287
Quam felix porro et inventis propriis, allusionibusque poeticis atque moralibus fuerit opus illius maximum, luce meridiana clarius ostendit, quod Francofurti Dominus du Fay Mercator celeberrimus anno 1666. mihi conspiciendum exhibuit, ubi Desiderium eiusque expletionem in lamina Desiderium, eiusque expletio. quadam aenea maiore hoc modo repraesentavit: Desiderium ipsum sive cupiditas una cum expletione sui in aere obversatur sub specie duarum figurarum elegantissimarum. Inferius autem in terra plurimi sunt varii status atque ordinis, certis quibusdam actibus desideria sua ostentantes: quidam enim ad Divos conversi sacrificando vota fundunt, ubi in templo quodam obscuriore sacerdos aliquis Senior, veste candida amictus suffitum adolet, ministrantibus Vestalibus laureatis; puerisque iuxta veterem ritum thuribula tenentibus, una cum aliis ad aram requisitis apparatibus, in qua accensus lucidiore flamma ignis circumstantiam vultus varie collustrat. Anterius ad immolandum destinatae hostiae; superius altitonans apparet Jupiter fulmine soluto armatus, quasi ad explendum sacrificantium desiderium pronus accedens. Extra templum hoc varii alii diversa prae se ferunt desideria alia; hi nimirum honores expetentes atque dignitates, hi luxum atque honorum nummorumque abundantiam; alii, ut Philosophi atque similes, eruditionem, artesque et scientias; nonnulli lucri sive per mercimonia sive per militaria dulcedinem; quidam et decurrendo, sive in stadio, sive in hippodromo, palmam; alii ludendo, partim chartulis, partim conis, voluptatem: quae omnia ab ipso dexterrime et felicissime expressa sunt, ut opus hoc pro singulari istius Urbis in arte pictoria ornamento haberi atque extolli queat.
Fuga Christi.In opere quodam maiore alio fugam Josephi in Aegyptum cum puerulo Jesu, quem Maria asino insidens pallae suae involutum gestat, exhibuit: ubi asellum per rivulum quendam excrescentibus herbis refertum traducit Josephi, altera manu taedam facis loco ardentem gestans: e longinquo pastores apparent, noctu in pascuis gregem detinentes, ignique paludem proximam collustranti assidentes: ante quos silva quaedam opaca, supra quam ad serenati fornices caeli corusca apparent siderea, una cum via lactea, et circa Horizontem Luna, plena resplendens facie, quasi iuxta nubes quasdam iamiam oriens, lumenque suum undis quibusdam totum communicans, quod ex istis iucundissime reflectitur: cui simile quid haud factum erat unquam, ut opus hoc in omnibus partibus suis simul sumtis, et in singulis speciatim omnino sit incomparabile: quemadmodum omnia illius opera erant, quae pauca quidem, sed
longe praestantissima, typis aeneis quoque, partim a Magdalena de Pas, partim ab aliis edita sunt. Autographon autem Dominus Gauda Nobilis Ultraiectinus, graphicophilus singularis, mihi saepissime monstravit ipsum: quod quamvis saepius ipse conatus sit aeri incidere quam simillimum; totam tamen praestantiae eius consummationem attingere nunquam potuit: prout Differentia picturae et chalcographicae. impossibile est, ut ars chalcographica totam exhaurire queat pictoriam. Licet enim caelatura haec Gaudiana omnes superaret alias, ipsa tamen autographa si conferantur, sic offuscant figuras istas aeneas, quemadmodum a Sole meridiano obtenebrantur lumina terrena.
Profunditas ingenii eius.Non autem tam profundo saltem excellebat ingenio, sed memoria quoque pollebat tam acuta, ut si pulchras quasdam arbores saltem conspexisset, (licet ante illas dimidium saepe, quandoque et integrum recubaret diem,) figuram illarum tam arcte imbiberet, ut antea non delineatas domi totas expingeret quasi naturales. Sic enim cum Romae hortum illum, qui Vignia Madama vocatur, ita sibi imaginatus esset, eundem postmodum nulla praevia delineatione subdialibus suis tam naturaliter inserebat, ut quamlibet arborem iuxta speciem suam quoad stipitem, ramosque et folia omnino cognoscere liceret, quod tam colores, quam umbrae eius et lumina reflexa quam simillima essent, et plane vivida: qui tamen modus non est cuiusvis; cum res sane longe sit difficillima, nec re ipsa, nec delineatione eius obvia, eandem tamen pictura repraesentare perfectissimam.
Modus eius vivendi.Difficilior autem haec methodus eundem tandem sic defatigabat, maloque melancholiae affligebat, in quod iamiam alias satis erat pronus, ut rem suam familiarem vel minime curaret, quamvis, uxore ducta Romana, plures iam suscepisset liberos: unde egestate semper premebatur, utut sat magno pretio ipsi rependerentur labores eius. Quare taedio affectus plurimo debita contrahebat cumulata, ut et Gauda supradictus, ob pecuniam mutuo ipsi datam, labores quosdam illius nondum consummatos per aliquot annos magnis cum impensis Romae expectare cogeretur: donec ob nimiam debitorum copiam in carcerem tandem coniceretur Elzheimerus; e quo tamen, prout merito facere debuisset, non labore mediante sese liberabat, sed moerore nimio oppressus in morbum denique incidebat: et quamvis dimissus iterum fuerit, paulo tamen post, summa cum laude artis suae eximiae, Romae e vivis excessit: iconemque eius tabula nostra JJ. benevolo lectori exhibuimus. Vidua autem illius, a qua et ipse ego opus quoddam comparavi, Romae adhuc vivebat an. 1632.