Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0384

288

Linke Spalte

cum filiis quibusdam, de quorum tamen laudibus, brevitatis studio, hic abstineo. De Patre hoc unicum adiciens, eum difficilia semper non tantum suscepisse, sed felicissime quoque absolvisse: omnes enim actiones eius artificum omnium spem longe Eius perfectio in pingendo. superabant. Quin et tantas in ipso radices egerat consummata perfectio, ut si sive calamo sive creta extremas saltem figurae cuiusdam lineas duxisset, plus ex hisce elucesceret ingenii, quam aliorum labores multa elimati cura prae se ferrent. Unde opera eius nunquam festinantem prodebant penicillum, coloresve levi saltem fuco coruscos, sed diagraphicam in omni parte integerrimam, coloresque naturalibus quam simillimos, ita ut picturae eius in speculo una cum re ipsa conspectae, nullam superaddere viderentur differentiam, sed una res bis apparere censeretur. Et haec ipsi laus per universum tribuitur mundum, unde omnes graphicophili nobiliores, omnesque peregrinantes exotici summo cum desiderio rariora quaedam a celeberrima hac manu confecta in curia patriae eius videre expectant, cum vulgo Adamus Francofurtanus vocetur. Et sane non immerito a laudatissimo illius Urbis magistratu id praesumi potuit, quod ab aliis Urbibus pariter observatum invenitur: sic enim Roma Raphaelis Urbinatis; Florentia Michaelis Angeli; Venetiae Titiani; Basilea Holbeinii; Norinberga Alberti Düreri, Lugdunum Batavorum Lucae Lugdunensis, et aliae aliorum artificum suorum opera iactant atque ostentant; et nihilominus in curia Francofurtana nulla sive nominis sive operum eius extat memoria, quamvis nec olim unquam, nec hodie occasio defuisse dici queat eadem obtinendi. Interea nunquam tamen intermorietur perennantis famae eius gloria, vereque.

In freta dum fluvii current; dum monti-
bus umbrae,
Laudes, Elzheimere, tuae, nomenque
manebunt.

CXXIX. JACOB ERNESTUS THOMAN de Hagelltein.CXXIX. JACOBUS
ERNESTUS THOMAN
de Hagelstein,

PAtritius Lindaviensis, natus anno 1588. artis pictoriae rudimenta primo Constantiae

Rechte Spalte

et Campoduni aliquatenus arripuit; anno 1605. autem in Italiam profectus, primitus Mediolani per aliquod temporis spatium, deinde per quindecim annos Neapoli, Romae et Genuae commoratus; Romae autem maximam in arte nostra perfectionem assecutus est: ubi familiaritate usus est singulari cum Adamo Elzheimero artifice nunquam satis laudando; aliisque sociis eius, Petro Latsmanno; Iohanneque Pinnasio Amstelodamensi, quorum studia tum erant communia, in subdialibus, fundis firmioribus, arboribus eleganti naturalique differentia conspicuis, horis matutinis et vespertinis exprimendis, et similibus ad Horizontem humiliorem elaborandis consistentia, quibus verum naturalemque campestria et subdialia repraesentandi modum introduxerunt.

Hic noster igitur, cum Romae permansisset, donec immaturo obitu, ut dictum supra, e vivis ereptus esset Elzheimerus, in patriam rediit, ubi non domi tantum, sed per totam circumiacentem viciniam, quantum in historiis megalographicis, figurisque maioribus, praeprimis autem in subdialibus valeret, variis comprobabat speciminibus: campestria enim, ad quae sua natura pronior erat, mira facilitate, tantaque elegantia pingebat, ut opera eius laudatissima, tam in Italia quam in patria, saepe pro Elzheimerianis habita fuerint: prout adhuc illorum quaedam, cum variis Elzheimerianis et aliis apud Dn. D. Davidem Thoman filium eius, Consulentemque Urbis Augustanae, graphicophilum insignem, praeter statuas antiquas selectissimas, numismata rariora atque pretiosa, diagraphica plurima, et libros integros techno - chalcographicos consummatissimos in Musaeo quodam omnibus merito Praefectus annonae fit apud Caescreanos. laudibus evehendo asservantur. Inundata autem universali belli diluvio Germania in servitia Sacr. Caes. Maiestatis bellica sese recepit, annonaeque praefecturam per multos annos gessit, quo temporis spatio, prout facile colligere licet, arti nostrae amplius vacare haud potuit: mortuusque tandem est Lindaviae 2. Octobr. anno 1653.