269
pulcherrima partim in albario recente, partim colore oleario confecit, tanquam Vassarii in magno oeco Ducali, aliisque in locis adiutor laudatissimus, quorum causa celeberrimi artificis assecutus est famam.
Opera eius.In templo ibidem Annunciationis cognomine claro imaginem crucifixi pinxit praestantissimam, in qua tabula praecipue notantur milites spongiam aceto immergentes, prout et typis aeneis id vulgatum est. Sic pro Magno illius loci Duce prototypa plurima pinxit in usum peristromatariorum, quae omnia de excitatissimo eius ingenio testimonia praebent insignia: Unde et in meritam illius laudem subsequens compositum fuit Epigramma:
Stradano Belga Florens Hetruria
gaudet,
Quae tantum Belgis invidet Arti-
ficem.
Cuius et ipse Mycon opera, et mira-
tur Apelles,
Quem doctae et pulchrae proge-
nuere Brugae.
CIV. AEGIDIUS DE
CONINXSLOY,
Pictor Antverpien-
sis,
CIV. GILLIS DE CONINXLOY.ANtverpiae nascebatur anno 1544. 24. Januarii parentibus Bruxellanis: postmodumque discipulus fiebat Petri Alostani iunioris, quod matertera eius uxor esset Petri Alostani senioris; abhinc autem in disciplinam tradebatur Leonhardo Krosio, qui tam humanas imagines, quam subdialia colore et oleario et aquario pingere solebat. Deinde ad mensam accedens Aegidii Mostarti operas elocabat proprias, donec peracto itinere Gallicano, visitatisque Parisiis, Aurelianensibus et aliis Galliae locis, Franckenthali in Germania larem poneret, ibique per decennium commoraretur; et postea demum Amstelodamum peteret.
Opera eius.Inter alia opera eius celebria unum elaboratum erat pro Rege Hispaniarum: iuvenem autem quendam morientem Jacobus Rolandus Advocatus ibidem in auctione quadam emerat. Multa enim elaborabat pro mercatoribus, qui picturas ipsius huc illuc transvehebant. Amstelodami apud Abrahamum de Maret opus adhuc extat magnum, ab illo factum: similiterque
et apud Johannem Icket aliud, in quo Martinus Clivensis figuras humanas expinxit: praeter quae innumera quasi alibi adhuc supersunt alia, cum suo tempore pro celeberrimo subdialium pictore haberetur, praesertim quoad arbores atquerupes.
CV. BARTHOLO-
MAEUS SPRANGER
Antverpiensis Pi-
ctor.
CV. BARTHOLOMAEUS SPRANGER.NAtus est Antverpiae 21. Martii anno 1546. Patre Joachimo Sprangero Viro e Praecipuis: artem autem nostram a variis addidicit et in Italia potissimum. Romae, cum illuc venisset, hospitium nanciscebatur apud Eminentissimum Cardinalem Farnesium, in cuius Palatio S. Laurentii Damasini per triennium commorabatur: et quamvis deinde a Cardinali in Palatium illius Caprarolense, quod unius diei itinere ab Urbe Romana distat, mitteretur, ut ibidem subdialia quaedam in albario recente pingeret, ex improviso tamen revocabatur, ut cum Cardinali et Domino Pictor evadit aulicus Pii V. Pontificis. Julio, Pontifici Pio V. pedes oscularetur et benedictionem acciperet: ubi cum a Pontifice ad picturas aulicas susceptus esset, extremum iudicium, sex pedum altitudine, quod in Palatio Belvederano e regione Laocoontis locabatur, pingendum ipsi erat: quo in opere facies quasi quingentae, prout illud in Monasterio Nemorali inter Papiam et Alexandriam super Monumento Pii V. adhuc extat: illudque mensibus triginta quattuor consummavit.
Opera eius Italica.Et quamvis a Vassario e mera invidia apud Pontificem deferretur, quasi inutiliter tempus suum tereret: id tamen hic noster mox eo ipso diluebat, quod in lamina aenea plagulae chartaceae magnitudine, Christum ad olivetum nocturno opere depictum Pontifici offerret, quod tantopere huic arridebat, ut et reliquam Passionis Dominicae partem ab eo pingi vellet; hac tamen conditione, ut singulas delineationes prius exhiberet, quo debito adhuc tempore, sicubi displicerent, corrigi possent. Quamvis autem Sprangerus (qui aliter quam carbone vel creta delineare haud consueverat, invitus id faceret; in gratiam tamen Pontificis duodecim efformabat partes in charta caerula monochromate pullo, quas deinde urgente Papa calamo elimare cogebatur: ubi cum circa ultimam versaretur historiam, Pontifex e vivis excedebat. Quae sane partes admirandae sunt