356
iuvenis admodum, cum expresse insignis famae atque peritiae illius gratia Norinberga Pragam ad ipsum proficiscerer, exhibitisque eidem speciminibus meis diagraphicis et aliis, in discipulum me ipsi offerrem: ubi perhumaniter me quidem accipiebat, omnia quaecunque possideret, vel nosset, mihi ostendens (inter quae historia Passionis duodecim partium, bipedalis altitudinis, inventi eius proprii, ordine pulcherrimo monochromate nigro picta; cum tum temporis pictoriam penitus amplexus esset:) tandem autem post exhibita mihi officia plurima humanissima et quasi paterna, hoc mihi suggerebat consilium, ut relicta chalcographica, nobilissimam artem pictoriam in Belgio sectarer, in quibus magnos mihi promittebat progressus: cuius autoritate etiam deinceps ad celeberrimos Belgii pictores me contuli, pictoriis deinde studiis totus, atque ita invigilans, ut consilii eius optimi nunquam hactenus me poenituerit.
Vita eius civilis.Ceterum vitam agebat modestam, atque piam, donec senectute absumtus animam Deo redderet: sepultus magno cum honore in templo S. Johannis lateris minoris anno 1629. quamvis floridissima fama eius, apud technophilos nunquam sit intermoritura; Effigiem autem Phoenicis huius artificum, propria manu elaboratam tabula nostra OO. exhibuimus.
VI. CRISPINUS PAASIUS, et li-
beri eius,
VI. CRISPINUS de PAAS et liberi eius.COloniae natus, discipulus erat Cornhardi supradicti, Coloniae quoque domicilium habens, ubi iuxta inventionem Martini Vossii, nec non aliorum, et propriam, integras historias tam Biblicas quam fabulosas typis aeneis edebat. Deinde autem larem Ultraiecti ponebat, educata hac in arte Magdalena Paasia. etiam filia sua Magdalena Paasia, quae miros hic faciens progressus, varia opera elaborabat laude dignissima, inter quae iuxta Picturam Adami Elzheimeri obitus Procridis, et campestria plurima. Praeter hanc filius quoque ipsi erat Simon, qui sorori suae nihil penitus concedens, in chalcographia insigniter excellebat; quamvis iconibus potissimum daret operam. Vocatus autem a Rege Daniae, in regno hoc ad finem usque vitae suae permanebat. Eodemque modo et filius eius Crispinus Paasius iunior multa hac ipsa in arte praestitit laudatissima.
VII. PETRUS YSELBURGIUS
Coloniensis,
VII. PETRUS YSELBURG. NOrinbergae, ubi domicilium habebat, artem chalcographicam in magnum extulit incrementum, prout de arte eius testimonia perhibent gravissima quattuor illius Evangelistae, item Christus et Apostoli,
cum operibus aliis pluribus, plerisque maiori forma editis. Unde Ego ipse in tyrocinii mei initio, apud ipsum, tanquam artificem aevi sui in Germania celeberrimum, anno 1620. commoratus sum.
VIII. JOHANNES TROSCHE-
LIUS,
VIII. JOHANNES TROSCHEL.NOrinbergensis Sciatericopoei filius, postquam in diagraphicis feliciora praebuisset specimina, in disciplinam Petri Yselburgii chalcographi pro annis aliquot concessit, apud quem in delineando, inveniendo et caelando tantopere profecit, ut paulo post, pro maiori adipiscenda perfectione, Prospectivae operam dederit, edita postmodum effigie Ferdinandi II. Imperatoris iuxta prototypon tum extans in ornatu Caesarea; nec non curia Norinbergensi tum recenter extructa praeclarissima. In Italiam venit. Ex quo, ad promovenda ulterius studia isthaec sua, Romam sese contulit ad Villamenam tum celeberrimum; ubi apud pictores Germanos atque Belgas in Academiis erat assiduus, qui insigniter eum quoque amabant, et in professione caelatoria in specie ad elaborandas Thesium figuras maiores, ob artificiosam eius promtitudinem ingeniique acumen, plurimum adhibebant: quo in genere ad tantos quoque properabat gradus, ut ceteris omnibus esset superior: cuius testimonium opere quodam edebat maximo, pro Patribus Societatis Jesu Romanis, in Disputationis cuiusdam ornamentum inchoato: quod etiam quam felicissime ad finem perduxisset, nisi casu quodam tristissimo praepeditus fuisset. A coena enim aliquando cum amicis moderate capta domum solus regressus, cum lumine carens per scalam ascendisset, errore pedis, iam puero confracti, adeoque debilis admodum, cespitans retrolapsus Lapsu moritur. occubuit: quamvis id post aliquot demum dies observaretur, ob ianuam domus clausam; nec forte tam subito innotuisset, nisi praememorati Patres, qui opere illo opus habebant, per fenestram tandem ostium aperiri iussissent, ubi Troschelius in ima scalae parte mortuus reperiebatur summo cum dolore omnium technophilorum. Sepultus antem est honorifice admodum in templo D. Virginis Populosae: ceterum statura procerus erat et corpore obeso, unde Silenus communiter a Societate pictorum vocabatur.
IX. PETRUS JOODIUS
Senior,
IX. PETRUS de JOODE.NAtus fuit Antverpiae anno 1602. artemque suam didicit ab Henrico Golzio, de quo supra egimus inter Pictores. In chalcographia enim excellebat similiter; Romamque profectus sat longo temporis tractu ibidem commorabatur, donec tandem