Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0397

297

Linke Spalte

parentibus, in disciplinam ipsi traditis, quasi repleretur: sic enim et meo tempore, viginti quattuor et plures numerabamur, singuli didactri loco quotannis centenos ipsi erogantes florenos.

In Angliam vocatur.Adaucta autem ulterius celebritate nominis eius, Rex Angliae Carolus Stuartus eundem ad se vocabat, ad pingendum opus quoddam maximum, quo sub iconibus Regis et Reginae Apollo et Diana e summis prospectant nubibus, Mercurium respicientes, qui sub effigie Ducis Buckingamii septem artes liberales in conspectum introducit Regium, quae pictura est longe clarissima, tam diagraphices, quam argutiarum et colorum laude plurimum depraedicanda. Cui porro adiecta sunt vitia quaedam, ut Invidia, Odiumque, Amore Virtutis prostrata: cum similibus aliis in regio Convivatoriae domus oeco cum perpetua nominis eius exaltatione conspicienda. Pro quibus una cum effigiebus quibusdam Domus Regiae, semestri tamen spatio omnibus absolutis, honorarium ipsi porrectum fuit ter mille florenorum, una cum vasis ad instruendum convivium duodecim personarum, argenteis omnibus; nec non equo generosissimo. Ultraiectum pro voto graphicophilorum omnium intensissimo reversus, magnam adhuc picturarum copiam pro eodem Rege; adhuc autem plures pro Rege Daniae conficiebat, in quibus gloriosa priscorum Regum gesta tam terra quam mari praestita, suo ordine exhibita erant, quae omnia, si describenda essent, integrum sola requirerent volumen; nobis autem id unicum satis exponunt, Hundhorstium in omni artis nostrae specie, perfectissima excelluisse peritia atque sedulitate. Cui Vita eius civilis. id iungimus, quod eandem ingenii perfectionem in omni sua exhibuerit vita, si de hominum sorte perfectum quid praedicare fas est; cum et virtuti undiquaque studeret, morumque inculpabilitati, et comitatis laude praecelleret, nec felicitate minus abundaret et honore apud quoscunque; unde thesauros sibi colligebat haud exiguos, quos et promtitudinis et industriae ope tantopere prorogabat, ut fortunae suae faber dici posset longe dexterrimus.

Opera eius pro Principe Auriaco.Post varia alia opera similia summa laude decantanda omnia, poetica plerumque inventione pro domibus Principis Auriaci voluptuariis, partim Hagae Comitis, partim Reswici, Honslardici, et aliis in locis vicinis elaborata, ab eodem Principe Reswicum vocabatur, ad pingendam ibidem aedem quandam rotunda concameratione instructam, quam brevi etiam temporis spatio artificiosissime consummavit; depictis primo in summo fornice, quasi caelum ipsum foret, angelis et cupidinibus circumvolantibus variis, ceu venatione quadam argutissima varias persequentibus

Rechte Spalte

aves, ut sunt manucodiatae, phasiani et similes, invento rarissimo atque elegantissimo: inferne autem Xystum appinxerat, gyro integro totam structuram ambientem, ibidemque variarum nationum, variorumque instrumentorum musicos hilari quasi conversatione detentos: et porro picturas ulteriores architectonicas, una cum tapetibus, avibus undiquaque Indicis, quales sunt corvi, psittaci, nec non simiae saltantes, ludentesque cercopitheci, refertis; opere non amoeno saltem sed admirando pariter: pro quo, quamvis festinabunda manu absoluto, octo millia florenorum ipsi numerata sunt.

Iconibus incumbit.Dehinc omnium quasi totius Hollandiae Magnatum pingebat effigies, ut et hoc studium unica ipsius tandem esset professio; quas omnes non singulari tantum artificio, sed et venustate quadam gratiosissima exprimere solebat, ut omnibus hac ratione satisfaceret, non pictorio tantum, sed et politico acumine, laurea merito laudibusque omnibus dignissimo.

Cumque in lucem editus esset Ultraiecti anno 1592. ad umbras reclusus est subterraneas Hagae Comitis anno 1660. relictis duobus filiis, paternae non tantum artis, sed et virtutis haeredibus. Iconem autem illius benevolus Lector in tabula nostra LL. spectare poterit.

CXLVIII. ANTONIUS DYKIUS, Pictor
Antverpiensis.

CXLVIII. ANTONIUS de DYK.OBstetricante quasi natura in teneris adhuc aetatis suae annis ad artem nostram, infusa, ut ita dicam, potius, quam acquisita molestius scientia promotus; ut quicquid penicillo referret, gratia quadam polleret singulari. Quamvis enim difficiliorum istius artis axiomatum praeceptis nondum assuevisset, picturis tamen partim iconicis, partim historicis, et aliis, iam tum usque adeo inclarescebat, ut nec honore, nec amore populi, imo nec opum destitueretur abundantia. Prima autem peritiae suae fundamenta Antverpiae apud Petrum Paulum Rubenium cum iaceret, ab hoc ad megalographica sua plurimum applicabatur: cum tamen natura sua ad In Anglia multa elaborat. iconica potius ferretur, hoc quoque genere potissimum ita celebrabatur, ut et in Anglia, praeter opera alia praecipua, in aula ibidem Regia effigies pingeret plurimas.

In iconicis Titianum sequitur.Ab hinc in Italiam profectus summo studio Titianam sibi methodum reddebat familiarem, cuius et venustatem tantopere assecutus est, ut proximior eidem nemo fuerit unquam; unde specimina quoque huius tam Genuae quam Venetiis et Romae edidit plurima laudatissima. Cum autem Romanorum regulae, et Academiae antiquorum, nec non seria illa nimis tam Raphaelis, quam aliorum studia haud satis ipsi arriderent, ibidem non diu commoratus