Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0425

323

Linke Spalte

Verum colorum usum pictores docet. colorum genera aspero nimis ferocique nexu combinant, ut nullam plane habeant cum natura proportionem, pyxidibus potius coloribus refertis inque taberna mercatoria expositis, vel pannis coloratis ex officina tinctorum recenter extractis similia. Ceterum magnopere quoque delectabatur technicis variis, sive picturae essent, sive diagraphica, sive chalcographica, vel rariora alia qualiacunque, ut mitrae itinerariae; cataphractae veteres; instrumenta antiqua, vestesque similes, quae omnia, iuxta illius opinionem, optimae veraeque essent Antiquorum reliquiae: unde magnam rerum talium possidebat copiam, insigni ad illas curiositate raptus: quam ob causam a pluribus, ad ulteriora non penetrantibus, magni aestimatus est, contradicentibus interea prudentioribus.

Modus eius pingendi.In picturis suis Artifex iste parum adhibebat luminis exceptis locis intentionis suae praecipuis, ubi luminis umbraeque concentum artificioso copulabat nexu, una cum reflexione debite proportionata, ita ut lumen eius magno cum iudicio inter umbras retrocederet, colore interea quasi fervido, ut undiquaque magna elucesceret prudentia. In effigurandis senum vultibus, nec non cute atque pilis magnam ubivis industriam, patientiamque et peritiam ostendebat, ut vitae ipsi simplicissimae quam proxime accederent. Pauca tamen antiqua, Poetica et similia figmenta sive allusiones, vel rariores historias; sed simpliciora plerumque nec profunda meditatione egentia, imo potius ipsi soli arridentia et facilia picturae obiecta pingere solebat, quamvis omnia argutiis ex ipsa natura resultantibus plena. Mortuus autem est Amstelodami, filiumque post se reliquit, qui pariter in arte hac egregie exercitatus esse dicitur.

CCLX. CAROLUS SCRETA
Pragensis,

CCLX. CAROLUS SCRETA.POstquam in aetate sua iuvenili ad vitam educatus esset omni morum probitate conspicuam, ad artem pictoriam dehinc applicabatur; cuius praecepta fundamentalia, vi innatae sibi laboriositatis tam profunde mox imbibebat, ut in tenera adhuc aetate magnae tamen iam laude dignus iudicaretur. Cum autem sanguinolenta Mavortis arma e patria eius quicquid pacificum esset, adeoque Musas quoque et artes procul fugassent, ipse ad maiorem quoque adspirans studii sui perfectionem, in Italiam Venetias venit. discedens, Venetiis per aliquot annos laudabiliter ita degebat, ut omnia inibi memorabilia, quoad eius fieri posset, in usum suum converteret; nec sibi tantum egregium artis colligeret thesaurum, sed ex his quoque opibus varias graphicophilis imagines, historiasque satis delectabiles

Rechte Spalte

communicaret; quas expresso undique affectu naturali, inventione decore delineata, pingendi modo optimo, levatione artificiosa, et coloribus verissimis exornabat, ut haecce illius opera ambitiose efflagitarentur numerato pro illis pretio satis splendido, in perpetuum famae artificis nostri laboriosissimi incrementum.

Bononiamque et Florentiam atque Romam; unde Pragam redit.Urgente autem perpetuo animum eius anixoque ad ulteriora huius artis desiderio Bononiam abibat atque Florentiam, inqueAcademiis istorum locorum peritiam suam insigniter locupletabat. Anno autem 1634. ad nos Romam quoque veniebat, ibique continuata laborum sedulitate ad tantam properabat perfectionem, ut divitem se satis aestimaret, pro reditu in patriam, in qua copiae suae cornu effunderet. Exceptus autem ibidem ab agnatis et technophilis, nobilissimam artem nostram in extremo contemtae vilitatis barathro demersam, et ex Urbe Pragensi quasi exulem reperiebat; unde manibus pedibusque in id intendebat, ut operibus eandem clarissimis iterum elevaret, detersaque e vultu ipsius spurcitie isthac squalida, in pristinam restitueret sedem atque existimationem; quod pro voto etiam eidem succedebat, et ita quidem, ut ipse simul ob morum civilitatem virtutumque culturam omnigenam apud quoscunque omnium statuum amorem mereretur et honorem eximium.

Opera eius.Prolixa omnium operum eius enarratio studium brevitatis in hoc opere nimium quantum disturbaret, unde id saltem referimus, picturas eius, historias plerumque fuisse megalographicas, et viventium icones, quae omnis apud illius Provinciae primores magni fuerunt aestimatae, prout exempla illarum extant plurima Pragae in templo S. Nicolai, in latere minori in templo D. Thomae; et S. Wenceslai: in Neapoli ad D. Stephani fanum; in templo Laicorum, in aede S. Martini, Salvatoris; in Collegio Patrum Societatis Jesu: Sic et in coenobio Konigsalensi, item Plassensi: nec non Leuteritiae in templo Episcopali, ad S. Laurentii Melniciani, pluribusque in locis aliis: e quibus omnibus sufficientissime apparet, Artificem nostrum non theoreticum saltem fuisse universalem, sed Practicum quoque peritissimum, qui naturam in omnibus secutus sit simplicissime: unde tanta quoque eidem laus enata fuit, ut quicquid ab optimatibus desideraretur, et maioris esset ponderis, ad ipsum deferretur. Quam ob causam haud abs re quis dicere posset, secretiorum harum scientiarum possessorem Scretam, alterum in Caesareo hoc MusasarumMusarum Parnasso fuisse Apellem, e cuius cerebro praecipuae Conclusiones atque Emblemata, (qualia in antiquissima hac Universitate eduntur plura, quam ullis in locis aliis) pronasci solerent; cum argutissimae