292
ut alter Romae, Antverpiae altor sepultutam suam invenirent.
CXXXVIII. HEINRI-
CUS de STEINWIG, Pictor
Francofurensis.
CXXXVIII. HEINRICUS de STEINWIG.OPeribus quidem artificiosissimis clarus, quae tamen a graphicophilis haud usque quaque aestimata fuerunt, quo non obstante dignus tamen haud immerito iudicandus est, qui inter artifices celeberrimos locum inveniat. Natus autem fuit Steinwigii, discipulusque factus Johannis de Vries, operibus dehinc opticis, qualia in templis spectantur, magno incubuit zelo, quae singulari cura, atque argutia ab ipso elaborata reperiuntur, ut meliora ab alio expectari nequeant. Cunctarum tamen hostis artium Mavors e Belgio Francofurtum eundem compellebat, ubi et e vivis excessit anno 1603.
Filius eius.Post se autem filium relinquebat, vestigia paterna cum laude secutum; qui similiter iuxta columnarum ordines architectonicos opera elaborabat prospectiva, unde tanta nominis sui inclarescebat fama, ut hac in parte ceteris omnibus praeferretur, et hanc ob causam in Angliam quoque a Carolo Stuarto Rege Britannico evocaretur, ut illius palatium variis picturis artificiosis exornaret, quae in hodiernum usque diem magno in honore habentur. Ipse autem maximo gaudebat favore regio, nobilique utebatur statu ad obitum usque suum: Vidua autem ipsius, femina pariter virtuti artique magnopere addicta Amstelodami sedem figebat, picturis opticis similibus vitam sustentans, quibus etiam usque adeo proficiebat, ut domui suae honestissime prospicere posset.
CXXXIX. GEORGIUS
HUFNAGEL Antverpianus,
pictor atque poeta.
CXXXIX. GEORGIUS HUFNAGEL.NAtus suit Antverpiae anno 1545. parentibus magno divitiarum affluxu abundantibus: cumque ab istis omni conatu ad architecturam applicaretur, natu- alinaturali tamen inclinatione sua ipse ad pictoriam ferebatur, ita ut omni in loco, tam in Schola, quam domi in diagraphica sese exerceret, ut tam a matre, quam a praeceptoribus saepius charta ipsi et alia ad delineandum Opera eius iuvenilia. necessaria subriperentur. Cum autem Legatus aliquando Sabaudicus in domo patris eius divertisset, et conspecto gigante quodam, quem puer iste creta elegantissime in pariete ligneo expresserat,
parentes ut inclinationi eius melius succurrerent, admonuisset; in disciplinam tandem pictori cuidam traditus suit: ubi brevi temporis spatio in Poesi et pictoria mire profecit. Cuius specimina deinde edidit varia, et inter alia libro quodam magno, in quo, quicquid in itineribus suis vidisset rarius, de agricultura, vinearum generibus, hydraulicis, variis vivendi generibus, nuptiis, choreis, festivitatibus, cum innumeris similibus aliis, nec non urbibus, castrisque, et vestium generibus omnibus, summa cum industria delineaverat.
Cumque Caletum in Hispaniam ipsi a pictore quodam Belga varii aliquando mitterentur colores aquarii, istorum beneficio hanc urbem depingebat, quod primum erat opus eius, coloribus expictum. In Belgium autem redux, cum certa quaedam genera animalium rariora, nec non arborum et similia secum attulisset, a Johanne Bol dehinc ulterius informabatur, In paupertatem incidit. instituta simul Antverpiae re familiari. Hic autem cum iacturam passus esset omnium mercimonii sui bonorum, eo quod una cum patre, in cuius societate negotia tractabat, in tumultu Hispanico gemmas multis florenorum millibus aestimatas in puteo quodam occultaverat, quae ab ancilla deinde conscia militi cuidam Hispanico proditae fuerant; cum Abrahamo Ortelio Augustam Vindelicorum abibat ad Comites Fuggerianos, et hinc cum literis quibusdam commendatitiis Monacum, In aula Bavarica iterum emergit.pinacothecam visitaturus Ducalem. Qua conspecta cum, nunquid et artis propriae quaedam haberet specimina, interrogaret Bavariae Dux? ipse autem suam et uxoris suae prioris effigies, una cum opusculis quibusdam de bestiis nonnullis et arboribus opere gummato in membrana depictis exhibuisset; digressum in diversorium, quanti illa venditurus esset interrogari curabat Dux? ubi cunctante Hufnagelio, cum Ortelius centum pronunciasset coronatos aureos, eosdem mox numerari iubebat Dux Bavariae, eiusdem simul sollicitans servitia: quae cum post reditum ex Italia spopondisset, ducentos ipsi praeterea coronatos aureos numerari iubebat Dux iste, ut uxorem suam e Belgio eodem transferri curaret: adeoque plurima cum satisfactione eodem utebatur Princeps iste; maiorique quam sibi pollicitus esset.
Dehinc Ferdinandus quoque Archidux Oenipontensis stipendium ipsi largiebatur quadringentorum florenorum annuorum, pro pingendo Missali quodam opere gummato intra octennium, quod intra promissum tempus etiam tanto ingenii acumine, tantaque arte absolvebat, ut citra