Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0440

336

Linke Spalte

technophilus maximus Francofurti, cum rarioribus aliis plurimis, viventium quantitate possidet, de Venere nimirum, Adonidis, venatum abituri, amplexibus detenta, ubi affectus elucent pulcherrimi.

Sic tabulas quoque pro Illustrissimo Comite Johanne Nassovio, Mecoenate, imo Parente artium celeberrimo, in sede illius Idsteiniana, et pinacotheca eiusdem celebratissima pinxit plurimas, et praesertim in templo recenter ibidem extructo, variorumque colorum marmoribus incomparabili magnificentia exornato: cuius lacunar universum historiis Novi Testamenti viventium mole expictis quasi coopertum est, ubi tabulae artificum decantatissimorum elegantissimae; inter quas hic noster salutationem Angelicam; miraculum cibationis quater mille manducantium; ingressum Christi in Urbem Hierosolymitanam, et alia elaboravit: e quibus benevolus istius artis fautor satis superque perspicere potest, quid valeat peritia eius, et quibus ea sese exserat operibus.

JOHANNES JACOBUS de SANDRART.JOHANNES JACOBUS de SANDRART ad studia diligenter applicitus, et praecipue in exercitiis artis pictoriae educatus est; ut in diagraphica Acedemica, regulis opticis, Architectonicis, Geometricis aliisque necessariis ad perfectionem manuducentibus satis exercitatus sit, iamque in hoc occupetur, ut reliquas pictoriae partes plenius absolvat; unde ob teneram adhuc illius aetatem, et sedulitatem continuam, bona de eo speremus plurima.

CCLXXVIII. SPIELBERGERUS
Hungarus,

CCLXXVIII SPIELBERGERUS.EX optima natus familia, natura ad haec studia ducebatur: Factisque in Germania initiis, in Italiam profectus, Venetiis diu commoratus est, multa sedulitate professioni huic invigilans. Ex quo in variis Germaniae locis specimina picturarum albarii recentis edidit elegantissima et promtissima; nec non coloris olearii, poemata varia Opera eius. Ovidiana, inventione gratissima, figura minore exhibendo. Postmodum magis quoque magisque ad figuras maiores applicitus Ratisponae ad S. Emeranum altare pingebat de obitu S. Benedicti: item Viennae, in templo S. Stephani prope altare summum, Assumtionem B. Virginis; quae opera sunt magna et artificiosa. Dehinc pro magno Arcis Stockaviensis Oeco, in gratiam Liberi Baronis Mayeri graphicophili incomparabilis, fabulas quasdam Ovidianas alias elaborabat. Sic in templo S. Crucis Augustano historiam Petri expinxit in tabula quadam, sermonem habentis ad populum: ubi Petrum e domo quadam magnifica, verba facientem exhibuit, pro maiori auditorum spatio; quos variis etiam

Rechte Spalte

gestibus et vultibus, et quasi e variis nationibus collectos ingeniosissime et multa cum laude repraesentavit.

Eius obitus. Multo autem maiora a nobili hac manu expectassemus, nisi cum anno 1679. tota Austria inferior peste correpta, et ille Vienna cum uxore et liberis Augustam Vindelicorum fugiturus, in Austria superiore ob quadragenarium sanitatis detentus esset, mortua primum uxore dilectissima, moerore animi ipse pariter absumtus fuisset in pleno annorum suorum flore.

CCLXXIX. HEISSIUS Memmin-
gensis,

CCLXXIX. HEISS MEMMINGENSIS. DIscipulus erat Schonefeldii Augustani, de quo supra. Adaucta autem postmodum insigniter scientia, historias quasdam minorum imaginum elaborabat, cum magna artisperitorum satisfactione: iam autem in praxi magis magisque perfectionem attingit, velocique inventione pictura quadam historica omnia exhibet, quae, sive nuda sive vestita spectentur corpora, sive animalia, sive aedificia, sive subdialia; tabulam exornare similem possent: omnia quoque singulatim plenissime expingendo: prout manus quaedam illius in tabula aliqua templi S. Crucis Augustani clarissimum praebet exemplum: ut laudum eius numerus indies adhuc uberius excrescat.

CCLXXX. MICHAEL HERR
Norinbergensis,

CCLXXX. MICHAEL HERR NOrimberagae quoque habitabat, celeberque tam iconicis erat quam historicis picturis: profunda enim erat inventione, et inventa haec rariora egregie expoliebat; prout non tantum opera eius varia apud fautores artis Noricos hic illic existentia, sed et in specie Epitaphium quoddam in coemiterio S. Johannis satis testantur: ubi casum quendam tragicum Schlitteri cuiusdam mercatoris Lubecensis filii, depicturus, qui cum societate sua a cohorte praedonum obrutus pugnando occubuerat, in medio velitationem quandam acerrimam; in summo extremum iudicium, interque resurgentes anteriore loco defunctum, cuius effigies ab Angelo in caelum defertur; infra vero infernum exhibuit, in quem praedones abiguntur.

CCLXXXI. ELIAS GÖDELER Pi-
ctor et Architectus,

CCLXXXI. ELIAS GÖDELER. CElebritate similiter haud destituitur propter picturas tam olearias, sive magnas sive parvas, quam albarii recentis; quo in genere Italorum methodo utitur optima. Adde, quod et Architecturae et Prospectivae studium in Italia fundamentaliter excoluerit, artesque istas harmonicas penicillo suo felicissimo dexterrime coniungere soleat: quam ob causam a Serenissimo