Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0467

359

Linke Spalte

prout vita ipsius supra a nobis iam descripta est: alter Casparus chalcographus est celeberrimus; et tertius Joachimus Medicus evasit felicissimus Urbisque Francofurtanae Physicus.

Opera eius.Si quis autem omnia istius Artificis opera describere vellet, is volumine opus haberet integro maximo: cum non manu saltem propria multa elaboraverit, sed et a se disposita per alios fieri curaverit plurima. Extantque ab ipso editi non supra tantum allegati Libri Topographiarum, et Proeliorum; ubi integros tractus circa Heidelbergam et Stutgardiam, nec non Schwalbachium ad nativa delineatos exemplaria publicavit; sed et alia plurima. Exemplaris autem et quasi Ideae loco ipsi erat Antonius Tempes, quem tamen elegantia, observatione regularum de lumine et umbra, atque depressione profunda superabat. In labore autem quolibet promtissimus et inventionibus admodum ingeniosus erat, quod omnes eius Libri et figurae testantur. Sic Eberhardo Kissero Francofurtano Libros Thesauri Politici in charta delineavit, unumque ex illis sexaginta figuris constantem mira celeritate consummavit. Opus Johannis Godofredi Pastoris Offenbachiani de quattuor Monarchiis aliquot figurarum aenearum centuriis exornavit, eidemque historias omnium saeculorum primarias inseruit. Sic Archontologiae Urbes et Mappae totius terrarum Orbis, illius sunt opus, quae totam quasi vitam Alterius etiam industrii insumerent. Notissimum pariter est Itinerarium eius Italicum: magisque adhuc Theatrum Europaeum, ipsius autoritate et sumtibus editum, et adhuc laudabiliter continuatum. Praeter quae opera amplissima libellos pariter alios minores et tabulas separatas edidit, et inter alia etiam Arcem Palatinam Heidelbergensem, una cum Horto. Sic Biblicae eius figurae centum et quinquaginta ab Artis peritis atque Devotis nulla satis laude decantari queunt: ita ut Merianus hic noster decus merito atque Lumen omnium Artificum Germanorum, cum immortali laude sua, dici queat, nihilque magis optandum esset, quam ut omnium eius typorum existerent Exemplaria impressa in unum collecta.

Vita eius.In vita sua, Christianas singulariter excolebat virtutes, voluptatibusque mundanis omnino neglectis, Deo serviebat et proximo, Pietatem pro summo totius mundi Bono habens, quod Symbolo quoque suo comprobabat, isto: Pietas contenta lucratur. Exporrecta autem usque in annum quinquagesimum octavum aetate, cum spe recuperandae sanitatis Acidulas biberet Schwalbacenses, ibidem obiit; Francofurtumque delatus in coemiterio S.Petri summo cum dolore omnium Artis

Rechte Spalte

peritorum sepultus est. Iconem eius tabula nostra O. O. exhibuimus.

XVI. PAULUS de PONTE
Antverpiensis.

XVI. PAULUS PONT. VOrstermanni praememorati discipulus, vestigiis Praeceptoris cum omnium admiratione insistebat; et non tantum propositum eius rite exequebatur, sed maiori quoque caeli elegantia singularem operibus suis conciliabat venustatem: unde in aedes illum recipiebat Rubenius, historiasque per illum varias praeclarissimas aeri incidi curabat. Sic postmodum et Antonio de Dick caelaturas confecit, prout inter icones illius, multae huius nomine signatae sunt. Effigiem eius tabula nostra P.P. exhibet.

XVII. STEPHANUS DE LA
BELLE,

XVII. STEPHANUS de la BELLE, FLorentiae in Italia natus est, unde inter Italos illius iam facta a nobis est mentio. Cum autem iconem eius tabulae nostrae P. P. inserere coacti simus, paucula isthaec adhuc superaddimus, quod non tantum Pictor fuerit in minutiis variis excellens; sed et artem rosoriam a Jacobo Calloto didicerit, inque ea pariter eminuerit, prout opera eius testantur partim campestria; partim introitus, Equos, animalia varia, nec non Ruinas egregias, item Vasa, Alabandaea diversa et alia referentia. Simul autem Cubicularius erat Magni HetruiraeHetruriae Ducis, penes quem in singulari vivebat gratia.

XVIII. ROBERTUS VORSTIUS,

XVIII. ROBERTUS de VORST. UNus erat de primariis Aegidii Sadeleri Imitatoribus in arte caelandi aeris, quod satis comprobatur effigie Caroli Stuarti Magnae Britanniae Regis, iuxta picturam Antonii de Dick, ab ipso aeri incisa, cui Coniux Regia imponere Lauream videtur: nec non effigie ipsius propria; quae inter opera Dickiana simul extat: unde patet, quod licet icones reliquae a celeberrimis tantum chalcographis Antverpianis effiguratae essent, ipsius tamen labor nullo illorum sit inferior. Quam laudem aliis quoque operibus plurimis Londini elaboratis constanter promeritus est, unde non amore tantum plurimo sua Regia Maiestas; sed et honore eundem singulari prosequebatur. Patria autem, quantum ego recordor, Arnheimiensis fuit, primaque studiorum suorum tirocini, Ultraiecti exegit. Quoad artem pictoriam vero, Academiam nostram diligenter frequentabat, ubi Ego anno 1625. et 26. familiariter eum novi; nec minus et Londini, ubi anno 1628. ab illo digressus sum. Atque sic beneficio regularum et Academiarum pictoriarum