Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0455

351

Linke Spalte

artifexque noster in oris Teutonicis Palatium exexisse dici queat vere Italicum, et quidem pulcherrimum.

Erat autem Urbs isthaec Augustana illius temporibus vera Architecturae Academia, cum disciplinae eius, omnes illi sese committerent, qui ad profundiora istius artis Discipulus eius. adspirabant: quamvis omnes illi, e Schola eius, velut ex Equo Traiano, progressi, artifices, naturali morte iterum obierint; Johannes Holl. excepto nepote eius ex fratre Johanne Hollio, qui haud ita pridem demum e peregrinatione sua viginti octo annorum in patriam suam reversus est, et praeter fundamenta Patrui sui optima, peritiam in hac arte per longam experientiam suam assecutus est insignem: quamvis et canescente senio tantopere iam sit debilitatus, ut secundum ordinarium naturae cursum, eiusdem arte haud adeo diu fruitura sit Urbs ista.

Ceterum artifex hicce noster, in labore suo promtissimus; in inveniendis machinis pro motu gravium felicissimus, et Hieronymus Thoman. in omni opere suo diligenissumusdiligentissumus erat: Sic enim a discipulo eius Hieronymo Thomano, (qui quattuor angulos illius curiae cardinales erexit, et a Praeceptore suo tantum addidicit, ut, relicta trulla atque lapidibus, ob insignem in Architectura experientiam, Oeconomus factus sit variorum Evangelicae Religionis bonorum publicorum,) id intellexi: hunc magistro suo singulis noctibus tabulam quandam ad lectum suspendisse lapideam, cum candela ibidem accensa; quam unica nocte notatis suis omnino compleverit: ut adeo tam noctu quam interdiu circa negotia sua mirum in modum fuerit sollicitus. Iconem eius in tabula nostra M. M. apposuimus: mortuusque est 6. Januarii anno 1646.

XXX. BERNHARDUS STRAUS-
SIUS Statuarius,

XXX. BERNHARDUS STRAUS.MArchdorffii ad lacum Brigantinum natus, iam Augustae Vindelicorum coelebs adhuc degens, sculptor similiter est laude sua dignissimus, tam eboris, quam gemmarum, buxique et argenti, cum nuper demum specimen artis suae ediderit egregium imagine crucifixi eburnei; et adhuc quotidie operibus artificiosis variis laudis suae splendorem adaugeat, ut dolendum saltem sit, artificem hunc non magis promoveri, nec maiori laboris copia abundare, cum alias omnem adhibeat laborando diligentiam.

XXXI. JUSTUS KLESSECKERUS
Statuarius Mindanus.

XXXI. JUSTUS KLESSECKER.TAm matura in arte hac edebat specimina, ut ad sculpturam natus videretur.

Rechte Spalte

Peragrato autem primum Belgio in Italiam abibat, ubi omnibus in locis, et Romae praesertim, insigne, e statuis antiquis aliisque operibus artificiosis, hauriebat emolumentum, unde, post continuata seduli laboris exercitia, sculptura excellebat politissima, praesertim in ebore, e quo, tanta magnitudine, quantam admittunt dentes elephantini, magnam imaginum crucifixi elaboravit copiam, cum figuris aliis pluribus, multa cura elimatis, quae copiosissime apud technophilos hinc inde inveniuntur.

Opera eius Bambergensia.Nec minori clarus erat peritia in figuris maioribus, prout promtissima manu sua pro Aede Dominica Bambergensi staruas exsculpsit plurimas, tam vestibus indutas quam nudas, partim Sanctorum, partim aliarum historiarum Sacrarum, una cum ornamentis debitis: et omnia quidem haec, tanta sedulitate, ut laus eius ibidem tam facile non sit intermoritura. Peracto labore hoc, in arte adhuc aliquandiu versatus esse dicitur, mox autem Francofurti matrimonium ob singularem morum civilitatem contraxisse admodum proficuum, ex quo et pro servitiis illius Urbis, in Capitaneum sit electus. Dehinc autem plura sculpsisse non commemoratur: quo non obstante fama tamen eundem inter statuarios collocat laudatissimos.

XXXII. CHRISTOPHORUS RITTE-
RUS Aurifex et Sculptor

XXXII. CHRISTOPHORUS RITTER.NOrinbergae pro aurifabro habetur optimo: revera autem sculptor est perfectissimus, omniumque ad artem hanc pertinentium scientiarum et ornamentorum peritissimus, ut aliis quoque artificibus Norinbergae magnum praestiterit adiutorium. In specie autem inter opera eius celebratur magnum quoddam malluvium argenteum, in cuius medio Diana effigurata fuit, cum nymphis suis a venatione reversa, in campo quodam amoenissimo subsistens; ad cuius pedes varia deponuntur ferina recenter occisa, tam quadrupedia, quam volatilia: quo in opere imagines nudae et cetera omnia, iuxta debitas diagraphices regulas tam perfecte elaborata sunt, ut tanquam artificium rarissimum atque singulare Amstelodami mille atque ducentis florenis aestimaretur. Hoc unicum vero dolendum est, virum hunc honestissimum certo quodam capitis atque corporis malo misere affligi, ut in omni quasi proposito suo impediatur: unde ob insignem artis eius excellentiam meliorem eidem merito exoptamus sanitatis statum.