294
viderentur, cum summo colorum robore, perpetua duratione vere constantium, imo diuturniate temporis exaltatorum potius quam corruptorum; prout in urbe ipsius patria, ut dictum supra, exempla extant plura maxime conspicua: in Germania Opus eius Campodunense. autem pauca; praeterquam Campoduni; ubi tabula quaedam altaris maior reperitur (quae antea in Bosco Ducis locata fuerat) ablationem Christi e cruce exhibens, quae a summo illius loci Antistite pro opere quidem Rubeniano existimabatur, sed istius Abrahami Jansonii manu picta fuit, et ita quidem, ut Rubenii operibus minime postponenda sit, cum viventium molem superet, multoque artificio illustris, nec minus ordine quoque optimo, et affectibus pulcherrimis omnino naturalibus decora sit. Et utinam templum illud maximum tabulis similibus pluribus condecoraretur, principiumque hoc, quod facile fieri potuisset, ulteriore continuatione non fuisset destitutum! Iam enim unico hoc opere cum usque adeo sit celebre, quod a Graphicophilis tam multa laude, in perpetuam autoris memoriam, extollitur; quid non sperandum esset, si pluribus inclaresceret?
CXLI. GERHARDUS
SEGERUS Pictor Ant-
verpiensis,
CXLI. GERHARDUS SEGERS.EAdem urbe progenitus, suoque tempore fama celebris plurima. Hic Romae, quo ut melius artem suam fundaret, sese receperat, Bartholomaei Manfredi modum sectatus fuerat, ut in omni pictura vitam ipsam quam simillime exprimeret, omni studio conatus. Umbras igitur undique adhibebat profundiores, luminumque extantias, quantum fieri poterat, coarctabat; unde figurae eius rotunda plane extuberantia prominebant, coloremque prae se ferebant omnino carneum; quoniam ab omni colorum duritie et cruditate, quae a cinnabari, caerulo claro, flavo fulgido, et viridi nitente prodire solet, penitus abstinebat; harmoniam in omni coloratura observans, de qua alibi satis a nobis dictum est: quo ipso Manfredianam illam methodum tam proxime imitari poterat, ut una Methodus eius. quasi eademque manus videretur. Et hac ratione Antverpiae sodalitia quaedam, partim militum chartulis ludentium, partim musicorum variis canentium instrumentis, et similia imaginibus dimidiatis viventium quantitate et similitudine tanto artificio exhibuit, ut non tantum celeberrimis aequarentur operibus, sed quaedam illorum ita deprimerent, ut plana potius aquaria vel gummata, quam naturam
imitantia olearia viderentur. Et hasce ob causas fama ipsius mirum in modum excrescebat, quam et divitiae sequebantur tantae, ut partim ex acquisitis, partim e dotalibus Antverpiae domum sibi extrueret magnificam, et conclavibus pictoriis instructissimam tantique pretii, ut ad sexaginta florenorum millia in eandem impenderet.
Postmodum opera pingebat plura, et quidem artificiosissima, et inter alia totam Christi passionem figuris maioribus, tam vividam animosque moventem, ut eadem conspecta vix aliquis a lacrimis sese cohibere valeret: unde laudes eius et Hispaniarum Regem eo commovebant, ut eundem in Hispaniam evocaret, ad pingenda opera clarissima plurima, quorum causa non pretio saltem maximo, sed et muneribus ditatus est splendidissimis. Exhinc dispersa ulterius fama eius, plura pro templis, monasteriis, voluptuariis, et palatiis pinxit laude dignissima, quorum aliqua et typis aeneis in lucem emisit.
Modum pingendi alium assumit.Mortuo autem Antverpiae Petro Paulo Rubenio, et profecto Londinum Dykio, quorum pingendi methodus ibidem ceteris omnibus praeferebatur, Segerus noster derelicta priori naturae assimilatione, praxin quoque lucidiorum et pulchriorum colorum aggrediebatur, ut oculis spectantium foret acceptior: sic enim cum anno 1645. Amstelodami eundem visitarem, opera quaedam, quae pro suis mihi exhibebat, ab ipso facta non amplius iudicassem, nisi asseveranti fides habenda fuisset; ubi hanc simul mihi exponebat rationem, Rubenii Dykiique modum potius arridere saeculo, unde eundem et sibi sectandum, nummorumque potius, quam famae aucupio studendum. Nec minori tamen ingenii dexteritate in hac quoque methodo utebatur, naturam secutus quantum posset: unde certa haec sit ad perfectionem aspirantibus regula, ut ad viva exemplaria quamplurima pingant, e quibus non vera saltem artis theoria, sed magnum quoque ingenii acumen exoritur pictori.
Post plurima autem acquisitae gloriae testimonia, vitamque laudatissime peractam, inter vivos tandem esse desiit anno 1651. die Martii 18. Antverpiae, relicto post se filio, qui Italiam et ipse visitavit; quamvis et ante abitum suum magna iam optimorum profectuum edidisset specimina.
CXLII. MICHAEL
JANSONIUS MIREVEL-
DIUS Pictor Delphen-
sis,
CXLII. MICHAEL JANSON MIREVELD.NAtus est anno 1568. patre aurifabro: a quo cum a teneris unguiculis ad