Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0443

339

Linke Spalte

I. ALEXANDER ABONDIUS Flo-
rentinus Senior.

I. ALEXANDER ABONDIO Senior.CEleberrimi illius Michaelis Angeli discipulus, in sculpturis imaginum minorum et historiarum omnes condiscipulos suos superabat, e nobili alias Stemmate Florentino progenitus. Ut autem imagines suas quam accuratissime expolire posset, prototypa sibi formabat e cera plerumque virginea optime prius purificata, cui liquatae, colores admiscebat varios. Atque sic opere quodam anaglyphico cereo res omnes tam similes producebat, ut quicquid a natura productum est unquam, et ipse effingeret. Imagines eius cereae, Inprimis autem imaginibus suis naturalem suum ita tribuebat colorem, ut picturis elevatioribus similes essent: eaedemque quoad diagraphicen quam perfectissimae erant et supra modum elegantes: unde praeclarissima haec opera eius, ob rarissimam istam artis excellentiam, apud Magnates et Principes saltem reperiuntur.

Magni aestimantur.Et primitus quidem ipse Magnus Hetruriae Dux omnia retinebat, quaecunque ab ipso elaborata essent. Cum autem Abondius Nativitatem Christi cum advenientibus pastoribus confecisset, ubi non tantum imagines humanae variae, sed diversa etiam animalia, aedificia et tractus campestres; et figurae quidem anteriores ad spithamae longitudinem; ceterae vero quo remotiores, iuxta Prospectivae Regulas, eo minores, omnium autem colores et gestus iuxta ipsam rerum similitudinem effictae erant; praedictus Magnus Hetruriae Dux opusculum hoc Rudolpho II. Imperatori Romanorum dono misit; ubi S. Caesar. Maiestas tale de ipso tulit iudicium: simile quid antehac nunquam fuisse elaboratum, opusque ipsum Gazophylacio suo In servitia Caesarea Pragae assumitur. inferendum. Abondium autem Pragam vocatum benignissime tractari iussit: ubi hic icones similes plasticas e cera colorata plurimas ad viventium exemplar naturali vultui simillimas tanta finxit proprietate, ut ipso penicillo similiores fieri haud potuissent. Ibidemque tandem ex hac vita excessit, filium unicum tam nominis, quam artis haeredem post se relinquens.

II. ALEXANDER ABONDIUS
Iunior,

II. ALEXANDER ABONDIUS Iunior.PAterno quasi sanguine hanc artem sic imbiberat, una cum virtutibus aliis laudatissimis, ut supposita fundamenti loco genuina Antiquitate, operibus singulis magno cum iudicio summam conciliaret gratiam, non imagines tantum humanas, et icones viventium; sed et historias e cera fingens, coloribus plane naturalibus,

Rechte Spalte

ut similem vix haberet: quae opera eius S. Caesarea Maiestas pleraque technophylacio suo Pragensi inferri curabat; exceptis iis, quae pro aliis Regibus, Electoribuque et Principibus, sive iconibus cereis, sive numismaticis, sive figuris aliis elaboravit. In BavariaBavariam venit. Mortuo autem Imperatore, Abondius noster artificiosissimus ad Serenissimum Ducem Maximilianum concedebat, a quo non tantum salarium accipiebat honestisimum, sed ob artis quoque et prosapiae nobilitatem, morumque civilitatem insignem et facundiam singularem tantopere amabatur, ut in aula sua simili eum cum ceteris Nobilibus honoris gradu tractari iuberet. Ubi Ego ipse, qui per annos plurimos intimiore illius fruitus sum familiaritate, ex ipso veritatis fonte de eo asseverare possum, quod non minor ipsi debeatur gloria ob virtutes quasvis civilis conversationis, quam ob incomparabilem artis eius raritatem.

Opera eius. Opera eius apud technophilos inveniuntur varia; inter quae palmaria dici possunt Doct. Pauli Freheri et uxoris eius icones; in quibus vultus, manusque et vestes tam sunt nativa et vera, ut ipsa quasi vita sibi vix sit similior: prout illae Norinbergae apud Dn. Doct. Freherum iuniorem adhuc asservantur, et cum aliis rarioribus, fautoribus horum ostenduntur.

Matrimonium. Cum Pragae degeret, matrimonium inibat cum Johannis Aquani, cuius vitam supra descripsimus, vidua derelicta, femina tam pulchritudinis, quam virtutum omnium splendere maxime conspicua; cum qua etiam filiam progenuit omnibus laudum dotibus opulentissimam, matrimonio dehinc iunctam Domino Kuglero Monacensi. Qua in Urbe Abondius noster etiam naturali quidem morte obiit, fama tamen adhuc manet superstes tam in gazophylacio Caesareo et techno - theca simili; quam in Aula Electorali Bavarica, Magnique Ducis Hetruriae aliorumque Principum et artis istius fautorum.

III. PAULUS VIANENSIS
Argyropoeus,

III. PAULUS de VIANA. NOmen a Patre sortitus, quod an Gentile sit a Viana, pulcherrimo prope Ultraiectum oppido, equidem ignoro: id tamen rectius novi, Patrem illius Argyropoeum fuisse Ultraiecti ingeniosissimum, qui ambos filios suos, Paulum scilicet et Adamum ad diagraphicam, plasticam cerariam, et varia anaglypha argentea omni cura applicuerit; qui exhinc etiam haud parvam assecuti sunt nominis sui celebritatem. Paulus enim magnopere delectabatur imaginibus humanis et historiis, in quibus ut ad profundissimam usque notitiam penetraret, Romam petebat, ibidemque ex operibus Antiquorum, nobilissimum