Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0441

337

Linke Spalte

Architectus est Brandeburgicus Culmbacensis. Principe Barutiano Architecti munere honoratus est; quo in officio multa quoque tam theoriae quam praxeos edidit specimina laudatissima.

CCLXXXII. MAREELIUS, Pictor
Francofurtanus,

CCLXXXII. MAREEL.GEorgii Flegelii, de quo supra narravimus, Discipulus, qui in arte pingendi flores et oporetica, praeceptorem statim superabat. Ultraiecti enim in hoc studiorum genere insigniter proficiebat, floresque et fructus atque conchylia sive sparsim sive vasis inserta, sive in fasciculos aut encarpos colligata quam verissime exprimebat; non attenta tussi, qua laborabat intolerabili; quaeque eundem, per quinquaginta quinque annos misere exhaustum, hoc anno tandem e vivis exemit.

CCLXXXIII. JOHANNES AN-
DREAS GRAVIUS Pictor
Norinbergensis,

CCLXXXIII JOHANNES ANDREAS GRAVIUS.A Studiis, ob insigne erga hanc artem nostram desiderium, abstractus, proclivis quidem erat ad imagines humanas maiores; cum autem praeceptor eius Mareelius flores potius et fructus, atque immota similia sibi proponeret, hic eundem sedulo imitabatur: quamvis et ad figuras, et in Italia ad Architecturam et alia profundiora Uxorem ducit Mariam Sibyllam Merianam florum pictricem. huius artis progrederetur. Uxorem autem Francofurti ducebat M. Meriani chalcographi celeberrimi filiam Mariam Sibyllam, non sanguinis minus innato, quam animi continuato erga hanc artem amore, ad idem studiorum genus propendentem. Haec igitur postquam, hoc connubio mediante, desideratam diu informationem tam in diagraphica quam in pictura, et quidem utroque colorum temperandorum genere nacta esset, obiecti loco flores sibi, fructusque et aves proponebat; una cum insectis, muscis nimirum, culicibus, araneis et similibus vermiculis, eorumque excrementis seminalibus, et transmutationibus; qualis nempe sit primus illorum status, et quomodo in viva mutentur animalcula, adiectis et herbis illis, quae alimenta iisdem subministrant: ubi non industriam saltem adhibet indefessam, sed curam quoque et elegantiam admirabilem tam in delineatione quam in applicandis coloribus, eorundemque elevatione. In specie autem peculiari quodam colorum

Rechte Spalte

aquariorum genere utitur in tela serica, panno nimirum Attalico vel similibus, imo et in linteo, in quibus varia florum elegantissimorum, nec non herbarum genera ita expingit, ut utroque in latere lintei aequalis appareat picturae perfectio, et quidem (quod mirandum est maxime,) ita, ut picta isthaec linteamina, absque colorum detrimento lavari queant: ut plura Gravius in Meriana sua possideat, quam Pausias quondam in suo Glycerio. Tot enim e promtissimis illis manibus quotidie prodeunt specimina, ut in laudatissima hac arte, pingendorum naturali figura florum, herbarum, et animalium, perfectione omnibus Acu flores pingit. hodie praeminere dicatur. Adde quod et serici filo acusque ministerio, praedicta omnia verissime et naturali similitudine exprimere soleat: et pro commodo illorum, quibus in his studiis versari est animus, lectiones quoque tales curiosissimas delineatas, cupro eroso publicaverit. In quibus etiam laboribus, iuxta negotia sua oe conomica maxime regularia, in hunc usque diem pergit, teneraeque iuventuti doctrina hac rarissima fidelissima praestat officia.

CCLXXXIV. ANNA MARIA
PFRINTIA.

CCLXXXIV ANNA MARIA PFRINTIN. FIlia Georgii Pfrintii Statuarii defuncti, artis plasticae cerariae studiosa, patris non saltem vestigia terens, sed quotidianis etiam solertiae incrementis. eousque progressa, ut iconibus minoribus numismaticis, aliisque figuris cereis admodum evaserit celebris, laudemque laudi continuo superaddat. Artem colorandi ceras invenit. Quibus omnibus et hoc accedit, quod eadem Alexandri Abondii artem colorandi ceras ingeniose reproduxerit; quare ab omnibus Artis peritis, ob operum eius elegantiam maximi aestimatur, et a Principibus variis ad elaborandas effigies numismaticas adhibetur.

CCLXXXV. PHILIPPUS LEMKE,
proeliorum pictor,

CCLXXXV. PHILIPPUS LEMKE. EX Italia nuper demum reversus, hoc pingendi genere ad altissima iam properat fastigia, Bambotsii illius celeberrimi laudatissimam secutus methodum: unde decantandis laudibus eius, quas insigni morum civilitate cumulat, debitas fama iam parat buccinas.