270
elegantiae, prout una ex illis, quae in Aula Caesarea adhuc existit, satis et abunde testatur.
Opera maiora.Deinde cum ad megalographica sese converteret primo in templo S. Ludovici Gallico, ad murum colore oleario pingebat S. Antonium, Johannem Baptistam, et Elisabetham; et desuper in aere imaginem D. Virginis, in consortio Angelorum elegantissime omnia. Deinde ad S. Johannem prope Portam Latinam historiam pingebat S. Johannis colore oleario, imaginibus viventium magnitudine paulo minoribus. Postea in templo apud Fontanam de Treves S. Annae partum dimidia viventium mole, cum variis feminis circa Mariam modo genitam occupatis et similibus; prout figurae et Minora. aeneae id edocent.
Minora opera quasi innumera conficiebat, quae quamprimum consummata essent, vel etiam citius, suos iamiam habebant emtores. Post mortem Pontificis plurimum temporis inaniter trivit, quod in consortio Mercatoris cuiusdam Belgae iuvenis amici sui viveret, qui venationi continuo vacabat, in cuius societate otio pariter indulgebat, manum operi haud admovens, nisi cum nummis Viennam venit. careret.
Interea cum Maximilianus II. Imperator Romanorum a Johanne Bononiensi Statuario Florentini Ducis Belga celeberrimo pictorem quendam pereximium et statuarium desideraret, quos ipse ad opera maiora iudicaret idoneos; hic Sprangerum, cuius picturas in Palatio Papali saepe viderat, et Johannem Mont, e discipulis suis, summa cum Imperatoris satis factione illuc mittebat.
Cumque interim Imperator in Comitiis esset Ratisponensibus ob coronationem filii sui Rudolphi II. statuarius iste Mont ideas quasdam cereas vel gypseas, et Sprangerus delineationes et picturas conficiebat pro camera quadam in aedificio novo extra Viennam, in turri quadam e regione horti Phasianorum. Dehinc et Epitaphium quoddam elaborabat, in quo sepultura Christi, quae in Xenodochio Caesareo Viennae adhuc conspicitur.
Coronato interea Rudolpho et mortuo anno 1576. mense Octobri Maximiliano, cum duo hi artifices circa opera quaedam gypsata et picturas albarii recentis versarentur, mandatum tamen ad Quaestorem Aulicum emanabat, ut non attento sive frigore, sive luctu ob Imperatoris obitum, duos hos exoticos haud dimitteret, sed usque ad adventum novi Caesaris menstruum ipsis salarium suum debite porrigeret. Interea
Opera eius Viennensia. Sprangerus Mercurium pingebat, Psychen in Deorum consilium introducentem. Item in lamina aenea Romam sedentem cum Tyberi fluvio Lupaque lactante puellos: quarum picturarum prior ad Imperatorem recentem mittebatur. Appropinquante autem post semestre spatium adventu ingressuque Caesareo, magistratus Viennensis Artificibus nostris ad erigendam in foro rustico Vetere portam triumphalem magnificentissimam utebatur: ubi Montanus Architecturam, Sprangerus imagines octo novemque pedum curabat. Exhibebantur autem utrinque Maximilianus atque Rudolphus, et inter alia Neptunus quidam nudus cura maxima elaboratus: in summitate autem Portae super arcu quodam Pegasus, circa quem Musici adventantem Imperatorem harmonia elegantissima excipientes. Imagines autem hae partim colore oleario albo, tanquam e marmore candido essent; partim fulvo, ut virtutes et circumstantes figurae aliae, omnes viventium quantitate expictae erant. Opusque hoc, maximis illius fori domibus longe erat altius, quod singularem Senatus hic ostentare vellet magnificentiam; et cum magna tamen universorum admiratione die vigesima octava consummatum erat, quamvis et pluviae interea ingruentes eosdem haud parum impedivissent.
Postmodum autem recens hic Imperator, quod primo arti nostrae haud adeo faveret, Vienna Lyncium abiens, alterum ex his artificibus aulam sequi, alterum Viennae subsistere volebat, quod postremum Sprangerus observabat.
In summa est gratia apud Rudolphum Imperatorem.Anno dehinc 1582. Imperator Sprangerum Praga Viennam vocabat, ut Augustam Vindelicorum in Comitia, et abhinc iterum Viennam aulam sequeretur: ex quo Sua Maiestas Sprangerum alibi haud pingere volebat, quam in conclavi quodam cubiculo Caesareo proximo, quod saepissime summa cum delectatione laboribus eius interesset; unde fiebat, ut Sprangeri opera tam raro iam invenirentur; cum praecipue socios non haberet, nec nisi propria voluptate stimulatus labori manum admoveret: tot enim iamiam affluebat opibus, ut lucrandi panis causa laborare non cogeretur, sed in gratiam Principis ac Domini sui omnia tantummodo faceret: quod in decimum septimum usque ita continuabat annum. Interea tamen opusculum quoddam Domino Pilgrim graphicophilo insigni amico suo e peculiari favore mittebat, nimirum Mercurium, praesente Venere, Cupidinem literas docentem;