Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0456

352

Linke Spalte

XXXIII. GEORGIUS SCHWEIC-
KARDUS Sculptor No-
rinbergensis,

XXXIII. GEORGIUS SCHWEICKARDUS.TAm Norinbergae quam in locis vicinis pluribus ob artem Statuariam magni est nominis, quod variis quoque simulacris pulcherrimis, tam e ligno, quam e lapide sculptis, promeritus est optime.

Prima eius opera Amstelodami vidi, ubi Nativitatem Joh. Baptistae effigurat. in duabus tabulis lapideis nativitatem Johannis Baptistae cum omnibus huc pertinentibus personis, figuris spithamalibus tanta exhibuerat elegantia, tantaque cura, ut simile quid tanta parvitate in lapide nunquam viderim: unde etiam in Auctione quadam, tanta easdem ambiebat iconophilorum copia, ut a trecentis ad quadringentos florenos pro iis licitarentur.

Quamvis autem multa adhuc de laboribus eius superaddere possem, benevolum tamen Lectorem ob brevitatis studium, ad ipsas illius statuas remitto, viventium mole e metallo fusas, multaque sollicitudine atque argutia elaboratas, dum pro fabricando Fonte quodam artificiali Neptunum exhibuit cum equis suis, nymphisque nonnullis nudis; quae per se solae depraedicandae autoris laudi abundantissime sufficiunt. Quid enim de operibus eius minoribus referam, e metallo in magna elaboratis copia, ut sunt insignia, clypei, monumenta, et similia plurima: cum talibus non peritia saltem, sed et sedulitas eius maxima adhuc quotidie cum encomio sese prodat continuo.

XXXIV. BALTHASAR STOCKO-
MERUS Norinber-
gensis,

XXXIV. BALTHASAR STOCKAMER.A Prima pueritia apud Schweickartum iam commemoratum ad statuariam educabatur: ex quo in Italiam profectus sculpturis suis eburneis variis atque elegantissimis tam sacris quam profanis tantum sibi conciliabat amorem, atque nomen, ut Magnus Hetruriae Dux eidem in servitia suscepto non modo salario prospiceret annuo largissimo, sed et Romam eum mitteret in Palatio Medicaeo longe celeberrimo hospitandum: quod cum in omnibus conclavibus, parietibus et hortorum topiariis innumera refertum sit statuarum tam antiquarum quam modernarum, aliorumque anaglyphorum et similium artificiosorum

Rechte Spalte

copia, Stockomero nostro vera quasi Schola erat sculptoria, et ad perfectionem occasio exoptatissima: iuxta quam sedulo quoque frequentabat Academias, familiaritate cum primariis professionis suae inita: Donec cum per annos plurimos ibidem continuasset, collecto thesauro in arte hac incomparabili, tandem tanquam artifex consummatissimus in patriam rediret. Ubi adhuc imaginibus tam magnis quam parvis sive ligneis, sive lapideis iconophilis servitia praestat gratissima.

XXXV. DAVID HESCHLERUS
Statuarius,

XXXV. DAVID HESCHLER Ulmensis.SIgismundi Heschleri, Statuarii Memmingensis peritissimi, filius, qui patri suo magno fuit honori inque sculpendi arte ad gradus ascendit insignes: et praecipue in ebore opera elaboravit plurima artificiosissima atque elegantissima, quae a technomatophilis maximi aestimantur: unde artifex hic ab omnibus istius artis fautoribus adhuc magno fovetur amore et honore.

XXXVI. JOHANNES ULRICUS
FÜRTERUS Statuarius
Ulmensis,

XXXVI. JOHANNES ULRICUS FURDTER.TIguri quidem oriundus est; sed cum Heschleri modo commemorati discipulus esset, Ulmam venit, ibique larem deinde fixit. Iactis igitur in sculptura fundamentis legitimis, eburnea potissimum multo Zelo sibi proponebat, statimque variis imaginibus, tam sacris quam profanis, sive rotundis sive anaglyphicis in vasis atque poculis elaboratis, haud parvam consequebatur nominis celebritatem: iam enim fabulas, iam Bacchanalia; item triumphos: mox Neptunos, Tritones, Nymphos marinos, mox Amores effigurabat multo iudicio, solidaque proportione, partim dentium elephantinorum magnitudine, partim minori mole: unde opera eius a technophilis insigniter desiderata atque collaudata sunt. Cumque adhuc in flore annorum sit, et simul manu expeditus, atque diligens, multa adhuc ab ipso sperantur optima: praesertim cum omnium artium mater, natura, ingenio eius ulteriora semper administret, et perfectiora.