Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0444

340

Linke Spalte

Opera eius. ad instar apiculae, scientiae favum tanta assugebat aviditate, ut mallei sui beneficio ex unica argenti massa imagines integras, vasa maxima, malluvia pulcherrima, et similia effiguraret: et inter alia Balneum Dianae cum nymphis nudis variis animalibusque et subdialibus congruis, decore perfectissimo, delineatione correctissima, et venustate admiranda elaboraret; unde haud abs re pro ipsa quasi huius artis scaturigine depraedicatus et collaudatus fuit: quod satis quoque confirmant imagines eius B. Virginis, fabulaeque poeticae variae, et in specie Argus eius, cum aliis prototypis Crimen blaphlemiaeblasphemiae ei imputnturimputatur. ab ipsius manu fusis. Quamvis autem animi esset benigni, proque possibili cuilibet complacere studeret, ex invidia tamen, quae laudum semper extrema rodit, crimen blasphemiae eidem imputabatur; unde licet innocens esset, per aliquot tamen menses Romae in carcerem inquisitorium coniectus, hac sola cum conditione iterum dimittebatur, ut Romam pro perpetuo haberet carcere, nec unquam exinde pedem moveret. Donec intercedente Pragam venit. Legato Caesareo Pragam in servitia Rudolphi Imperatoris vocaretur, ubi etiam opera sua clarissima, quae pro inaestimabilibus omnia habentur, elaboravit.

Moritur caelebs.Urbs Amstelodamensis in ipsius memoriam Gutturnium asservat cum operculo sesquipalmari altitudine, ex unica argenti massa extensum, in quo figurae chimaericae et Alabandeae mirabiles; quod opus inusitatae raritatis esse dicitur. Tandem coelebs moriebatur, cum in patriam suam, Ultraiectum scilicet, rediturus esset.

IV. ADAMUS VIANENSIS, Ar-
gyropoeus;

IV. ADAM de VIANA.PAuli praememorati frater, idem artis genus excolebat, eandem pariter laudem promeritus, quod ex una argenti massa mallei beneficio variis figuris chimaericis feliciter exornaret malluvia, pateras, salina, manubria cultrorum, et ornamenta similia, non Amstelodami saltem, sed per totam Hollandiam varie distracta. Quemadmodum autem Paulus figuras humanas, animalia, subdialia et istius generis alia historico quodam effigurandi genere; sic Adamus iste Alabandaea praedicta sibi elegerat: inque vivis adhuc erat anno 1630. ducta uxore, Ultraiecti rem familiarem habens: ubi et filium reliquit, vestigiis artis paternae tenaciter inhaerentem.

V. ADRIANUS FRISIUS
Statuarius,

V. ADRIANUS de VRIES.HAgae Comitis natus, et ab ipsa natura ad artem sculpendi instigatus, varias confecit statuas tam e lapide sculptas, quam e cera, argillave formatas, et e metallo postmodum fusas: unde ob continuata

Rechte Spalte

In Italia Florentia et Germania celebris. in his exercitia neminem coaevorum habuit parem. In Italia enim primo statuas Antiquorum accuratissime perlustravit; Florentiae etiam in Academia, optima semper edidit specimina; ut propterea illico innotesceret: et in Germania dehinc Rudolpho quoque II. Imperatori Romanorum opera elaboraret varia, multa arte insignia. Divulso autem, ex obitu Imperatoris, Parnasso Pragensi, Frisius quoque noster abhinc Augustam abiit, ibidemque Fontes illos artificiales celeberrimos, quorum omnes statuae e metallo fusae sunt, paravit: ubi in uno Hercules apparet bis fere viventium quantitate maior, Cerberum perdomans, cum Nymphis et imaginibus aliis undas effundentibus et ornamentis similibus plurimis: In altero autem Mercurius collocatus est, cui Cupido alam pedi alligat; prout haec a Luca Kiliano figuris aeneis expressa sunt.

VI. GEORGIUS PETELIUS
Statuarius,

VI. GEORGIUS PETEL Sculptor. WEilheimi in Algovia natus fuit, patre statuario haud de infimis: cumque in Templo S. Udalrici Augustano chorus et organum statuis quibusdam rarissimis exornarentur, hic noster quoque ad eandem professionem applicabatur; ubi, quemadmodum urit mature, quod vult urtica manere, sic ipse quoque hisce laboribus tantopere confestim excitabatur, ut inter omnes cooperatores, pro illo laborum genere, specimina ederet praestantissima. Postmodum autem ad ipsam istarum Artium Romam venit. Matrem et Scholam, Romanam sc. Urbem, advolans, iudicium suum usque adeo expolivit, ut generi sculpendi tam antiquo quam moderno assuesceret, operumque illorum ideas sibi formaret argillaceas; quibus deinde magno cum decore in omnibus sculpturis suis eburneis usque adeo utebatur, ut laudes eius undiquaque dimanarent, praesertim cum et Petrum Paulum Rubenium dehinc magno studio frequentaret, modumque eius pingendi quam diligentissime observaret, quem deinde in imaginibus suis eburneis tam sacris quam profanis studiose imitabatur.

In Suevia regreditur. Postea autem in Sueviam iterum commigrans, labores suscipiebat plurimos tam eburneos, quam statuarum lignearum maiorum, quas magno cum iudicio, manuque veloci feliciter absolvebat; unde promotio eius non minus generatim, quam apud Comitem Fuggerum, technophilum insignem mirum in modum efflorescebat. Contracto autem matrimonio, et instituta re familiari, vitaque modestiore, desiderata haud diu fruebatur tranquillitate, quod iuratus ille felicioris connubii hostis, semina mox discordiae in domo eius disseminaret; Unde ipse tanquam pacis sectator