Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0398

298

Linke Spalte

Genuam redibat, ubi icones brevi pingebat praestantissimas, et pretio quidem non exili; unde onerato abundantissime marsupio Antverpiam navi revertebatur. Ubi graphicophilos pariter haud paucos Volumen eius iconicum. reperiens, arte sua satisfaciebat plurimis, quod magnum ipsius Volumen iconicum satis demonstrat, in quo manu expressit propria omnium Monarcharum, Principum, Magnatum, variorumque artis nostrae fautorum effigies. Deinde Imagines quasdam D. Virginis pingebat, filiolum tenentis venustate incomparabili, inter quas nonnullae gloriosos appictos habent angelorum choros tanta elegantia, ut et typis aeneis eaedem expressae fuerint. Tanta igitur iam clarus fama ad Carolum redibat Magnae Britanniae Regem; ubi opera iterum elaborabat plurima nobilissima, iconesque tam Regis et Reginae, quam aliorum primatum, nec non feminas gratiosissimas, magnam ita lucratus pecuniae summam, ut si attentior ad rem familiarem fuisset, aureosque Cupidinis evitare potuisset arcus, opibus abundasset quasi infinitis. Vxorem ducit. Tandem autem uxorem quoque ducebat primariam, et quidem tam forma quam nobilitate clarissimam, cum qua ante obitum adhuc suum filiam quoque generabat, ad lectulum quasi agonizanti tamen allatam. Doloribus enim podagricis diu attritus, quamvis aetate adhuc florida, praematura tamen morte abripiebatur anno 1641. cum natus fuisset anno 1599. Effigiem illius autem, Gratiarum hospitium, tabula nostra LL. exprimere voluimus.

CXLIX. ADRIANUS BRAVER, Pictor
Flandricus.

CXLIX. ADRIANUS BRAVER pictor Flandricus.MOstarti sectatus methodum varia proprio Marte inveniebat, quae mira deinde profunditate picturis exprimere poterat, quibus inprimis minutas quasdam inserere solebat imagines, unde magna ipsi enascebatur nominis celebritas: praesertim Iocosus est. cum iocosi esset ingenii, lepidisque dicteriis ad instar Diogenis Cynici omnium sibi pronos redderet animos. In parvis igitur picturis suis simplicitatem naturamque et vitam rusticorum tam argute exhibere solebat, ut ob admirandas has penicilli eius lepiditates opera eius saepe auro rependerentur, non tam quantitate quam pondere aestimata, quae tamen et incomparabilia Opera eius incomparabilia. longeque maioris pretii erant. Quamvis autem similia pingeret plurima, plus tamen aliis, quam sibi hac arte sua proderat, cum ita semper sibi prospiceret, ut nec corpori, nec domui, nec marsupio quicquam superesset: ubi tamen semper simul ipse sui erat derisor, quod in rebus consumendis tanta polleret perfectione. Unde in eundem Biensis carmine quodam iocatus est, cuius hic est sensus:

Rechte Spalte

Epigramma.Ob bona Braweri nec lis nec iurgia sur-
gunt:
Aurum hic qui quaerit, peniculos re-
perit.
Axiculum, pluteumque vides, cui crura
vacillant:
Braweri haec bona sunt omnia, quae
bona sint.
Fama sed ingenium laudans, hunc dicit
Apellem,
Qui modo de terris pauper ut Irus
abit.

Cum igitur ob tantam rerum omnium inopiam inter plebeios primo in coemiterio sepultus esset; postmodum urgentibus istius artis cultoribus atque fautoribus primariis e tumulo iterum extractus, magna cum solennitate, comitantibus omnibus Antverpiae tam ecclesiastici quam politici ordinis primoribus, in templo recondebatur, magnifico insuper honoratus monumento atque epitaphio. Effigiem autem illius tabula nostra LL. expressimus.

CL. CORNELIUS PULENBURGIUS,

CL. CORNELIUS PULENBURG.ULtraiecti natus, post exactos pubertatis annos Abrahamo Blomarto in disciplinam traditus est; postmodum iactis hic optime fundamentis Romam invisit et Florentiam, ubi in subdialibus in comparabilem illum Adamum Elzheimerum, in imaginibus humanis autem Raphaelem, quoad eius fieri potuit, secutus, tractus campestres elaboravit admiranda elegantia, figuris venustissimis exornatos ; quorum beneficio Romae primum, deinde et in patria summam promeritus est laudem, ita, ut tandem et a Rege Angliae evocatus, annuo honoraretur salario splendidissimo. Postmodum cum Ultraiectum reversus esset, et opera eius tam Amstelodami, quam Hagae Comitis et Antverpiae magis semper magisque aestimarentur, ipse ego quoque picturas quasdam pro celebratissimo illo Petro Paulo Rubenio ab ipso confieri curavi, quas etiam magna cum satisfactione illius optime elaboravit. Iconem autem ipsius tabula nostra LL. exprimi curavimus.

CLI. RULANDUS SAVERIUS, Pictor
Flandricus,

CLI. RULAND SAVERY.NAtus Jacobo Saverio pictore medii generis, a quo, cum ad sublimiora pronitatem quandam prae se ferret, omnibus promovebatur viribus, unde Rulandus in picturis variorum animalium, tam quadrupedum quam reptilium, nec non volatilium et natatilium tantopere proficiebat, eademque in subdialibus suis elegantissimis tam argute exhibebat, ut similem in istis In subdialibus excellit. non haberet. Eandemque peritiam in petris quoque et rupibus, montibusque et praecipiti undarum lapsu saepius demonstrabat, ut Rudolphus Imperator propterea eundem in Montana Tyrolensia mitteret,