360
una cum ipso omnes ante et post eum alii ad perfectionem ascenderunt, sine quibus regulis nemo quoque altiora assecutus est. Praedictae Caroli Stuarti effigiei hoc adscriptum est elogium.
Filius hic Magni est Jacobi; Filia Ma-
gni,
Henrici: Soboles dic mihi qualis
erit?
XIX. JACOBUS MATTHA-
MIUS,
XIX. JACOBUS MATTHAM.HArleminatus anno 1571. privignusque atque discipulus fuit celeberrimi illius Heinrici Golzii, cuius opera plurima caelatura aenea in lucem emisit, unde peritia eius in chalcographicis insigniter elucescit. Mortuus autem est in urbe patria anno 1631.
XX. THEODORUS MAT-
THAM,
XX. THEODORUS MATTHAM.JAcobi praedicti filius delineando et pingendo artem suam inchoabat, ut in caelaturis eo felicius pergere posset, nec infeliciter. Opera eius etenim, haud pauca Opera eius. sane Lutetiae anno 1663. edita sunt sub titulo: Tableaux du temple des Muses tirez du Cabinet de Feu Mons. Favereau; quae sunt tabulae 58. ab A. Diepenbeckio delineatae, et a Matthamio hoc adiutore Cornelio Blomarto Ultraiectino, aeri incisae; idque tanta industria tantaque caelandi peritia, ut opus hoc eodem tempore Parisiis pro excellentissimo haberetur, quod in ista caeli perfectione nihil ibi adhuc fuisset editum, ut Gallorum quoque natio in chalcographiae studiis istud imitari magnopere conaretur.
Ego autem ambos deinde hos Artifices Romam ad me vocabam in palatium Justinianeum, ubi statuas illius Porticus antiquas elegantissimas plurimas, mea manu delineatas in folio aeri inscribebant, ut numerus illarum ad centum et quinquaginta excresceret: quo in labore, cum Michaele Natali et Persinio tam sedulitate quam ingenio omnem promeriti sunt laudem, ut ad opus ipsum, benevolum studiorum horum Fautorem, brevitatis studio quoque remittam. Porro Matthamius hic, in Porticu nostra Electorali Bavarica e duodecim mensibus Schleishemianis mea expictis manu aliquos; quin et Mariam Annam Schleisheimianam, mea quoque depictam manu, sub forma solii, cuproincidit; prout typus ipse sat cognitus, id palam testatur.
XXI. MICHAEL NATALIS.
XXI. MICHAEL NATALIS.FIlius erat Leodiensis cuiusdam, qui typos ibidem monetarios caelo excavare solebat. Cum autem hicce illius filius Michael ad altiorem in arte peritiam adspiraret,
diagraphicae primum, deinde et chalcographiae incubuit, exemplaribus potissimum usus minoribus illis Sanctorum Sanctarumque imaginibus, quae libellis precum inseri solent; iuxta methodum Malerii cuiusdam, artificis Antverpiensis tum temporis satis celebris; quem iste in micrographicis elegantissime assequebatur; ita ut Parisiis (ubi per aliquot annos degebat,) tales effigies caelaret plurimas. Flagranti autem ulteriorum desiderio compulsus, Romam contendit, ubi cum, mediis omnibus atque subsidiis destitutus, quin et in arte sua satis adhuc ieiunus, a Sympatriotis suis familiaribus meis, mihi commendaretur, eidem mox, in Palatium Justiniani Principis ad me recepto, de mediis omnibus ad studia eius neceslariis prospexi: ubi quoque in exercitiis diagraphicis beneficio Academiae nostrae confestim sic proficiebat, ut iuxta delineationes meas, Auxilium praestat ad conficiendum Volumen de Porticu Justinianea. statuas antiquas plurimas e Porticu Justinianea caelo exprimeret, methodo tunc usus tam eleganti et arte tam conspicuus atque promtus, ut Justiniano Principi ansam daret Volumen aliquod edendi de Porticus suae statuis, in quo statuae Antiquae optimae in folio centum et quinquaginta; Anaglypha autem semiplena quinquaginta exhiberi debebant. Cuius operis citissime edendi cura cum mihi demandaretur, in hunc finem cornelium Blomartum Lutetiae tunc viventem, cum socio suo Theodoro Matthamio, ut ante iam retuli, ad nos in praedictum Palatium, una cum Regnero Persinio vocavi, ubi omnes huic operi summo studio quasi certantes invigilavimus, ut paucis annis illud absolveremus, et haud exigua hinc Natali nostro resultaret gloria: praesertim cum exhinc aliquas etiam D. Virginis effigies, aliasque historias typis aeneis publicaret: e quibus omnibus tantopere elucescebat ingenii eius felicitas, ut tandem inter clarissimos saeculi nostri numeraretur artifices.
Laudibus hisce cumulatus in patriam redibat dilectissimam, Leodium scilicet; ubi iuxta exemplar manus meae Effigiem Serenissimi Electoris Bavariae Maximiliani aeri incidebat: nec non historias alias; una cum iconibus Sanctorum a Diepenbekio delineatorum: quibus et historiam addebat de Christo, cui Maria Magdalena inter epulas pedes, lacrimis lotos, capillis suis abstergit; in folii quantitate exhibitam; aliasque plurimas, quibus omnibus commota fama, gloriam eius per totum Belgium divulgabat, ut et ipse simul Leodii ad officium patris sui assumeretur.
Quin et in comitia electiva Francofurtum perveniens, effigies Sacrae Suae Caesareae Maiestatis, nec non Electoris Coloniensis, ad inventum proprium, delineantibus Bartholomaeo Flemmalio et Bordonio