284
modi sui methodum optime calluisse, viamque sibi ad divitias stravisse haud angustam. Unde cum aliquando Brendelius Londinensis Chymicus tum temporis celeberrimus magnique ab omnibus aestimatus eundem visitaret; narranti, quod proxime iamiam ad veram Tincturae praxin pervenisset, offerentique suum eidem consortium, si domo saltem instructa impensisque necessariis eidem prospiceret, hic noster respondisse fertur: nimis illum tarde venisse unico annorum vicenario, cum ipse illo iam tempore verum invenisset Philosophorum Lapidem per penicillum atque colores.
Abraham Janson fortunae eius invidet.Alio tempore, cum Abrahamus Jansonius historiarum pictor celeberrimus Antverpiae habitans, qui, prout suo loco narrabitur, partim ignavia, partim pravis quibusdam moribus aliis, fortunae suae cursum nimium sufflaminabat, Rubenium tamen ob singularem suam habilitatem insigniter emergere cerneret, famaeque eius facturus remoram, ad certamen eundem provocaret, sub certis quibusdam iudicibus, qui utrius pictura praeferenda esset, iuxta veri normam pronunciarent; certo fore sperans, cum Rubenius pleraque memoriter saltem et e nudo cerebro pingeret, sese, qui correcte et praemeditate multoque tempore ad viva exemplaria omnia repraesentaret, ob tantam cum natura similitudinem summumque colorum suorum robur eidem facile praevaliturum: Rubenius confestim renuens, non iam demum sese primo pingendo certaturum, replicabat; sed istud sibi semper fuisse familiare; quin imo se et porro sic continuaturum: suoque sic et Jansonium abundare posse sensu.
Legatus in Angliam mittitur.Inter eximios honores alios, quos Rex Hispaniae Artifici huic exhibuit, recensendus est et hic, quod aliquando in certis negotiis status legatum eundem ad Carolum Stuartum Angliae Regem mitteret. Quamvis autem Carolus, quod proponendum erat, praevidens, cum condescendere non posset, rem totam, sub hoc praetextu, quod in more positum sit Anglis legatos non nisi Duces recipere, declinaret; Rubenii tamen personam, seposito charactere, tanquam privatum gratiosissime suscipiebat: cumque pro domo conviviorum magnificis quibusdam operibus pictis exornanda, haud ita pridem cum Rubenio contractum esset, hic paulo post picturas illas Antverpia, summa cum satisfactione Regis Londinum transmittebat.
Cum Rubenius in Hispania esset, icones
ipsi faciendae erant Regis Philippi, Reginae, Ducisque Olivarii, quas postmodum Paulus Pontius Lucas Vastermann typis aeneis publicavit: atque tum etiam apographa faciebat multorum megalographicorum palatii Escurialaei, et praesertim operum Titiani, quae in Belgium Ob concredita negotia status periclitatur. secum transportabat. Cumque fama esset, Rubenium ad mandatum Isabellae Infantis Hispaniae Gubernatricis Belgii, statum patriae tum satis lamentabilem, et qua ratione varia fortalitia suo quasi ordine in Hollandorum manus pervenirent, Regi exactius repraesentare debuisse, ut de mediis sollicita esset Sua Regia Maiestas, quibus in melius restitueretur negotium; ad quae etiam responsa Regia, cum secretis pluribus aliis eidem concredita fuissent: hunc nostrum post reditum suum, Antverpiae primatum quidam, qui iam ob quaedam contra Regem actitata suspectus erat, visitabat, expiscaturus clanculum, quae forte ad propositum suum facere possent. Ubi cum tantam in Rubenio deprehenderet taciturnitatem, ut in foveam usque nihil propalaturus esset, mirumque in modum propterea excandesceret, ut nec a minis sese contineret; hic noster considerata Principis istius autoritate, summaque rerum omnium periclitatione, tandem negotia status omnia negligere statuit, silensque non nisi Musarum suarum commercia tractare: e quibus omnibus facile apparet, quanto fuerit ingenio, quod periculo adhuc tempestive sese subtraxerit, cum plures ipsi similes paulo post in carceres coniecti, inque imum fortunae adversae praecipitium acti sint.
Eodem tempore magnam Antverpia patiebatur iacturam, ob captam ab hostibus classem Hispanicam ex India reducem; quo ex causa cambia Belgica emanebant, unde foro multi cedere cogebantur, imo vix unicus citra damnum insigne remanserat, praeter fortunae hunc filium Rubenium, quamvis hic magnas pecuniae summas cambiis expectaret, quae omnes periculo carebant.
Magnum operum artificiosorum thesaurum colligit.In medio circumactarum sic per aera tempestatum Rubenius studiis suis domi solus vacabat, summa laborans industria ut magnum operum artificiosissimorum tam propria manu, quam ab aliis pictorum, delineatorum, sculptorum, tam e marmore, quam ex ebore et similium colligeret numerum, id plerumque ope Petelii nostri Augustani sedulaque istius indagatione: Unde plurimi eundem tam multa expendere, quod alias nimiae liberalitatis non esset, admirabantur. Post mortem tamen ipsius res