Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0393

295

Linke Spalte

Scholas applicaretur, tantopere ob naturam ingenii tranquillam, et moratissimam mox profecisse dicitur, ut anno iam aetatis suae octavo omnes Urbis Delphensis Ludimagistros et elegantis scripturae artifices praecelleret. Proximiorem autem pubertati cum ad icones delineandas Pater assuefaceret, tanto easdem quoque tractabat successu, ut anno iam aetatis duodecimo proprio Marte quaedam aeri incideret: Opera eius. et inter alia historiam mulierculae Samaritanae, cui Christus ad fontem sese manifestat, una cum Urbe Sicharitica haud procul in montanis adiacente, et Apostolis e longinquo adventantibus; eleganti omnia artificio. Nec minorem meretur laudem ipsius quoque Judith, caput Holofernis tenens, quae ad methodum quasi Blocklandi efficta videtur: in cuius etiam disciplinam anno aetatis duodecimo sese committebat, ubi et penicilli arcana tanta apprehendebat promtitudine, praeceptoremque tam feliciter assequebatur, ut utriusque picturae quam difficillime dignosci possent, prout adhuc testantur icones quaedam ab ipso relictae, et inprimis effigies quorundam senum, tam in Urbe Delphica, quam aliis in locis Hollandiae adhuc extantes.

Lugduni autem Batavorum ab ipso confectae conspiciuntur icones Heinrici Egberti, et filii eius, una cum uxore illius; nec non effigies Geritii Johannis ab Eych Consulis; eiusdemque coniugis et liberorum: porro et Principissae Auriacae, et aliorum nobilium. Tanta enim in iconibus pingendis inclarescebat fama, ut Albertus Archidux libertatem ipsi concederet Religionem Mennonisticam exercendi.

Discipuli eius.Discipuli eius erant Paulus Moreels, qui et ipse in iconibus quam dexterrime pingendis insigniter excellebat, et Ultraiecti hac in arte haud parvam assecutus est nominis sui celebritatem. Deinde e Schola ipsius quoque prodierunt Petrus Geritius Montfortensis; Petrus Dietericus Cluyl; Claudius Cornelides, et alii. Divulgata igitur per totum Belgium fama illius, picturis domesticis Nassovianae familiae a Principe Auriaco praeficiebatur; a quo tempore Delphensium civitatem omnes illi visitabant, quorum effigies conficere iubebatur, ne magnatibus quidem exceptis, quoniam ibidem conclave quoddam pictorium optimum, debitoque lumine instructissimum extrui curaverat. Adde, quod conversatione eius quivis delectaretur, quod et comitate et affabilitate omnes sibi devinciret.

Effigies plus quam decies mille confecisse dicitur.Ipse autem commemorasse dicitur saepius, quod ultra decem iconum elaboraverit millia, inter quas pro Regibus, Principibus, Comitibus, aliisque Magnatibus plurimae; ut pro quibusdam centum

Rechte Spalte

et quinquaginta floreni, pro aliis et plures, eidem numerati fuerint: ubi beneficio generi eius Wilhelmi Jacobi Delphini plurimae harum quoque typis aeneis publicabantur, quae in hodiernum usque diem apud Graphicophilos ob insignem artis excellentiam maxime aestimantur. Mortuus autem est anno aetatis suae nonagesimo; sepultusque cum egregio, ob virtutum artisque excellentiam, epiphonemate: Effigiemque illius tabula nostra L.L. exhibuimus.

CXLIII. WENCES-
LAUS CUOBURGER
Pictor Bruxella-
nus,

CXLIII. WENCESLAUS CUOBURGER.IN servitiis erat Archiducis Alberti; et ob artis ingeniique, variorumque arcanorum excellentiam ab omnibus honore colebatur plurimo. Sic et

CXLIV. CASPARUS
RAVENSTEINIUS,
Hagensis,

CXLIV. CASPAR RAVENSTEIN.A Principe Auriaco, Comitibusque et primatibus vicinorum locorum omnibus, ob picturas suas iconicas Hagae Comitis ab ipso elaborari solitas, cum insigni naturae expressione, singulariter aestimabatur. Porro quoque

CXLV. PALAMEDES
PALAMEDIA-
DES.

CXLV. PALAMEDES PALAMEDIS.PIngendis praeliis, exercitibus, et expeditionibus, tam equestribus quam pedestribus excellebat, quae omnia in tractibus campestribus elegantissimis tam argute repraesentare solebat, ut qui inter flammas, fumique globos conciderent mortui, pugnaeque ardore excandescerent vivi, quasi prae oculis spectanti versari viderentur. Sed et

CXLVI. CORNELIUS
SCHUDT Antver-
pianus,

CXLVI. CORNELIUS SCHUDTMAgni erat ingenii et ad historias picturasque Poeticas nati; quas imaginibus haud adeo magnis quidem, sed ob inventionis raritatem et vividitatem singularem laudatissimis, exprimere solebat.

Eodem autem tempore in Belgio et alii excellebantin arte pictoria artifices; inter Franciscus Petrus Grob. quos Franciscus Petrus Grobius civis Harlemensis, Jacobi Saverii discipulus, et in subdialibus longe praestantissimus. Sic et Amstelodami duo erant fratres Bernhardus