Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0426

324

Linke Spalte

eius inventiones chalcographis ad varias ansam sufficientem praeberet editiones. Peractis autem denique laboribus plurimis, cursuque vitae virtutumque laudabiliter emenso, anno aetatis 60 Pragae ex hac vita discessit, dolentibus immensum technophilis omnibus: nos autem in immortalem nominis eius memoriam iconem eius tabula nostra O. O. exhibere voluimus.

CCLXI. JOHANNES HEINRICUS
SCHOENEFELD Augu-
stanus,

CCLXI. JOHANNES HEINRICUS SCHOENEFELD.IN Imperiali quidem Urbe Biberacensi 23. Martii anno 1619. Patre illius loci Consule, et Maioribus nobilitatis splendore conspicuis prognatus fuit; artem autem Memmingae didicit apud Johannem Sichelbeinium: a quo Stutgardium, Basileam, et alia in loca Germaniae sese contulit, ubi post lapsum paucorum annorum mature satis in ipso apparuit, brevi fore, ut peritissimus in hac arte evaderet magister; cum id quod alii magno addiscerent labore multoque temporis usu, ipsi quasi sponte allaberetur. Abhinc in Italiam profectus, factis non statuarum saltem sive antiquarum Romanarum sive modernarum, sed et picturarum apographis politissimis, tantam peritiae suae superaddebat incrementum, ut Mecaenas ille omhium bonarum Artium Princeps Ursinus, (qui semper e statuariis atque Pictoribus optimos quosque domi alebat;) eundem ad se reciperet, ubi maiorem adhuc nanciscebatur ansam rarissima quaevis delineandi, quod tam indefessa quoque perficiebat industria, tantamque in ipso pariebat peritiam, ut apographa haec non aliunde, quam e propria ipsius inventione pronata viderentur.

Modus eius pingendi.Penicilli eius promtitudinem Gratia comitabatur singularis, quae quamvis magnam rei pictoriae partem exhauriat, non cuivis tamen sese associat, cum Schonfeldio nostro nupsisse omnino videretur: Eadem enim adiuvante Imagines elaboravit plurimas viventibus quantitate pares tam Sacras, quam profanas; sed dimidiata viventium magnitudine quasi innumeras; et praeterea historias quasdam serias fabulasque poeticas, Allusiones item et Pastorum amores singulares. Excitatissimum siquidem eius Ingenium obruere videbatur admirabili quodam optimarum inventionum torrente manum illius velocissimam, ut opera eius passim in Germania superiore apud Electores Principesque Imperii alios, quin et apud technophilos privatos id abunde testantur, quae omnia figuris humanis pulcherrimis, animalibus rarioribus, ruinis antiquis, tractibus campestribus elegantissimis, portubusque

Rechte Spalte

marinis plena, omnibusque arti nostrae Regulis summo cum decore conformia sunt.

Opera eius.Ut autem in specie quaedam tangamus; illius manu elaboratae sunt picturae lacunaris Anticamerae Electricis Monacensis historiae plurimae; deinde huc pertinent sedes Archiepiscopalis Salisburgensis; Tabulae altarium maiores plurimae in templis Oenopontinis, et Lugdunensibus: Deinde Augustae Vindelicorum, in templo S. Crucis recenter extructo tabulae duae maiores, quarum altera eductionem Christi ad crucem; altera ablationem eius a cruce, figuris optimis et ordine laudatissimo refert: Porro in templo Discalceatorum eiusdem magnitudinis tabula iudicium exhibet extremum, ubi Angelus quidam catenis vinctum detinet Satanam: Sic in Aede Dominica D. Virgini Sacra altaria quaedam ipsius manu picta extant: ut et apud Dominicanos tabula quaedam altaris, D. Virginem cum filiolo, Sanctaque Anna continens: item Christus in doloribus prostratus naturali affectu quam accuratissime expressus. Similiter apud haeredes Marci Antonii Ienischii Consulis illius loci gravissimi et Graphicophili maximi, (qui haud ita pridem, cum insigni totius illius reipublicae dolore obiit,) opera quaedam illius inveniuntur unius quantitatis, summa cum laude expicta, quorum unum historiam Hannibalis refert, Patri suo Amilcari iam seni in templo quodam positis genibus iuranti, se Romanorum hostem tam vivum quam mortuum permansurum. In alio Dianae Sacra fiunt, adducentibus varias victimas Nymphis. In tertio Serpens exhibetur Cadmi, quem hic ob devoratos socios lancea transfodit. Quartum Gigantomachiam repraesentat; Quintum Bacchanalia, Nympharum aliarumque Bacchantium imaginibus plena. Tandem Artificis nostri laudem mirum in modum quoque depraedicat certamen Hippomenis et Atalantae, iussu Nobilissimi Senatus Augustani ab ipso haud ita pridem depictum, et spectantium non minus varietate, quam mire iuxta omnes artis Regulas undique diffusa elegantia conspicuum.

Quamvis autem illapsi iamiam senii taedia Artifici nostro haud parum diminuant vires corporis, artificiosa tamen illius manus nulli adhuc succumbit molestiae, ut non tantum quotidie adhuc operibus quibusdam pulcherrimis operam navet, sed et aurifabris, pro operibus illorum, solo Augustano nomine celebratissimis, inventiones elegantissimas plurimas suppeditet: qui frequenti etiam consortio splendorem ab isto Artis lumine sibi hauriunt, eiusque familiaritate delectantur: praeter quae studia ad alia quoque negotia vix distenditur, huic suae vocationi sedulo vacans