Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0403

303

Linke Spalte

In amentiam incidit.Dehinc autem accepto philtro e statu sanae mentis omnino excidebat, multaque laborabat animi imbecillitate; quamvis amoris saltem conciliandi gratia illud eidem esset propinatum. Ipse ego autem anno 1625. et 26. in aedibus eius saepius ipsum visitabam, praesente illa, cui malum hoc acceptum referre dicebatur, quippe quae cum sororibus suis rem inibi gerebat familiarem, ipsiusque tanquam hospitio excepti, et quasi paralytici coelibis curam habebat: ubi mira semper exultabat laetitia, cum picturas suas Elzheimerianas mihi ostenderet; magnasque adhuc summi ingenii notas depromebat, ubi quis de arte nostra institueret colloquium. Unde tantam quoque post se reliquit famam, quam hactenus nemo adhuc laude transgressus est.

CLXV. DEODATUS DE MONTE,
Astronomus, Pictor et Archite-
ctus,

CLXV. DEODATUS DEL MONT.AD Fanum S. Gertrudis in Flandria anno 1581. e nobili stemmate natus, Antverpiae post seria primo Astronomiae aliarumque scientiarum studia, in pictoria quoque et Architectura diu sese exercebat: ex quo ad assequendam perfectionem sumtibus Alberti Archiducis et Isabellae in Italiam quoque proficiscebatur. Hisce mortuis autem a Serenissimo Principe et Domino, Domino Wolfgango Wilhelmo Comite Palatino Rheni, Dusseldorffium et Neoburgum vocatus, varia ibidem erigi curabat aedificia pulcherrima, ibidem adhuc Opera eius. conspicua. Sic Neoburgi quoque in templo fratrum misericordiae ad S. Wolfgangum in suburbio magna summi Altaris tabula ipsius manu picta est, ubi Patroni fratrum istorum abitus figuris variis pulcherrimis ad veram naturae analogiam ingeniosissime exhibitus est. Porro Antverpiae quoque, nec non in Artesia, Hannonia, locisque finitimis varia reliquit operum suorum monumenta laudatissima: quamvis in omnibus actionibus suis Astrologica sua semper sequeretur vaticinia. Post absolutum autem laudabilem vitae suae cursum eadem ratione anno aetatis suae climacterico magno, id est, sexagesimo tertio Antverpiae mortuus est anno 1634.

CLXVI. DAVID TENIERIUS Senior
Antverpiensis,

CLXVI. DAVID TENIERS.RUbenii in patria discipulus; maiorem deinde Romae apud Adamum Elzheimerum perfectionem assecutus, mox redux, domi imaginibus minutioribus et subdialibus magnam acquirebat nominis celebritatem; interque vivos esse desinebat anno 1649.

Rechte Spalte

CLXVII. JOHANNES DE HOUK,
Antverpiensis.

CLXV.CLXVII. JOHANN de HOUK.EAndem patriae suae conciliavit gloriam, quam artifices alii summa laude condecorandi, quod ad ipsa artis nostrae fastigia promtissimo emerserit pede, iactis primo fundamentis apud Petrum Paulum Rubenium, et peragrata deinde Italia, visitataque Roma, ubi summus Romani Urbis Praesul cum Cardinalibus, ob insignem ipsius peritiam, summo eundem prosequebatur amore. Nimis autem prolixum foret, omnia illius memorabilia, ibidem confecta latius recensere; imo sicco eadem praeterire pede praestat, quam pauca nimis de illis enarrare. Id saltem superaddimus, eundem, dum in patriam regrederetur, In servitia Leopoldi Archiducis assumitur. a Leopoldo Wilhelmo Archiduce Austriae detentum fuisse, multisque annis in bello apud ipsum permansisse: ita ut anno 1637. cum Serenissimus iste Princeps hac me bearet gratia, ut in arce mea Stockaviensi me inviseret, hic artifex pariter in illius comitatu comprehenderetur, cui ego tum opera illa, quae pro Serenissimo Electore Bavariae Maximiliano, et Episcopatu Herbipolensi sub manibus habeham, exhibebam.

Inventionibus autem dives erat, inque omni opere suo emendatissimus, ut nec quoad ingenii culturam, nec quoad penicilli curam ulli cederet; ut de promtitudine nihil hic adiciam, qua rarum illud in ipso delitescens naturae artisque connubium Opus eius. felicissime propalare solebat. Cuius exemplum prostat luculentissimum in effigie quadam S. Catharinae, Jesulum in gremio matris sedentem sibi desponsantis multis stipatum angelis; quod opus Viennae in nova arce Caesarea adhuc conspicitur. Cum autem ad longe maiora spem nobis faceret, invida vitale filum eidem Parca praecidit in flore adhuc annorum Antverpiam regresso, anno 1650.

CLXVIII. AUGUSTINUS BRUN,
Coloniensis,

CLXVIII. AUGUSTINUS BRUN.MUltis annis ante in celeberrima illa Colonia Agrippina multa laude insignis erat, et opera plurima egregia tam iconica quam historica, et alia post se reliquit. Sic Discipulus quoque illius

CLXIX. JOHANNES HOLZMAN-
NUS Coloniensis,

CLXIX. JOHANNES HOLZMANNUS.INgenio clarus erat rarioribus inventionibus divite, et in omni imitatione felice; unde quicquid inchoabat, prosperrime quoque consummatum erat, coloribus applicitis laetissimis, et operibus confectis quam plurimis; vitamque ibidem cum morte commutavit circa annum 1639.