Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0375

281

Linke Spalte

CXXIV. FRANCI-
SCUS BADENS, Pictor
Antverpiensis,

CXXIV. FRANCISCUS BADENS.QUinquennis erat tempore turbarum Hispanicarum, anno 1576. exortarum. Pater eius, qui Amstelodami mortuus est anno 1604. quo, brevi ante hoc tempus, sese contulerat, pictor erat communior, et Francisci huius praeceptor. Hic autem cum Jacobo Matthan dehinc in Italiam abibat, unde modum plane alium, multoque laudabiliorem, Amstelodamum reportabat, ut ab aliis pictoribus vulgo saltem pictor Italus diceretur; quod tam in historis, quam faciebus et iconibus pingendis felicissimus esset. Huius tabulam quandam obtinebat Cornelius de Voort pictor Amstelodamensis, pulcherrimam, in qua duo amantes, alter chely ludens, cantansque altera. Eodem artificio insignis quoque erat Johannes Badens frater eius: cum quo postquam nummos lucratus esset haud paucos, domum abiturus, ab Hispanis captus, omnibus bonis liberisque suis spoliabatur, ut anno 1603. prae moerore moreretur.

Rechte Spalte

CXXV. DAVID VIN-
KEBOM, Pictor Me-
chliniensis,

CXXV. DAVID VINKEBOOM. NAtus est an. 1578. et ut infans Antverpiam, septennis autem Amstelodamum delatus est, ubi pater eius, qui coloribus Opera eius.aquariis haud inter postremos erat, anno 1601. moriebatur. Huius quidem primo discipulus erat David hic, sed qui colores o.leariosolearios deinde adiungeret ipse, in parvis sed elegantissimis pericula faciens opusculis, prout pulcherrima illa pictura eius de Christo crucigero, quae Amstelodami in platea vitulorum apud Dn. Johannem de Bruyn graphicophilum insignem existit, satis testatur. Ubi simul etiam asservatur opusculum eius aliud, quod encoenia ruralia refert, variis equis, curribus, domibus, arboribus, armis, similibusque argutiis plenum. Sic Francofurti illius manu elaborata extat historia de Christo Bartimaeo visum restituente; cum aliis subdialibus quasi innumeris, quorum plurima a Nicolao de Breun typis aeneis edita sunt. Quemadmodum autem in pictura sublimiore noster hic artifex erat autodidascalus, sic artem quoque chalcographicam, et encausticam vitrariam, absque magistro, studio proprio didicerat; ut sua laude nullatenus fuerit indignus.


CAPUT XVI.
PETRUS PAULUS RUBENS,
cum pictoribus adhuc tribus
aliis.
Argumentum.

Antverpia in proferendis pictoribus Roma felicior est. CXXVI. PETRUS PAULUS RUBENS, pictor Antverpiensis: Praeceptores eius: in servitia Alberti Archiducis assumitur: dehinc Romam abit. Opera eius Romana. In Belgium redit, magnamque ibidem sibi conciliat autoritatem. Opera eius. Artifices Hollandos visitat. Iudicium eius de pictoribus Batavis. Methodus eius discipulos suos informandi. Inventum eius ditescendi. Abrahamus Jansonius fortunae eius invidet. In Angliam mittitur tanquam Legatus Regius. Ob concredita negotia status periclitatur. Magnum colligit operum artificiosorum thesaurum. Opera eius in Germania superiore extantia. Sepultura eius. CXXVII. PHILIPPUS UFFENBACHIUS, pictor Francofurtensis. Opera eius. CXXVIII. ADAMUS ELZHEIMER, pictor Francofurtanus. Romam venit. Operibus minoribus incumbit, pingitque Iter Tobiae: Latonam, et alia. Nocturna eius. Opus eius Francofurtanum. Desiderii impletio. Fuga Christi in Aegyptum. Differentia chalcographiae et picturae. Ingeniositas eius, genusque vivendi. CXXIX. JACOBUS ERNESTUS THOMAN de HAGELSTEIN: Subdialium pictor est ingeniosissimus. Commissarius fit bellicus Caesareus praefectusque Annonae.