282
Antverpia felicior Roma.NOtissimum est Antverpiam, quae Brabantiae Urbs est celeberrima a seculo iam, et quod excedit, in proferendis enutriendisque pictoribus singulari artificio claris ante omnes orbis terrarum civitates usque adeo inclaruisse, ut ne ipsa quidem Roma eidem fuerit similis, cum fere omnes, qui hanc olim mundi Dominam operibus suis rarioribus illustrarunt, exotici, et vel Urbinales, vel Florentini, vel Veneti, vel maximam partem Bononienses fuerint. Unde Antverpia in hoc genere caput suum merito exserere, praeque aliis felicem sese praedicare potest. Inter alios autem hic quoque exortus est
CXXVI. PETRUS PAU-
LUS RUBENS, Pictor
Antverpiensis,
CXXVI. PETRUS PAULUS RUBENSARtificum princeps anno 1577. 28. Junii, parentibus haud exiguae sortis. Hic ad Scholas primo applicitus, et cetera necessaria iuventuti studia, tam acre mox prodebat ingenium, ut praeceptores eius ad iuris ipsum studia functionemque tandem Advocati habilem existimarent, non sine insigni parentum suorum gaudio. Cum autem insimul peculiari semper desiderio erga nobilissimam artem pictoriam ferretur, variasque subinde conficeret delineationes optimas, hoc ipso tandem commoti parentes Praeceptores eius. eius in disciplinam eum tradebant primo Tobiae Verhoch artifici tum temporis celeberrimo: deinde quoque Octavio de Veen; ubi in primis statim tyrocinii annis promtitudinem ingenii eius omnes admirabantur, ut ob famam peritiae fundamentalis In servitia Alberti Archiducis assumitur. et acuminis superabundantis ab Alberto Archiduce Austriae, tum temporis Belgii Gubernatore, in servitia assumeretur, qui non tantum varia eum opera ingeniosissima elaborare curabat; sed et in Italiam illum ad Ducem Mantuae mittebat, quo in Palatio eiusdem picturas illas statuasque tum temporis in Europa incomparabiles, non tantum conspicere, sed et apographa illarum in sui perfectionem conficere posset: quod magno etiam cum commodo sui praestitit, ut omnia studia sua iuxta haec rariora emendaret, inprimis autem Venetorum methodo, quae prae ceteris ipsi arridebat, assuesceret.
Romam venit.Abhinc Romam sese contulit, ibidemque partim statuas antiquas omni laude dignissimas, partim opera quoque Michaelis Angeli, Leonhardi Vincii, Raphaelis Urbinatis aliorumque sedulo quidem contemplatus est, sed eadem omnino imitari subdubitavit, quod Venetorum pingendi ratione
Opera eius Romana. magis delectaretur. Duas tamen altarium tabulas pro Duce Mantuano ibidem pingebat, unam Sanctorum stantium, alteram Sanctarum imaginibus plenam viventium quantitate omnibus, quae adhuc Romae in templo Novo, iuxta altare summum, conspici possunt.
Sic eadem in Urbe quoque conficiebat crucifixionem Christi, utraque scilicet manu quidem affixi, pedibus autem libere pendentis, insolito hactenus modo, multis imaginibus aliis magno ingenio nec minore ausu appictis: quae tabula iam inserta est altari in Aedicula quadam eiusdem Urbis, quam a Sancta Cruce Hierosolymi, tanaHierosolymitana cognominant.
Sic emendata tam feliciter manu, collectisque tam pro aliis, quam pro sese curiositatibus ad studia sua mire conducentibus plurimis moram ulteriorem non trahens, Mantuam redibat: atque exhinc per Venetorum Urbem in patriam ad Albertum Archiducem, ubi instituta re familiari, ob eloquentiae, variarumque linguarum studium, nec non insignem morum civilitatem, summam apud omnes acquirebat In Belgium redit, magnamque sibi conciliat autoritatem. autoritatem. Praesertim quod totum illo tempore Belgium umbra quadam Pacis quietatum, non divitiis tantum, sed et artis huius amore insigniter abundaret; cui tamen satiando nemo fere par erat; cum nonnulli artificum maiorum picturarum consummatam non haberent peritiam, nonnulli ad similia nimis essent socordes, deambulationibus potius et conventiculis quam labore delectati. Ubi e contrario Rubens non nisi primatum consortia quaereret, in laboribus autem promtissimus atque sedulus, erga omnes civilis atque affabilis, adeoque omnibus quoque acceptus esset, unde professio quoque ipsius insigniter eidem erat lucrosa, praesertim accedente et matrimonio eius summe proficuo, magnoque famae eius per omnem Germaniam totumque Belgium incremento, ut omnes Magnates aliquod ab ipso confectum desiderarent artificium, omnesque graphicophili Belgici opera quaedam illius pinacothecis suis insererent, quibus gradibus omnibus ad altius paulatim emergebat fortunae fastigium.
Opera eius. Id enim semper conabatur, ut inventiones eius rarae, iucundae, operosae, et amoenae; delineatio venusta, coloresque oculis spectantium gratissimi essent: unde et innumera quasi opera eius aeri incisa edebantur, ad quae benevolus lector pro lubitu recurrere potest. Utum autem praecipuorum saltem operum eius aliquam faciamus mentionem, pro Galliae Rege porticum pingebat Parisiis: item Palatium Lutzenburgicum; dein Vitam Heinrici IV. et coniugis eius Mariae Mediceae, sub allegoriis poeticis, tanto acumine, ut brevi tempore