293
admirationem conspici haud posset: eo quod tam variae inibi reperirentur inventiones argutissimae, ut totam vitam hoc opere potius consumsisse videretur artifex, quam annos tam pauculos: unde ducentis quoque coronatis aureis paeterea eundem donabat Archidux.
Quattuor eius libri de animalibus.Deinde pro Rudolpho Imperatore quattuor componebat libros, primum de quadrupedibus, alterum de reptilibus, tertium de volatilibus, et quartum de natatilibus, pro quibus singulis mille coronatos aureos accepit, assumtusque fuit in servitia Caesarea, sub salario annuo splendidissimo. In Belgio nihil de ipsius operibus extare novi, nisi Amstelodami apud Jacobum Razet, opusculum aliquod longe pulcherrimum. In arte Poetica excellit. Nocturnis horis, prae nimia sedulitate vix dormire poterat, quartaque matutina semper surgebat, ad elaboranda Carmina, quae tam latino quam Germanico idiomate composuit varia ingeniosissima; translationibus quoque felicissimus, quod singulari quodam opere plus satis testatus est. Praeterea beneficus erat atque liberalis, inque omni negotio suo modestissimus: mortuusque est anno 1600. post natum Salvatorem; aetatis suae quinquagesimo quinto, relicto post se filio unico Johanne Hufnagelio, qui et ipse in arte pictoria sua non caruit celebritate. Effigiem autem illius tabula nostra K. K. benevolo Lectori exhibuimus.
CXL. ABRAHAMUS
JANSONIUS Antverpien-
sis Pictor
CXL. ABRAHAM JANSONIUS.INter perfectissimos suae aetatis Antverpienses primum locum habebat, quod in praematura adhuc aetate hanc artem tam consummate addidicisset, ut in historiis maioribus similem tum non haberet: unde tanta quoque evadebat apud omnes Principes nominis eius autoritas, ut singuli sive pro templis, sive pro oecis magnificis aliquid, quod iste confecisset, desiderarent. Et sane dubium nullum est, quin ad gradum longe sublimiorem ascendere potuisset, nisi loco mox assequendae consummationis consumptus fuisset amoris incendio, cuius vulnera iucunda, venenum In amorem.palato gratum, amaror dulcis, morbus fuavis, poena accepta et mors laeta.
Sed eheu! quam vera sunt hoc in casu vulgata haec dicteria:
Si quis amore calet, consueta negotia
cessant.
Et:
Pluribus intentus, minor est ad singula
sensus.
Labore enim opus est gloriam quaerenti et assiduitate; iuxta illud Poetae:
Qui studet optatam cursu contingere
metam,
Multa tulit fecitque puer, sudavit et
alsit.
Abstinuit Venere et vino, qui Pythia can-
tat
Tibicen; didicit prius, extimuitque magi-
strum.
Labor enim bonae gloriae pater est; quem et Ovidius inculcat, sic inquiens:
Dum vires annique sinunt, tolerate labo-
res;
Nam veniet tacito curva senecta pe-
de.
E contrario, Nemo unquam, tradente Sallustio, ignavia factus est immortalis; quippe quae fores pandit ad omnia vitia. Curriculum vitae eius.Ita Jansonius ad scopulos amoris sui inconsiderati naufragium passus, pulchritudini virginis cuiusdam omnem suam sacrificabat fortunam: quam cum uxorem duxisset, deambulationibus vacans, rem familiarem minus curabat: cumque liberis domum haberet ditiorem, quam rerum necessariarum copia, moerore praepeditu, singeniosisingeniosis inventis vacare vix poterat; unde in tantam postremo incidebat mentis imbecillitatem, ut quandoque ex improviso in mediis laboribus fuis optimis exsurgeret, quasi omnium pertaesus, perque urbem discursitans de novis quibusdam esset sollicitus sive piscibus exoticis et Hollandicis, sive aliis quibusdam cibis Italicis, quos deinde ipsemet lautissime praeparabat, cumque sociis quibusdam aliis inter pocula consumebat: quibus omnibus non tempus saltem terebatur inutiliter, sed et cura rei familiaris omnino negligebatur, imo quicquid fortunae ab ipso sperari poterat, cassum evadebat atque evanidum; non attento insigni illo Petri Pauli Rubenii exemplo, cuius prosperitas tum quasi radii orientis noviter in hemisphaerio artis nostrae, Solis, magno cum splendore promicabat.
Modus eius pingendi.Opera autem pinxit, non quidem copiosa, sed praestantissima atque maxima, quae partim Antverpiae, partim alibi in templis praecipuis adhuc spectari possunt: ad historias enim maiores singulari ferebatur studio, in quibus vivis undique utebatur exemplaribus, naturam sectatus in omnibus, cui data qualibet occasione multum decoris sive addendo sive minuendo conciliare poterat: diagraphicam enim examussim callebat, regularumque universalium gnarus erat quam maxime. Sic imaginibus quoque suis rotundam plane tribuebat molem, ut quasi carneae