Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0461

355

Linke Spalte

In Italiam venit. servato progressu suo, porro in Italiam et Urbem praecipue Romanam perrexit, ubi Academias, ut opera Antiquorum continuatis exercitiis suis eo profundius imbiberet, sedulo frequentavit. Atque hinc factum est, ut multas ibidem tabulas pictas summae excellentiae caelo exprimeret, typisque ederet publicis: et quidem non aliorum more, quorum caelaturae tantum proiecta sunt, et quasi adumbrationes prototyporum, neglecta intimiore medulla: sed ipse praeter delineationem emendatissimam, totum referebat picturarum argumentum, cum omni singularum partium perfectione consummatissima; ita ut quandoque et saepius, felici ingenio suo, caeli beneficio, plura praestaret, quam pictores illi famigeratissimi penicillo effingere potuerant; unde toti quoque posteritati occasionem praebuit imitationis tam generalem, ut in omnibus terris quilibet Aegidii Sadleri tantum vellet esse sectator.

Opera eius.Exemplum artificii eius singulare est Imago quaedam B. Virginis longe pulcherrima, cum filiolo in gremio eius sedente, cui Johannes Baptista adstat, e prototypo Raphaelis Urbinatis, quod pictum in Pinacophylacio Florentino, quod Rotundum dicitur, existit: in quo omnia, tam caro, quam capilli, nec non vestes tam laneae quam lineae caeli arte tam distincte tamque venuste expressa sunt, ut quicquid Theoria suggerere potest, praxis hic exhibeat quam politissime. Sic iuxta Friderici Barotii picturam, historiam Christi caelatura edidit, Petrum piscatorem e navicula ad se vocantis. Similiter, eadem folii quantitate, historiam Christi a S. Johanne et Josepho Arimathaeo sepulchro impositi, comitantibus mulierculis moestissimis, ubi praecipue nudum Christi in sindone decumbens corpus multa resplendet gratia, et elegantia undiquaque renidet maxima, abundantissima atque venustissima. Eadem ratione S. caelavit Christophorum, Jesum puerum humeris per mare portantem: Nec non historiam Angeli pastoribus nativitatem Domini annunciantis, in campo, ubi pascentes utriusque sexus, vestesque, una cum bobus, ovibus, capris, et cane, iuxta Bassani methodum consummatissime expressit; ut singula haec opera auri pondere digniora sint, cum in omnibus perfectione abundet absoluta, et artificum omnium merito dici atque depraedicari queat artifex.

In servitia Rudolphi Imperatoris assumitur.Divulgata sic fama eius per totam Italiam atque Germaniam, desideratus pluribus in locis ad Rudolphum tandem II. Romanorum Imperatorem, omnium bonarum Artium Patronum celeberrimum, vocabatur, stipendio sustentatus annuo honorificentissimo: ubi familiaritatem inibat intimam cum pictoribus, statuariis et Architectis aliis celebratissimis, et inter

Rechte Spalte

alia Bartholomaei Sprangeri et uxoris eius; ut et Johannis Brugelii icones aeri incidebat. Mox tamen et ipsius Rudolphi Imperatoris cataphractati effigiem exhibebat, cuius non vultus saltem omnia referebat artis maximae requisita; sed et armatura tam erat naturalis, ut exemplar merito Opera eius Pragensia. dici posset istius artis dignissimum. Dehinc iconem quoque Matthiae Imperatoris effigurabat corona redimiti civica rosis intertexta, adiectis figuris pluribus et tribus in specie Charitibus cum ornamentis aliis ditissimis in folio maiore, tanta perfectione coagmentatis, ut simile quid nondum prodiisset. Porro et aliorum Principum atque magnatum effigies orbi propalabat, Sigismundi videlicet Poloniae Regiis; Cardinalis Dietrichsteinensis; Cardinalis Kleselii; Matthiae Imperatoris cum Imperatrice coniuge in ornatu Caesareo: Legatorum quorundam, ut Turcici, Persici, Moldavici, et Tartarici, prout et Principum Christianorum aliorum: item omnium ministrorum totius Aulae Caesareae; quae effigies omnes apud Artis peritos auri instar asservantur. Dehinc iuxta Titiani picturas typis aeneis referebat duodecim Imperatores maiori forma, nec non Imperatrices iuxta inventiones Sprangeri et Aquani: porro et varia alia iuxta picturas Josephi Heintzii, inter quae Dianae balneum et Actaeonis fabula: quorum operum omnium tantus est numerus, ut illis describendis integrum vix sufficeret volumen. Cum autem Pragae constanti commoraretur domicilio, integras quoque topographias aeneis publicabat typis, quarum ingentem copiam iuxta picturas Rulandi Saverii elaborabat, iuvante eum praecipue Isaaco Maiore discipulo suo. Inter varias icones aere quoque vulgabat, iuxta Titiani prototypon, effigiem Feminae cuiusdam Italicae ditissime exornatam, Estensis, ni fallor, familiae; vittis pretiosissimis et veste holoserica exhibitae; cuius una manus elegantissima telam prehendebat vestis sericae altera aethiope quodam adhuc puero sursum respiciente nitebatur, quo in opere omnes totius artis dotes cumulatissime congessit.

Mortuo autem Rudolpho Imperatore, cum imperante Matthia bellum in Hungaria exardesceret Turcicum, cuius gratia sua Caesarea Maiestas, derelicta Praga, Viennae residere cogebatur; artifices quidem plurimi partim Praga discedebant, partim fato fungebantur, ut Parnassus ille bonarum artium tam diu floridus, omnibus iam Musis privaretur: Solus tamen Aegidius hic noster ibidem remanens totam quasi substantiam suam consumebat, partim occasionis defectu, partim ob senium ingravescens: talem enim anno 1622. Ego eundem vidi, tum temporis adhuc