283
praeter laudem summam, ingentia pro iis acciperet proemia. Deinde megalographica multa pro Rege Hispaniarum elaborabat; proque Nobilibus aliis similia laudatissima, ut omnium quasi ora laudibus Rubenii diffluerent.
Artifices Batavos visitat.Cum autem interea uxor ipsius morbo correpta, nulla succedente medicaminum ope, vitam cum morte subito commutaret, iter quoddam in moeroris medelam hic noster in Hollandiam suscipiebat, artifices istius provinciae, quorum toties et fama et opera ad ipsum delata fuerant, visitaturus. Ultraiectum igitur ad Hundhorstium perveniens, ab hoc benevolentissime suscipiebatur, exhibitis ipsi quaecunque prae manibus essent omnibus. Cumque inter alia et Diogenes lucerna interdiu in foro Atheniensium frequentissimo homines quaerens ipsi offerretur, Rubenius, cui inventio quidem arridebat, sed pictura novitii cuiusdam esse videbatur, quo autore hoc opus inchoatum esset interrogabat? et ostendente Hundhorstio meam tenuitatem, qui inter iuniores plures tum adstabam, laudatis initiis istis ad ulteriora me instigabat, percurrendo magna cum voluptate et reliqua. Cumque porro et Abrahamum Blomartum et Cornelium Pullenburgium, aliosque visitaturus esset, Hundhorstius autem ob quandam corporis indispositionem eundem comitari non posset, me comitem desiderans convivio prius ab Hundhorstio honoratus abibat, qui omnia quoque ipsi magna cum satisfactione eius demonstravi. Amstelodamum ergo pergens, et in alia Hollandiae loca, per quattuordecim dies, quicquid laudabile esset, undique perlustrabat, me interea eidem tanquam Artifici summo, qui in professione mea discursu, consilioque et opere magnam theoriae partem mihi reserare poterat, lubenter inserviente, donec ad limites Brabantiae perveniremus: Ut multa de hoc itinere, et conversatione eius laudatissima recensere possem; de quo tamen hoc sufficiat unicum, me eum, proutin arte sua magnopere excellebat, sic in omni quasi virtute alia consummatissimum deprehendisse, et proinde ab omnibus omnium statuum hominibus magno vidisse observari respectu. Iudicium eius de pictoribus Hollandis. Inter alia autem in hoc itinere mire extollebat perfectissimum Hundhorstii pingendi modum, praesertim in nocturnis; deinde diagraphica Blomarti nobilissima; et argutissima Pullenburgii minuta, quae ad morem Raphaelis campestribus elegantissimis, ruinis, animalibus, et similibus illustrare solebat, ut nonnullas picturas similes Rubenius et pro se sibi elaborari desideraret.
Methodus eius informandi discipulos. Deinde megalographica elaborabat plurima pro Carolo Stuarto Angliae Rege, et Duce Buckingamio, quae Londini in Aede Banchetinia et Jeerkia adhuc conspici possunt. Ad maiorem autem tantorum operum accelerationem multos penes se elevabat iuvenes, quos iuxta singularem cuiusque inclinationem atque capacitatem singulos fideliter informabat, ut in laboribus deinde suis auxiliatrices ipsi porrigere possent manus: cum hi omnia fere animalia, avesque, et pisces, nec non campestria alia, ut arbores, rivos, fundos, aerem, aquas, et silvas ipsi appingerent. Ipse igitur manu semper propria inventionis suae prototypon in tabula quadam duarum vel trium spithamarum altitudine proiciebat, quam a quodam discipulorum suorum, veluti Antonio de Dick; Jacobo Jordano de Huck, vel alio simili in linteo magno expingi curabat, quam picturam ipse dehinc sive emendabat, sive partes praecipuas proprio labore supplebat; quo ipso non sibi saltem commodum procreabat haud exiguum; sed et tyronibus suis emolumento erat incomparabili, cum isti in omni huius artis parte singulariter exercerentur, et tota Urbs Antverpiana per illius industriam in Academiam exsurgeret extraordinariam, in qua tyrones ad magnos perfectionis gradus ascendere poterant.
Ad vota autem secunda pergens Simentiam uxorem ducebat virginem, virtute, divitiis et pulchritudine suo aevo nulli postponendam, ut hoc ipso affinitas eidem magnae familiae, multorumque cognatorum adnasceretur numerus. Inventio eius ditescendi. Dehinc et domum sibi extruebat commodissimam et pulcherrimam, inque eadem iuxta hortum Pinacothecam ad instar templi rotundi, cum lumine e summo tecto allabente, quod omnes ibidem optimo repositas ordine tam picturas sive suas, sive alienas, quam statuas rariores cum curiositatibus aliis iucundissimo collustrabat aspectu. Cumque huc fautores talium deducere, eademque Amicis eundem visitantibus ostendere soleret, Dux Buckingamius ista resciens, ut palatium suum picturis artificiosissimis aliisque ornamentis similibus cito repleret, totam hanc pinacothecam per Michaelem le Blon Amstelodamensem virum similiter artificiosissimum, omnisque virtutis Mecoenatem verissimum coemi iussit, pactis pro ea sexaginta florenorum Belgicorum millibus: e quibus apparet, Rubenium non ex arte saltem propria, sed et certa quadam mercaturae peritia commodi