basileae in coemiterio fugam Jacobi pingebat, quod opus Sprangerus admodum laudabat; quo cum dehinc Viennam abiit, ubi pro introitu
triumphali Rudolphi Imperatoris, auxiliante Johanne Month, statuario optimo, opera quaedam elaborabant elegantissima.
Belgica.Desiderio autem patriae ductus Meulebrecam tandem revertebatur, ubi a tota societate Comica rurali, ministrisque patris et vicinis salutatus, inque domum patriam deductus summo cum gaudio recipiebatur. Facto autem ibidem pingendi initio, Protoplastas primum pulcherrime exhibebat nudos: deinde historiam diluvianam variis hominum actibus ingeniosissime refertam; unde mira confestim nomini eius exoriebatur celebritas, ut opera plurima pro templis et palatiis elaboranda ipsi offerrentur.
Adauctis autem illis in locis magis semper magisque turbis Hispanicis, una cum tumultibus religiosis, nec non iconomachicis, bona quoque parentum eius per milites penitus diruebantur: et quamvis ipse per militem quendam Italum, cum quo ipsi Romae quaedam intercesserat familiaritas, a maioribus malis protegeretur, salvandi ipsi tamen erant parentes morbis quoque misere correpti, una cum sororibus atque fratribus eius Cortracum; quibuscum a monachis illius loci discalceatis tam habitatione quam alimentatione provideretur; hic noster in grati animi sui testimonium varia illis pingebat opera pulcherrima: iuxta quae et alia quaedam Cortraci elaborabat altaria, inter quae illud, quod ad S. Catharinam dicitur, multis laudibus effertur. Cumque uxorem interea duxisset, altera ibidem illi pronascebatur proles. Exorto autem paulo post his in locis pestilentis morbi contagio, anno 1582. cum uxore et liberis Brugas commigrabat: atque exhinc porro cum supellectile quadam, Meulebrecam: ubi spoliatus in itinere a militibus, nudusque in Urbem dimissus, cum hic securitatem nullam speraret, ita miser cum suis navem conscendens in Hollandiam abibat, cumque Harlemi appelleret, benevole receptus, necessariaque supellectile instructus, opibus mox iterum abundabat: unde postquam diluvii historiam iterato pinxisset, Goltzio quoque et Cornelianis innotescebat; ut inter hos tres Academia dehinc ibidem erigeretur ad delineationes iuxta viva exemplaria instituendas; docente eos Italorum methodum Carolo.
Pingit historiam passionis.Hic Passionem Domini pingebat duodecim partibus magno cum ingenio, prout eandem De Geyn typis aeneis vulgavit, quae tam argutis referta est inventionibus, rariore industria secundum textum historicum expictis, ut melior haud facile fieri posset. Atque sic et alia ibidem conficiebat opera tam celebria, ut quilibet Graphicophilorum Batavorum aliquem artificiosae manus eius partum possidere desideraret.