304
CLXX. JACOBUS HEYDANUS
Argentoratensis:
CLXX. JACOB von der HEYDENARgentorati exercebat chalcographicam, cum technopolio; inque caelando aere et faciendis apographis picturarum artificiosissimarum promtissimus erat, unde apud Principes magnae quoque erat autoritatis.
CLXXI. FRIEDERICUS BRENDE-
LIUS Argentoratensis.
CLXXI. FRIEDERICUS BRENDEL.VIr erat industrius et in picturis gummatis peritissimus, qui opera plurima curiosissima, multoque labore et indefessa sedulitate elaborata post se reliquit. Cui accedit, quod praeceptor quoque fuerit Johannis Wilhelmi Baueri, quae haud minima est laudum eius.
CLXXII. WENDELINUS DIETER-
LIN Argentoratensis pictor et
architectus.
CLXXII. WENDELIN DIETERLIN.INsignis et ipse patriae gloria fuit, sive picturam, sive Architecturam spectes; ubi inter picturas eius primum habet locum Elias ipsius, curru igneo in caelum assumtus, qui iuxta prototypon hoc etiam typis aeneis editus est. Praeterea etiam libros edidit de Architectura varios, iuxta quos haud pauca in Germania erecta fuerunt aedificia; quamvis scriniarii illius methodum potissimum sectentur. Iconem eius tabula nostra MM. exhibuimus. Sed et
CLXXIII. SEBASTIANUS STOSS-
KOPF Argentoratensis.
CLXXIII. SEBASTIAN STOSSKOPF.INter artis peritos huius loci merito est numerandus, qui filius erat pictoris cuiusdam Argentoratensis, qui ob maximam illius ad artem pronitatem Danieli Soriavio Discipulus est Soriavii. Hanoviae eundem in disciplinam tradebat; ubi etiam haud male tempus suum collocabat, cum praeceptor hic eius vir primarius esset et prudentissimus, qui ingruente iam senio ad hanc artem sese applicuerat, maioresque in ea facturus fuisset progressus, nisi a morte praepeditus fuisset. Hic igitur Sebastianus Hanoviae praeceptoris sui opera absolvebat, cum praecipue in delineationibus rerum quarumvis naturalium esset felicissimus, ut praeter varios tyrones alios, et discipulus quidam Caroli Sovagii, et ipse pariter ego apud Stosskopsium hunc prima diagraphices rudimenta addisceremus.
Abhinc in Galliam abibat, multaque ibidem relinquebat opera optima. Parisiis relictis in Italiam pergebat, (ubi ego Venetiis anno 1629. eum vidi:) sed et Lutetiam deinde revertebatur, et porro Argentoratum se conferebat, ubi opera varia curiosissima rerum immotarum, ut sunt mensae bellariis, poculis, vitris, fructibus, vasis aureis et argenteis, et similibus refertae, multa sedulitate elaborabat: e quibus
Johannes Nassovius S. R. Imperii Comes, graphicophilus maximus, cum multa huius autoris possideret curiosa, Ferdinando III. Imperatori anno 1651. duas exhibebat tabulas, quarum prima corbem referebat variis poculis recenter elutis plenam, quae profecto maiori cura atque industria expingi haud potuissent. Altera autem erat figura quasi chalcographica, Satyrum cum nympha quadam in tractu subdiali referens, In errorem inducit Imperatorem. ut figura haec chartae impressa, ceraque tabulae cuidam affixa videretur: idque tanta solertia, ut ipsa Sacra Sua Caesarea Maiestas, cui ego picturam hanc humillime offerebam, manu sua figuram chalcographicam tollere vellet, donec detecta fraude arguta, arridens multis laudibus opus hoc extolleret, illudque pinacothecae suae Pragensi inseri curaret. Haec igitur et similia plura Stosskopfius hic in insignem patriae suae celebritatem, posteritati reliquit.
CLXXIV. WALTERUS Argentora-
tensis.
CLXXIV. WALTERUS Senior.QUi Senioris cognomen adeptus est similiter picturis gummatis excelluisse, sedulusque et melioris notae artifex fuisse dicitur, qui apud Magnates plurimos egregia reliquerit artis suae monumenta.
CLXXV. WALTERUS Iunior.
CLXXV. WALTERUS Iunior.SEnioris filius in eodem pingendi genere felicissimus, inque picturis iconicis pariter peritus admodum esse, iamque in Servitiis Serenissimi Ducis Neoburgici versari fertur.
CLXXVI. HASSELINUS Hol-
landus,
CLXXVI. HASSELIN alias KrabetierALias Krabetius dictus, inter Amstelodamenses subdialium pictores valde celebris erat, tam quoad equorum, quam aliorum animalium, hominumque figuras, et Jesaias de Velde Hagensis. quoad praelia: discipulus enim suit Jesaiae de Velde, artificis in hoc pingendi genere praestantissimi, qui Hagae Comitis habitabat. Assumto igitur in tyrociniis charactere optimo, in Galliam peregrinabatur Hasselinus, Romamque porro petebat, ubi methodo Larii, alias Bambotsii, praeclarissimae diligentissime invigilabat; unde factis in arte sua progressibus laudatissimis, subdialium, imaginumque minutarum et animalium picturas praecellentissimas plurimas tam Romae, quam Venetiis et Lugduni post se reliquit. In Pinacotheca mea ipsius manu elaboratum habeo Pontem Salarium prope Romam, qui a cataphractatis custoditus equitibus, a Croatis oppugnatur, ubi velitatio quam proxime ad veritatem accedens summa cura exhibita est. Similia autem plurima in urbe patria Amstelodamensi graphicophilis post se reliquit variis, quae omnia magni aestimata caro venduntur