Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0418

318

Linke Spalte

Tandem Augustae Vindelicorum larem figebat, ibidemque senatorum numero accensebatur: Opera eius. unde non tantum pro curia illius Urbis longe celebratissima varia elaborabat opera summa laude digna; sed et pro Patribus Dominicanis magnum Altare, inque eo extremum iudicium, una cum opere illo, quod in externa templi facie conspicere licet. His accedit cum pluribus aliis Porta ad S. Crucem splendidissima, et Textoria pariter domus, extrinsecus ab ipso pulcherrimis exornata picturis; Epitaphium eius. unde Epitaphio quoque honoratus fuit valde memorabili, cuius haec verba:

Heic MATTHAEI KAGERI domo
Monacensis, Reipubl. August. Pictoris,
quam Nobilis et docti, manus et tabu-
lae loquantur, pii manes siti. Vixit
Anno Christi clɔ lɔ LXVI. MD.
Heic LIBIA MAGDALENA Sal-
vatonia chara castaque Coniunx, ex-
pectat vitam meliorem. Vixit Anno
clɔ lɔ LXVI. MD.
Heic dulces Nati et Nepotes quiescent,
donec a caelesti praecone ad ultimum
tribunal citemur omnes. Tu mite no-
bis vove hospes et expecta.
Una domum totam tegit urna, preca-
mur ut olim
Iudicis hanc totam vox beet una do-
mum.

CCXLII. JOHANNES FISCHERUS
Augustanus,

CCXLII. JOHANNES FISCHER.AUrifaber praestantissimus priori coaevus, qui operibus singulari inventione laudatissimis magna celebritatis fama ibidem inclaruerat. Hic interno quodam ingenii motu ad altiora semper instigatus e patria tandem in universalem illam omnium Artium Academiam Pragensem se conferebat, ubi posito in arte pictoria fundamento optimo, huic deinde in Italia aliisque in regionibus structuram superimposuit longe gloriosissimam. His opibus ditatus domum revertebatur, ingeniique sui mox fructus edebat pulcherrimos, partim iconibus naturam ipsam referentibus, partim historiis ingeniosissimis et inventionibus elegantibus admodum, in fori potissimum vinarii aedibus magnificis depictis. In specie autem colorum ad insignem diuturnitatem praeparandorum peritia singularem sibi acquirebat famam: tandemque ibidem anno 1643. et aetatis 63. inter vivos esse desinebat, post vitam laudabiliter admodum transactam: e cuius, tanquam Phoenicis, cineribus non filia tantum arte quoque clarissima, sed et nepos similis, de quorum laudibus atque virtutibus sequenti capite, prodiere.

Rechte Spalte

CCXLIII. FRANCISCUS LEUX
Antverpiensis,

CCXLIII. FRANCISCUS LEUX.PIcturis aulicis Caesareis praeficiebatur Viennae, ubi iuxta Rubenii methodum labores suos instituebat. Ut autem artem suam eo melius expoliret, in Italiam profectus, per aliquot annos ibidem commorabatur; Imperatori Ferdinando II. a Servitiis. reversusque in servitia Ferdinandi II. Imperatoris reassumebatur, in quibus etiam ad obitum usque suum perseveravit. In iconibus pingendis excellebat, quas plerumque viventium quantitate elaborabat, naturae simillimas, hilarique vultu conspicuas: et quidem in tanta copia, pro S. Caes. Maiestate septemque Electoribus, ut numerari vix queant. Historias pingebat pauciores, quod iisdem nunquam dedisset operam. Effigiebus tamen hisce, morumque civilitate magnam sibi laudem, nec minores acquirebat divitias; discedensque ex hac mortalitate duos relinquebat filios; qui, prout fama fert, paterna in eadem arte vestigia studiosissime calcant.

CCXLIV. CHRISTIANUS STEIN-
MULLERUS Augustanus,

CCXLIV. CHRISTIANUS STEINMULLER.FIlius erat aurifabri cuiusdam Augustani, qui primo elegantissimis delineationibus in exercitiis diagraphicis magnam de sese spem promittebat: dehinc autem Romam profectus in historiis megalographicis admodum evadebat celebris, ut laudum eius fama Augustam usque deferretur. Unde domum revocatus, itineri quidem sese accinxit, sed Viennam pervenit: ubi varia quidem elaboravit opera, sed quaedam saltem argute atque sedulo; alia autem levi satis brachio; ita tamen, ut omnia satis declarent, eum magnae fuisse peritiae atque prudentiae.

CCXLV. GEORGIUS BACHMAN-
NUS Fridbergensis,

CCXLV. GEORGIUS BACHMANN.EOdem tempore Viennae ob tabulas maiores celebris, colorum temperatura utebatur gratissima; inque exornandis altaribus, pingendisque historiis indies ita proficiebat, ut admirationem mereretur: prout altare illud, ad D. Virginem Scoticam Viennae, de S. Augustino cum Angelis, quod operum eius quasi palmarium est, satis superque demonstrat. Porro et iconibus excellebat, inque templis eiusdem urbis tempore mortis suae, quae anno 1651. eveniebat, opera post sese relinquebat pulcherrima plurima.

CCXLVI. TOBIAS POCH Con-
stantiensis,

CCXLVI. TOBIAS POCH.OB artis huius excellentiam eodem tempore non minore dignus iudicabatur laude, tam colorum oleariorum, quam albarii recentis peritia: unde tam in urbe, quam in locis finitimis opera conficiebat clarissima, et maxima, ob methodi